Text List

Articulus 8

Articulus 8

An nos teneamur aliqua credere quae non sint articult ?

ARTICULUS VII,. An nos teneamur aliqua credere quae non sint articult ?

Quinto quaeritur, Si aliqua teneamur credere quae non sunt articuli ? Videtur autem, quod sic : quia

4. Qui non credit fornicationem esse mortale peccatum, ipse habetur pro heretico : si ergo hoc est intidelitas : ergo oppositum ejus est fides : ergo fornicationem esse mortale peccatum est articulus. Et eadem objectio est de omnibus aliis.

2. Item, Quedam videntur esse de articulis quae creduntur ante fidem, ut dictum est: quia dicit Apostolus, quod credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit '. Si ergo oportet credere hoc accedentem ad Deum : videtur, quod hoc sit credibile ante fidem.

Si propter hoc dicatur, quod fornicationem esse peccatum mortale est articulus fidei, et Deum esse non. ConTRA : Fornicationem esse mortale peccatum, non est veritas de Deo : ergo non est articulus.

3. Item, Deum esse aut in symbolo ponitur esse ut articulus, vel ut pars articuli : ergo videtur, quod falsum sit, quod sit antecedens fidem, ut videtur.

4, Item, Arctat ad credendum : ergo est articulus.

3. Item, Est indivisibilis veritas de Deo : ergo est articulus.

6. Item, Qui non credit, est infidelis ergo per oppositum fides est de ipso ut articulo.

Solutio Dicendum, quod sicut in aliis scientiis quaedam sunt principalia et quaedam substantialia, ut principales conclusiones artis: quaedam autem consequentia, ut conclusiones secundarie : ex quibus tamen ulterius potest aliquid inferri in opere artis, sicut in geometria, suppositiones, et theoremata, et corollaria : sic etiam est in fide. Et primo oportet meo judicio supponere hoc quod exigit credere Deum et Deo : et hoc est Deum esse, et verba sua in Scriptura esse vera: et illa sunt suppositiones, et dignitates. Articuli autem ipsi, ut conclusiones principales scientia : et ea quae pertinent ad bonos mores, ut corollaria consequentia. Et hac omnia oportet credere et accipere per tidem, secundum quod large accipitur. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod hoc est de fide, secundum quod est credere Deum et Deo : illa enim fides quae credit in Deum, accedit primo per tensionem in Deum : et licet hac quandoque tempore sint simul, tamen natura sunt prius et posterius.

Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, multa fide credtmus ut consequuntur, quae non sunt articuli, scilicet non principaliter.

Ad aliud quod objicitur de credere Deum, dicendum quod articuli ponuntur secundum quod referuntur ad credere Deum etin Deum: sed non ad credere Deo, quia hoc pertinet ad intellectum Scripture, ut auditus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8