Text List

Articulus 19

Articulus 19

An ea quae non apparent de quibus est fides, per fidem possunt probari ?

ARTICULUS XIX. An ea quae non apparent de quibus est fides, per fidem possunt probari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, "Si quis de eis dubitat, per fidem probantur : ut adhuc probatur futura resurrectio, etc."

Hic enim destruitur fere totum quod dictum est : quia 1. Tunc videtur, quod apparens sit, si probari potest.

2. Item, Si fides trahit firmamentum a loco, tune ipsa non habet rationem prime firmitatis.

3. Item, Si trahit firmamentum ab auctoritate Patrum, tunc incertissima est : quia inter locos facientes opinionem, debilissimus locus est ab auctoritate.

4. Item, A ratione deberet melius trahere firmitatem : quia ratio est prior auctoritate, tempore, et natura. Unde Joannes Episcopus diffinit auctoritatem dicens : "Nihil aliud est auctoritas nisi rationis reperta veritas, et ad posteritatis ulilitatem scripto commendata."

Ulterius quaeritur de alia ratione quam inducit dicens, quod dicitur argumentum, quia probatio est et certitudo quod sint aliqua non apparentia. Quia secundum hoc ista argumentatio esset necessaria, Fides est : ergo aliqua non apparentia sunt : quae nullam videntur habere habitudinem. Utrum autem fidei possit subesse falsum, infra queeretur.

Solutio Dicendum, quod expositio Magistri prima non deservit fidei, nisi in quantum est ex auditu, ut supra diximus : sic enim habet persuasionem insufficientem, et precipue ex auctoritate Patrum : sed hoc non est causa conscn- sus, sed facilioris assensus ad auditum. Si enim fides hoc modo diceretur argumentum, potius esset conclusio, quam argumentum.

Et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur de hoc.

Ad aliud dicendum, quod argumentum est necessarium necessitate consequentia : sicut si dicatur, divina veritas est de hoc : ergo hoc erit, vel est: et est ibi habitudo cause ex suppositione alterius : fide enim supposita, necesse est aliquod non apparens esse, cujus sit fides ut caus@ : quia non apparentia sunt causa fidei exemplaris, et finalis : et ideo processus est ab effectu supposito ad causam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19