Articulus 7
Articulus 7
De diversitate et differentia symbolorum.
1. Et quaeritur primo, Unde dicatur symbolum ? 2. Et secundo quaeritur, Quare hac duo symbola specialiter sint approbata? 3. Tertio, Quare symbolum Apostolorum dicatur majus, cum tamen pauciora contineat verba ? 4. Quarto, Quare symbolum Apostolorum dicatur bis in die, in Prima, et in Completorio : et symbolum Patrum in Dominica tantum in Missa post Evangelium ante communionem. 5. Quinto, Quare sub silentio dicatur symbolum Apostolorum, clamanter autem symbolum Patrum? 6. Sexto, Quare symbolum Athanasii secundum usum quorumdam dicatur semel in septimana, et hoc in Prima? 7. Septimo quaeritur, Utrum adhuc plura possint fieri symbola, et articuli exprimi, si fuerit eadem causa quae prius fuit ?
Solutio Dicendum ad primum per verba Cassiani ad Leonem Papam ', ubi sit dicit : "Symbolum ex collatione nomen accepit. Quod enim Grace su6oro dicitur, Latine collatio nominatur : collatio autem ideo, quia collata in unum ab Apostolis Domini totius Catholice legis fide, quidquid per universuin divinorum voluminum corpus immensa funditur copia, {otum in symbolum colligitur brevitate perfecta : secundum illud Apostoli ad Romanos : Quia verbum breviatum faciet Dominus super terram?. Hoc ergo abbreviatum verbum quod fecit Dominus, fidem scilicet duplicis testimonii sui in pauca colligens, et sensus omnium Scripturarum in brevia concludens, sua de suis condens, et vim totius legis brevitate perficiens." Magistri autem nostri temporis dicunt, quod in idem revertitur, scilicet quod dicitur a oiv quod est cum, et 607%, sententia, quasi sint sententiae divine veritatis in unum congeste,
Ad aliud respondendum est per dicta Ambrosii in libro de Spirite sancto, quod symbolum Apostolorum est exemplar omnium propter auctoritatem condentium. Alii autem symbolo quod est Nicenum, consonat figura in numero Patrum condentium ipsum. Fuerunt enim trecenti decem et octo, sicut ver- naculi Abraham cum hostes insequeretur?:ita enim ut ille, ita wh hostes fidei comprehenderunt, et spolia fidelium reduxerunt, et Lot, id est, fidelem populuin captum astutiis hereticorum. Alia ratio potest esse : quia pauciora dubia continebat illud symbolum Nic# enum, quam Antiochenum.
Ad aliud dicendum, quod majus dicitur symbolum Apostolorum propter auctoritatem condentium : et quia hoc est quod interpretantur omnia alia symbola : et nihil addunt, sed quod inerat prius explanant.
Ad quantum dicendum, quod symbolum majus dicitur bis in die, ad signandum quod recordatio sua bis est necessaria in Ecclesia, scilicet in primitiva, et in fine contra Antichristum : et bis in vita hominis, in principio cum recipit sacramenta, et in fine quando egreditur de corpore. Et bis in die, in prima hora diei ut muniat per totum diem. Unde etiam tunc cantatur : "Jam lucis orto sidere, etc." Et in prima quasi hora noctis, in Completorio : et ideo tune cantatur : "Te lucis ante terminum Rerum creator poscimus, etc." Symbolum autem Patrum, quod est explanatio contra hereses, sufficit quandoque dicere ad intellectum : et hoc in die Dominica, quando cessatur ab operibus servilibus, et populus potest convenire ad audiendum : et ideo etiam in quibusdam terris singulis Dominicis exponitur vulgariter symbolum illud. Post Evangelium autem dicitur : quia per Evangelium confirmatur. Ante communionem vero : ut qui non credit, non accedat : quia illud est sacramentum in quo fides est in summo, eo quod per rationem probari non potest.
Ad quintum dicendum, quod symbolum Apostolorum sub silentio dicitur duabus de causis : quarum una est ex parte credentium : quia cum illud symbolum non contineat nisi simplicem fidei confessionem, et haec cuilibet sufficit in se, ideo sufficit sub silentio dicere. Secunda est ex parte illorum qui ediderunt, qui erant tune in timore positi januis clausis, nec aperte audebant Christum confiteri. Sed symbolum Patrum dicitur in publico, propter duas causas illis oppositas, scilicet quia continet fidei explanationem disputando contra heereticorum clamorem : et ideo reboat sic Ecclesia contra eos: et quia est editum jam libertate Ecclesie prevalente, cum aperte Christum confitebantur.
Ad searum dicendum, quod symbolum Athanasii precipue continet explanationem, vel potius exstirpationem Ariane perfidia, et prolixe omnia quae in Niceno posita sunt: et ideo in Prima cantatur, ut sequens in Missa possit intelligi ex ipso.
Ad aliud dicendum, quod si urgeret necessitas, adhuc posset Papa convocato concilio peritorum, et invocato Spiritu sancto, aliquid quod implicite continetur in symbolo Apostolorum, explanare et ponere inter articulos explicitos : quia hoc non esset novum articulum invenire, sed eum qui semper erat explicare : et hoc dicit Anselmus in libro de Processtone Spiritus sanctt.
On this page