Text List

Articulus 6

Articulus 6

De numero articulorum secundum utrumque symbolorum.

ARTICULUS VI. De numero articulorum secundum utrumque symbolorum.

Tertio, Queritur de numero articulorum secundum utrumque symbolum, scilicet Nicaenum et Apostolorum,

Videtur autem primo esse diminutus numerus a numero articulorum symboli Athanasii : quia

1. Sicut omnipotentia exprimit articulum, ita etiam de proprietatibus divinis est omniscientia, et Dei bonitas, et tamen non ponuntur pro articulis.

2. Item, In symbolo Athanasii dicitur, "Omnipotens Pater, omnipotens Filius, etc.," et, "Immensus Pater, etc.," et, "Increatus Pater, etc. :" et nihil illorum exprimitur inter articulos, nisi tantum omnipotentia: ergo numerus videtur esse diminutus.

3. Item, Dicitur, "Dominus Pater, Dominus Filius, etc."

4. Item, Similiter, cum proprietates sint in personis divinis, quibus persone distinguuntur, videtur quod de illis debuerit esse aliquis articulus: et cum nullus ponatur in altero symbolorum, videtur esse numerus diminutus.

5. Item, Circa unionem naturarum in Christo multiplex fuit error, aliis dicentibus naturas esse confusas, aliis autem permixtas, aliis quod transiverunt in se invicem: et cum articulus fidei sit ad excludendos errores, debuimus multo plures habere articulos circa modum unionis, quam habemus.

6. Item, Praeterea quaeritur de divisione quam fere omnes communiter ponunt Magistri, duorum scilicet symbolorum: nam in uno symbolo, scilicet Apostolorum, ponitur pro uno articulo, "Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem ceeli et terre." Si ergo hee est indivisibilis veritas, tunc non debet dividi: et tamen dividitur in symbolo Niceno, et ponitur pro duobus: in illo enim symbolo primus articulus est, "Credo in unum Deum." Secundus est, "Patrem omnipotentem, factorem cceli et terre, visibilium omnium et invisibilium." Ergo videtur, quod alterum erret.

7. Item, In symbolo Apostolorum unus indivisus articulus est, "Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine." Et hoc iterum in symbolo Niceno ponitur pro duobus, ita quod unus sit de Christi conceptione, alter de Christi nativitate.

8. Praeterea, Videtur si dividitur in Niceno symbolo articulus de nativitate in duos propter duas nativitates, scilicet in utero, et ex utero, quod eadem ratione debeat dividi articulus passionis in quinque, scilicet quod captus, exprobratus, passus, mortuus, et sepultus sit: et tamen haec omnia referuntur ad eumdem articuluin in utroque symbolo.

9. Item, In symbolo Niceno nihil ponitur de descensu ad inferos. Unde etiam dicit Ansclmus, quod fidem integre non continet. Ergo videtur, quod sit diminutum : precipue cum descensus ad inferos secundum utramque divisionem ponatur esse unus articulus.

10. Item, In symbolo Niceno pro duobus articulis ponuntur descensio ad inferna, et resurrectio a mortuis: in symbolo Apostolorum pro uno: ergo videtur, quod altera divisio non valeat.

11. Item, In symbolo Apostolorum pro duobus articulis ponitur, "Sanctam Ecclesiam," et "Sanctorum communionem:" etin Niceno ponuntur haec duo pro uno, scilicet "Et in unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum :" hoc enim totum pro uno ponitur articulo in Niceno : et queritur, quo jure eum Apostoli diviserunt ?

12. Praeterea, Cum nos habeamus unum articulum de vita aeterna, et credamus etiam pcenas externas, videtur quod debeamus etiam habere unum de penis aeternis.

13. Item, Videtur a Cassiano et Leone adhuc tertium poni symbolum, in quo inveniuntur quaedam quae in neutro illorum continentur: et est Antiochene synodi, et dicit sic: "Credo in unum et solum verum Deum, Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium creaturarum creatorem: et in Dominum nostrum Jesum Christum Filium ejus unigenitum, et primogenitum omnis creature : ex eo natum ante omnia secula, et non factum, Deum verum ex Deo vero, homousion, per quem et secula compaginata sunt et omnia facta : qui propter nos venit, et natus est ex Maria Virgine, et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus: tertia die resurrexit secundum Scripturas, et ascendit in colos, et iterum veniet judicare vivoset mortuos, etc.," quia alia non mutantur a symbolo Niceno.

14, Item, Additur in tertio articulo, "Primogenitum omnis creature:" et iste articulus in neutro aliorum inveni- tur: ergo videtur esse diminutio in utroque.

15. Item, Cum symbolum Apostolorum sit editum ab ipsis Apostolis, videtur quod quilibet fidei preedicator addere debuerit suam sententiam: nulla autem invenitur de Paulo et Barnaba, qui tamen ab ipso Spiritu sancto electi sunt: ergo videtur symbolum primum esse diminutum.

16. Item, Objicitur de singulis articulis: non enim videtur necessarius articulus, "Credo in unum Deum:" cum hoc sit etiam a Philosophis probatum necessariis rationibus, sicut patet in prima Philosophia Aristotelis, Avicenna, et aliorum Philosophorum.

17. Praeterea, Quare non ponitur ibi, Unum simplicem Deum: cum tamen simplicitas magis sit propria Deo, quam unitas ?

18. Item, Objicitur secundo de hoc quod dicit, "Patrem omnipotentem, etc." Non enim omnipotentia solius Patris est, sed communiter trium: ergo videtur, quod iste articulus quibusdam posset esse occasio erroris: ergo male est positus.

19. Item, Cum insymbolo Antiocheno dicatur, "Creatorem visibilium, etc.," quare in Niceno dicitur, "Factorem:" cum tamen magis creare conveniens sit omnipotentiae, quam facere ?

20. Item, Objicitur de tertio, "Et in unum Dominum, etc." Non enim ipse solus Dominus est, ut dicit symbolum Athanasii, sed "Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus."

21. Praeterea, Multe expositiones ponuntur specialiter circa hunc articulum. Dicitur enim, "In unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia secula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt:" et videtur, quod omnia sequentia superflue addita sunt: quia cum dictum est, Filium Dei, intelligebatur esse unigenitus et omnia alia: et hoc probatum est in primo libro Sententiarum': ergo videtur esse superfluitas.

22. Item, Cum sequitur, "Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de ccelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est, etc.," videtur multas habere expressiones superfluas : quia cum dixit, Propter nos homines, superfluum erat addere, Et propter nostram salutem : quia idem videtur secundum intellectum.

23. Item, Idem videtur descendisse, et incarnatum esse: quia constat, quod non localiter motus descendit, sicut supra probatum est , quia descendit in natura divina, et descendere fuit visibilem apparere in carne.

24. Praeterea, Quod sequitur, "Et homo factus est," non videtur exprimere articulum specialem alium ab isto: quia idem est incarnari, et hominem fieri.

Si forte tu dicas, quod non est articulus specialis. Contra hoc est: quia tune in Niceno symbolo deficiet articulus qui est de Christi nativitate, qui tamen ab omnibus ponitur unus de septem quae Filio attribuuntur.

25. De eo autem quod sequitur, "Crucifixus etiam pro nobis, etc.," prius objectum est usque ibi, "Et sepultus est:" ubi quaeritur, quare diminutum est sic symbolum Nicenum in descensu ad inferos, et similiter symbolum Antiochenum, non autem symbolum Apostolorum ?

26. Item, De illo, "Et resurrexit," prius objectum est. Sed quaeritur, cum inter resurrectionem et ascensionem fuerit apparitio multiformis, quare non ponitur aliquid de illa inter articulos? quia Apostolus, I ad Corinth. xv, 4 et seq., videtur tangere inter credenda quae ipse fidelibus tradidit, sic dicens : Quia resurrezit tertia die, secundum scripturas: et quia visus est Cephe, et post hoc undecim : deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, guidam autem dormierunt : deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi.

27. Item, De hoc quod sequitur in sequenti articulo, "Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos." Quia hic videtur nec ad naturam, nec ad gloriam pertinere, sed ad severitatem, cum judicium tune fiat districtum : ergo secundum hoc non debet esse articulus.

28. Similiter, Objicitur de hoc quod sequitur, "Et in Spiritum sanctum Dominum, etc." Et quaeritur, quare tanta expressio facta est circa illum, ut dicatur Dominus, et vivificans, et modus processionis, et aequalitas dignitatis ejus, et inspiratio ipsius in Prophetis ?

29. Similiter, Que est causa quod in sequenti articulo duo symbola Apostolorum, scilicet Matthei qui posuit, "Sanctam Ecclesiam:" et Simonis qui posuit, "Sanctorum communionem," ponuntur in Niceno symbolo loco unius articuli: et additur ibi, "Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum ?" Hoc enim a Patribus non sine causa faclum est.

Solutio Dicendum videtur ad_primum, quod symbolum Apostolorum habet divisionem in duodecim articulos secundum numerum conferentium credenda: quia duodecim illud symbolum ediderunt, qui significabantur per duodecim boves mundi sulcos confringentes, qui sustinebant mare eneum ', hoc est, mare propter mundum, #eneum autem propter resonantiam confessionis fidei in toto orbe futuram. Isti sunt lapides de quibus legitur, Josue, iv, 20, qui electi sunt de Jordane, ubi mansit arca Domini, et sacerdotum pedes steterunt. Lapides, inquam, articuli propter fidei soliditatem. Arca autem Christus est in humanitate et deitate. Jordanis autem scriptura Veteris Testamenti, quae tunc stetit. Sacerdotes autem stantes super articulos, Legiferi, et Prophete, et Patriarche, qui omnes fidei articulis inaixi fuerunt. De campo autem latissime predicationis Gentium in duodecim repositi sunt: quia in Scriptura Veteris Testamenti retorti sunt per confirmationem, ut essct rota in rota, et cxhibitio in promissione, et benedictio filiorum in Patribus.

Distribuuntur autem articuli secundum illam divisionem ab antiquis sic : ut unus et primus attribuatur Patri, quem posuit Petrus, etest iste, "Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem, etc."

Sex autem attribuuntur Filio.

Primus secundum generationem divinam, quem posuit Andreas, et est iste, "Et in Jesum Christium Filium ejus unicum Dominum nostrum.,"

Secundus autem pertinet ad utramque nativitatem ejus humanam, tam in utero quam ex utero: et hunc posuit Joannes custos Matris generantis : et est iste, "Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine."

Tertius autem pertinet ad sacramentum passionis ejus secundum omnia quae circumstabant mortem ejus, sicut est passio antecedens, et mors sequens, et sepultura quae est officium quod mortuis exhibetur: et hunc posuit Jacobus, frater Joannis: et est iste, "Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus."

Quartus autem pertinet ad sacramentorum redemptionis eorum qui erant in inferni limbo conclusi, secundum quam prophetaverat Zacharias, Zachar. ix, 11: "Tu quoque in sanguine testamenti tut emisisli vinetos tuos de lacu in guo non cst aqua": et hunc posuit Thomas: et est iste, "Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis." Et conjungitur hic resurrectio mortuorum cum descensu ad inferos : quiaiste articulus dicit totum quod Christus meruit per mortem suam: hoc autem fuit redemptio in anima quae completa fuit per fracturam inferni in descensu ad inferus, et redemptio in corpore quae completa est in resurrectione per gloriam corporis. Primum prophetaverat David, dicens Contrivit portas zreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis ecorum. Secundum autem dicit Apostolus: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre, configuratum corpori claritalis sue *. Non enim est homo perfecte redemptus, nisi salvetur In corpore et anima. Hunc autem articulum convenienter Thomas posuit, qui cicatrices resurgentis tetigit, et ideo certus de resurrectione ; et potentiam deitatis confessus est in fractura inferni, cum dixit : Dominus meus, et Deus meus.

Quintus autem pertinet ad apertionem loci beatitudinis, ubi precursor pro nobis introivit Jesus ascendens, et pandens iter ante nos, sicut predixit Micheas +: et hunc posuit Jacobus minor, dictus jrater Domini propter similitudinem corporis et religionis: et est iste, "Ascendit ad ceelos, sedet ad dexteram Dei Patris omniputentis." Et dicit tria, sciHiecet ad celos, ut osiendat ad quid est ascensio secundum locum: et sedet ad dexteram, ut notet eum esse in potioribus bonis secundum humanitatem : et addit, Dei Patris omnipotentts, ut noteiur esse aqualis secundum deitatem sicut predixerat David: A summo caelo egressio ejus.

Sextus et ultimus est de reditu ad judicium : quoniam Pater non judicat quemgquam, sed omne judicium dedit filvo : ut is qui legem posuit, secundum legem judicet: et qui judicatus est pro vivis et mortuis, judicet de vivis et mortuis: et hunc posuit Philippus: et est iste, "Inde venturus est. judicare vivos et mortuas."

Quinque autem residui pertinent ad Spiritum sanctum, tam in se, quam in donis suis. In se quidem quo exprimitur personalitas ipsius: et hune posuit Bartholomeus dicens, "Credo in Spiritum sanctum."

In donis autem primum est quo sanctificat et unit generaliter Ecclesiam: et hunc secundum articulum posuit Mattheus Evangelista et Apostolus, qui donum hoc specialiter fuit expertus, quando de publicano publicum fecit Evangelistam et Doctorem : et est iste, "Sanctam Kicclesiam Catholicam:" et est sensus, Credo in Spiritum sanctum, sanctificantem Ecclesiam Catholicam, id est, wniversalem Ecclesiam : KaOoAwév enim in Greco, in Latino sonat wniversale. Et dicit untversalis (ut dicit Boctius in libro de Zrinitate) duabus de causis, scilicet quia est universaliter predicata per quatuor quartas ierre: et quia articulos habet universaliter veros, quibus nihil falsum subesse potest.

Tertius autem est secundum etlectum gratiae contra peccatum: et hunec posuit Simon Chananzus: et est iste, "Sanctorum communionem, remissionem peccatorum:" non enim potest fieri communio Sanctorum in bonis, nisi per Spiritum sanctum totum corpus mysticum unientem et vivificanitem, et facientem pro invicem sollicita membra esse: nec potest fieri communio, nisi ablato eo quod proprium est solum: et hoc est uniuscujusque peccato. Unde sensus est : Credo in Spiritum sanctum communicantem bona Sanctorum, ut unusquisque habeat in alio, quod deest ei in seipso : et remittentem peccata. Hac autem duo im unum conjunguntur articuluam : quoniam unum sequitur ad aliud, quia ablato proprio quod est peccatum, non relinquitur nisi communio Sanctorum.

Quartus est de Spiritu insufflante super infectos veneno primi serpentis, sicut predixit etiam Ezechiel: et hunc posuit Judas Thaddeus: et est iste, "Carnis resurrectionem :" et est sensus, Credo in Spiritum sanctum per immissionem Spiritus creati ad corpus, sua virtute facientem carnis resurrectionem.

Quintus et ultimus est, "Vitam aternam, amen:" qui positus est a Matthia, gui ultimus est electus: et est sensuss Credo in bonitatem Spiritus sancti premiantem Sanctos in via aeterna, eo quod ipse Spiritus sanctus sit vivificator.

Alia autem est divisio Doctorum secundum symbolum Nicenum, quam fere omnes sequuntur, licet quidam nitantur alia dicere quae nullius sunt valoris, et per quatuordecim : sed duo non nisi implicite et ex causa, ut infra patebil in responsione objectorum, continentur in articulis illis, scilicet articulus nativitatis ex utero, et descensus ad inferna. Et secundum hoc dicta Doctorum revertuntur ad hoc quod septem pertineant deitati, et septem pertineant deitati in humanitate. Dicitur enim, Apocal.1, 16, quod Joannes vidit septem stellas in dextera Angeli sibi apparentis: et iste signant septem articulos qui sunt de deitate: et, ibidem, ¥. 13, vidit similem Filio hominis in medio septem candelabrorum aureorum, quae signant septem alios de deitate in humanitate.

Septem autem pertinentes ad deitatem, sunt isti. Deitas enim cognoscitur tribus modis, scilicet, per essentiam, et in personis, et in effectu. Si in essentia: tunc est articulus primus, quia sic non est cognoscere nisi unam: et est iste, "Credo in unum Deum." Si in personis: aut persona Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti. Si Patris: tunc secundum quod fides est ex auditu, et Pater numquam est missus, ut probatum est in libro I Sententiarum ', non possumus in ipsum nisi per opus appropriatum sue persone : et hoc est omnipotentia, et actus ejus proprius qui est creare de nihilo: et tune inducitur articulus secundus qui est, "Patrem omnipotentem, factorem coeli et terre, visibilium omnium et invisibilium." Aut in persona Filii qui missus est, et ideo per se cognoscibilis in effectu : et ideo utrumque cognoscitur ibi, "Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia secula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt:" et iste est tertius. Aut est cognoscibilis in Spiritu sancto: et tunc est quartus iste, "Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas." Si autem cognoscitur deitas in effectu specialiter pertinente ad hominis reformationem, quia de aliis effectibus habitum est cum articulis personarum: tunc hoc non potest esse nisi tribus modis, scilicet in effectu pertinente ad recreationem, aut effectu pertinente ad gloriam carnis, aut ad vitam aeternam, quae sequitur utrumque. Primum enim pertinet ad animam, secundum ad corpus, tertium ad utrumque. Si primo modo: tunc est quintus positus a Patribus, qui est, "Et unam sanctam Apostolicam cclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem pec- catorum." Hac enim omnia ad eumedem cffectum respiciunt, qui est anima recreatio per gratiam gratum facientem. Si autem sit secundc modo : tunc est sextus a Patribus positus, qui est, "Exspecto resurrecltionem mortuorum." Et siest tertio modo: tuncest septimus, gui est. "Et vitam venturi saculi, Amen,"

Septem autem alii respiciunt sacramentum incarnationis, in quo cognoscitur deitas in persona Filii unita carni: et ili multiplicari possunt per hunc modum, quod quidam pertinent ad meritum redemptionis facte per Christum : quidam autem ad elfectum redemptionis ejus et meriti. Si respiciunt meritum : hoc non potest esse nisi duobus modis, scilicet secundum ingressum in statum merendi, et secundum nobilissimum acjum quo satisfecit pro nobis. Siest primo modo: hoc adhuc est dupticiter, scilicet secundum unionem naturarum in Christo : et quoad hoc ponitur articulus primus nis verbis, "Qui propter nos homines et propter nosiram sailutem descendit de ccelis, et incarnatus est de Spiritu sancte ex Maria Virgine." Aut secundum nativitatem ex utero, postguam cum hominibus conversatus est, et humana pertulit per totos triginta annos, et dimidium : et credo, quod haec totum exprimitur per hoc quod sequitur, "Et homo factus est:" et est articulus secundus qui vocatur a Magisiris, "Natus ex Maria Virgine:" sed haec verba in symbolo non habentur. Si autem secundum nobilissimum actum nostre redempiionis : tunc est tertius his verbis expressus, "Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est." Si autem est exprimens redemptionis effectum : hoc est duobus modis : aut secundum stolam glorie, aut secundum judiciariam potestatem, quam meruit per hoc quod judicari se permisit. Si primo modo : haec est tripliciter, scilicet secundum terminum a quo redemit, et secundum terminum in quem induxit, et secundum loci recuperationem quem amiseramus. Prima duo intellecta sunt a Patribus in hoc quod dixerunt, "Et resurrexit tertia die secundum Scripturas :" hoc enim erat resurgere per effectum in membris ab utraque morte, scilicet inferni in quod descendit : et guoad hoc inducitur articulus quartus. Et vite terminum, in quem caput erexit: in quo etiam membra securitatem resurgendi acceperunt : et iste est quintus. Si autem est secundum loci recuperationem ; tunc est sextus qui est, "Ascendit in cceelum, sedet ad dexteram Dei Patris." Si vere est exprimens judiciariam potestatem : tunc est septimus et ultimus, "Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos : cujus regni non eritfinis :" in bonis per premia, et in malis per justitiam vindicantem.

His habitis respondendum ad objecia per ordinem.

Ad primum ergo dicendum, quod Patri attribuitur appropriatum su persone, et actus ejus: quia ipse aliter non erat cognoscibilis, eo quod non est missus, ut cognoscatur per effectum speciaiem in nobis, vel per unionem : sed omniscientia et ommnibonitas non ita exprimunt quid divinum : quia omniscientia data est animee Christi, sed non omnipotentia. Similiter omnibonitas nihil est dictum : quia bonitas et volunias sua non est respectu omnium, sicut scientia, vel potentia. Vel potest dici, quod omnipotentia actu uno declaratur, qui est creatio : non autem ommiscientia, vel omnibonitas, et ideo non poterat poni pro articulo. Sed hec solutio nulla est : quia nec omnipotentia est articulus nisi sub ratione attributi Patris.

Ad aliud dicendum, quod itmmensus, increatus, et hujusmodi omnia sunt explanativa unitalis personerum in essentia: ethoc etiam intendit Athanasius explanare, scilicet quod Patres dixerunt : et hec explanatio articulum non facit, quia explanatio tota supponitur in explanato.

Ad aliud dicendum, quod Dominus non dicitur de solo Filio, sed etiam de Spiritu sancto in Nicwno concilio: et hoc contra duas hereses providerunt Patres, scilicet contra heresim Arii, qui volebat Filium esse creaturam, et ideo non essc Dominum : et contra heresim Nestorii et cujusdam Theodori Greci, qui volebant Spiritum sanctum esse servum Patris et Filii. Quia vero de persona Patris nullus hoc suspicabatur, ideo in articulo de persona Patris, hoc non apposuerunt, sed intellexerunt: et explanavit Athanasius.

Ad aliud dicendum, quod proprietates in divinis non distinguuntur a personis, sed sunt persone ipse : nec est ulterior realis distinctio, quam distinctio personarum : et ideo non debuit esse articulus specialis de proprietatibus: quia jam alias significarentur persone esse composite et substantialiter differre, si aliud esset subjectum proprietatis et aliud proprietas.

Ad aliud dicendum, quod circa modum unionis non est nisi unus articulus : quia unio non erat nisi uno modo, scilicet salvatis naturis in unitate persone : et hoc exprimitur per hoc quod est incarnatus. Unde sicut una virtus per hoc quod est in medio tantum uno modo, excludit omnem multigenam multitudinem vitiorum, ita fides una confessione excludit omnem heresim : quia sicut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, "fides est media heresum, sicut virtus media vitiorum :" et hoc dicit ipse quoad articulum de unione naturarum in Christo. Tamen hoc late exposuit Athanasius in symbolo suo.

Ad aliud dicendum, quod Apostoli conferentes symbolum, proportionati sunt ad numerum Apostolorum, et non ad numerum rerum credibilium : et ideo quandoque quaedam conjunxerunt, quae secundum rem divisibilia erant, et quan- doque diviserunt : et ista est solutio communis. Vel potest dici, quod in Patre est duplex ratio principii, scilicet ad creandum, et qua ipse est principium totius divinitatis : et ideo etiam sibi attribuitur unitas, ut habitum est in libro Sententiarum ' ; etideo suus articulus a Petro Apostolo conjungitur cum essentiali principio et essentiali unitate.

Ad aliud dicendum, quod quaedam conjungebantur in symbolo Apostolorum que postea propter hereses oportebat dividi. Dicebat enim Manicheus postea, Christum non esse vere natum, nec hominem vere factum, sed in phantasmate apparuisse. Alii quidam dixerunt, vere quidem natum, sed non vere conceptum, qui corpus (utipsi dicebant) secum tulit de celo, et non in Virgine accepit : et ideo congregati Patres diviserunt, ut unus articulus de conceptu vero esset et alter de hoc quod homo verus factus est : ut sic esset utraque heresis exclusa : et hoc non erat necessarium temporibus Apostolorum, quando hereses adhuc non fuerunt.

Ad aliud dicendum, quod non oportuit sic fieri de passione : quia omnia illa quingue ordinantur ad passionem mortis, et continuum fuit tempus inter ea et breve : sed non sic erat in conceptu, et nativitate : nec etlam (quod potiorem causam puto) urgebat heresis, sicut in illo : de morte enim Christi non fuit heresis nisi una, scilicet Manichei, qui dicebat eum nec passum esse, nec mortuum, nisi secundum apparentiam hominum tantum : nulla autem fuit, quod esset quidem passus, et non mortuus: vel quod esset quidem mortuus et passus, sed non sepultus.

Ad aliud dicendum, quod Innocentius reddit rationem de hoc quare implicite et non explicite ponebatur descensus ad inferos in symbolo Niceno : quia scilicet in populo tunc pullubabat error quidam, quod Christus descendisset ad inferos, et non rediisset, nec fuisset inter mortuos liber : et ideo placuit Patribus quasi exsuiflare llam heresim, per hoc quod deo hoc tacerent et includerent in resurre— cltione : si enim resurrexit, oportebat animam redire ab inferis, sicut corpus a sepultura. Aliter dicunt quidam, quod secundum Gregorium, adhuc dubium crat, utrum essct articulus aliquis per se : eo quod Joannes dubitaverat, utrum per se descendere vellet, vel alium mittere, qui educeret animas Sanctorum post factam redemptionem : sed hoc reputo non esse tutum ad dicendum.

Ad dictum autem Anselmi dicendum, quod intelligitur non contincre sufficienter explicite, licet implicite contineat, ut cicit Magister in hbro 1 Sententiarum '.

Ad aliud dicendum, quod utrumque potest salvari secundum duplicem considerationem resurrectionis : si enim accipiatur resurrectio ut motus quidam, tunc habet terminum a quo ctin quem, ct tunc ejusdem motus sunt descensus ad inferos et resurrectio : quia descensus ad unferos dicit terminum a quo ratione loci. Si autem considerentur isia ut res facte circa Christum : tunc sunt due res, et ita considerant Doctores facicentes inde duos articulos.

Ad aliud dicendum, quod Apostoli dividendo in duos articulos, consideraverunt acium gratiae : alius est enim actus gratia sanctificans Ecclesia, et alius communicans bona remittendo peccata: sed Patres considerantes unitatem gratia Spiritus sancti in substantia, licet diferentes iabeat actus, conjunxerunt in unum: et ideo utrumque habet rationem.

Ad aliud dicendum, quod de penis creditur per oppositum: quia si premia dabit, insunt per consequens, ut per eamdem justiliam puniat malos: tamen specialis arliculus fidei non est de hoc, quod fides non movet in hoc, sed ab ipso potius. Antiocheno, dicendum quod non est vulgatum ut ista duo : et hoc ideo, quia est occasio dubitandi : cum enim dicebatur, "Solum verum Deum," poterat intelligi, ut solitudo implicaretur circa Deum, et ita pluralitas personarum excluderetur: et ideo hoc ablatum fuit in Nicxeno.

Ad aliud dicendum, quod illud quod dicebatur, "Primogenitus omnis creature," licet verum sit sane intellectum, ut dicit Basilius, quod accipere Filio cum omni creatura commune est, habere autem per naturam proprium : tamen non debuit poni: quia apud simplices innuebat heresim Arii, qui dicebat eum esse primogenitum inter creaturas, et ita creaturam: et ideo hoc etiam in Niceno fuil ablatum.

Ad aliud dicendum, quod Paulus et Barnabas post editionem symboli sunt clecti: et ideo in symbolo nihil apposuerunt, sicut legitur, Actuum, xm, 2: Segregate mihi Paulum et Barnabaum, in opus ad quod assumpsi eos.

Ad aliud dicendum, quod in unum Deum ponitur articulus, non secundum quod probatur, sed secundum quod supponitur a fidelibus : et hoc est quodammodo dicere qualiter unus, scilicet cui non repugnat trinitas personarum : et hoc numquam aliquis Philosophus intellexit, sed unitatem probaverunt per modum scientiae, quia, et non quid sit illud unum.

Ad aliud dicendum, quod simplicitas includitur in uno, sicut dicit Boelius in libro de Zrinitate, quod hoc vere unum estin quo nullus numerus, quod nulli innititur : et hoc modo non est unum nisi simplex.

Ad aliud patet solutio per antedicta : quia omnipotentia est appropria~ tum Patris, et creatio actus per quem manifestatur, cum alias non legatur missus. Per hoc autem nullus error inducitur, quia ex quo Pater est substantialiter et spirat Spiritum in eadem substantia, constat communicare ei eamdem potentiam, sicut supponit symbolum, quando dicit, et consubstantialem, et Spiritum sanctum coadoratum et conglorificatum.

Av atiup dicendum, quod hoc sapientissime factum est. Quidam enim heretici philosophi dixerunt Deum primo mundum in principalibus principiis creasse, et postea faciendum Angelis vel nature commisisse : et ideo dixerunt, "Factorem cceli et terra :" quia ceelum non potest fieri nisi ex nihilo, cum non habeat materiam ex qua fiat, quae sit ante ipsum : et ideo per naturain ejus quod fit, suponitur actus creationis, quia celum nullo modo potest fieri secundum Philosophos nisi creando de nihilo : et per rationem verbi supponitur, quod non tantum creat, sed etiam facit omnia quae fiunt in materia quam ipse creavit.

Ad aliud dictum est supra in tertio argumento.

Ad aliud dicendum, quod omnes ille expressiones fiebant contra heresim Arii: quia enim dixit ipsum esse creatum, et non Deum, ideo dixerunt, "In unum Dominum." Quia vero dixit eum non coelernum, ideo dixerunt, "Unigenitum, lumen de lumine:" quia illud est coevum generanli. Quia vero dixit acceptione tantum Deum, ideo dixerunt, "Deum verum de Deo vero." Et quia dixit factum, ideo dixerunt, "Genitum, non factum." Et quia dixit non esse cjusdem substantia, ideo dixerunt, "Consubstantialem Patri." Et quia dixit non omnia esse facta per eum, quia non operaretur ab aeterno cum Patre : ideo dixerunt, "Per quem omnia facta sunt." Et hoc propter populum, ne in aliquo illorum posset decipi ab Arianis.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, "Propter nos homines :" ibi notatur amor conformitatis nature nobiscum, contra Manicheum. Cum autem dicitur, "Et propter nostram salutem, etc." notatur effectus redemptionis nostre fa- ctae per ipsum : et fluit.

Ad aliud dicendum, quod descendere non importat inmcarnari, nisi catholice intellectum : sed hoc non sufficit ad expressionem contra hereticos. Quidam enim dixerunt, quod non descendit, sicut Paulus Samosetanus quidam hereticus Grecorum, sed tantum incarnatus est, et simplex homo fuit. Quidam autem, ut Manicheus, quod descendit, sed non nostram carnem suscepit : et ideo ut utraque heresis excluderetur, oportuit exprimi utrumque.

Ad aliud dicendum, quod "homo faclus est" ad expressionem articuli de nativitate ex utero, fuit positum : quia tunc incipit esse per se homo, quando separatur ab utero inatris : dicitur tamen, "Homo factus est," ut omnia quae usque ad passionem gessit, in homine intelligantur. Quidam tamen dixerunt, quod ea que gessit in vita, non pertinent ad articulum : quia uno sacramento non possunt exprimi. Sed hoc nihil est : quia dummodo sint de articulis, sic oporteret quod exprimerentur pluribus, et essent plures articul:. Et ideo puto, quod baptismus et omnia illa quibus fundavit et docuit fidem, et plantavit Ecclesiam in Apostolis, reducuntur a Patribus per id quod dicitur, "Et homo factus est." Ideo etiam non dixerunt de nativitate ex utero, quia illa non exprimit nisi sacramentum unum.

Ad 1 quod sequitur, patet responsio per dicta Innocentii supra habita.

Ad aliud dicendum, quod apparitio est resurrectionis probatio : et ideo credibile speciale non facit, sed cum resurrectione Christi supponitur probans eam.

Ad aliud dicendum, quod pertinet ad gratiain adventus ad judicium : quia ibi premiabuntur justi, quod est omnis gratiae finis : et per opposilum punientur mali, quia omnem gratiam neglexerunl. Sicut enim oppositorum est eadem disciplina, ita etiam unum intelligitur in alio per disciplinam fidei.

Ad aliud dicendum, quod hoc factum est contra impiissimos Nestorium et Eutycheten, qui dixerunt Spiritum sanctum esse servuin Pairis et Filii, et ei obedire, sicut virtus quaedam aliena ab essentia eorum, et non dare vitam gratia nec inspirationem : et ideo dictum est, "Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem." Et ut coessentialitas significaretur, apposuerunt, "Qui ex Paire Filioque procedit : qui cum Patre et Kilio simul adoratur et conglorificatur." Montanus autem hereticus quidam et Porphyrius postea discipulis suis dixerunt Prophetas phanatico spiritu locutos fuisse : sicut loguuntur energumeni, et arreptitii: et ut illorum heresis excludcretur, apposuerunt, "Qui locuius est per Prophetas."

Ad ultimum dicendum, quod sicut supra dictum est, hoc fit propter diversas gratiae considerationes, scilicet secundum substantiam, et sic redeunt ad unum articulum : vel secundum actus, et sic sunt diversi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6