Text List

Articulus 9

Articulus 9

An idem possit simul esse scitum et creditum ?

ARTICULUS IX. An idem possit simul esse scitum et creditum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in illo capitulo C, "Post haec quaeri solet, Cum fides sit de non apparentibus, etc."

Videtur enim, quod idem possit esse simul scitum et creditum.

1. Sensibilis enim cognitio inferior est, quam intellectiva : et tamen intellectiva non excludit eam, nec e converso : imo juvateam in multis : ergo videtur, cum fides et scientia sic se habeant, quod una non excludat aliam.

2. Item, Minus lumen non tollit majus, licet minus videatur quam prius : ergo videtur, quod nec fides scientiam, nec e converso. :

3. Item, Aliquis Philosophus venit ad fidem sicut Justinus, Dionysius, Apollo phanes, et alii multi, qui sciverunt per rationes naturales unum Deum esse : si ergo fides evacuat scientiam, oporteret quod obliviscerentur illarum rationum, quod falsum est: ergo scientia et fides possunt esse de eodem.

4. Item, Nos quotidie querimus rationes naturales, et non fundatas super principalia fidei, et invenimus multas quibus defendi potest fides: constat autem, quod illae generare possunt habitum scientiae : ergo idem potest esse scitum et creditun.

5. Item, Job, xu, 7, dicit : Interroga jumenta, et docebunt te. Et, Psal. xvm, 2: Celi enarrant gloriam Det. Ergo videtur, quod ab ipsis creaturis possint haberi rationes naturales quibus aliquid probatur de Deo.

6. Item, Exemplum consuevit poni de beata et gloriosa Virgine : quia ipsa experimento scivit se concepisse sine virili semine de Spiritu sancto, et idem credidit : ergo idem est creditum et scitum.

Sed conrra objicitur communiter:

1. Per illud Joan. xiv, 2: Vado parare vobis locum, ubi dicit Glossa : "Eat Dominus, ne videatur : lateat, ut credatur. Tune enim paratur locus, si ex fide juvatur creditus. Desideretur, ut desideratus habeatur." Ergo videlur, quod latere rationem facit credere.

2. Item, Supra est habitum, quod fides est de non apparentibus : ergo non est de scitis, quia scita sunt valde apparentia

3. Item, Magister Hugo dicit, et habitum est supra, quod "scientia est supra fidem :" ergo evacuat eam : quia inutilis est imperfectior habitus, cum habetur perfectus : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. xin, 40 : Cum venerit quod perfecium est, evacuabitur quod ex parte est,

4. Item, In rebus quae sunt sub opinione, scientia evacuat opinionem : ergo ef fidem.

5. Item, Objiciunt seculari objectione, quod dilectio Dei propter se cum in cor venerit, evacuat dilectionem Dei propter temporalia : ergo similiter fides cum venerit, evacuat consensum propter rationem. ,

6. Item, Joan. iv, 40: £t mulieri dicebant, scilicet Samaritani: Quia am non propter tuam loquelam credimus : ipst enim audivimus, et scimus quia hic est vere salvator mundi. Mulier autem ibi obtinet vicem scientiae quae est per rationem : ergo scientia per rationem accepta in credibili aliquo, evacuatur per fidem advenientem.

Solutio Dicendum, quod fides et scientia sunt de eodem, non secundum idem : et ideo unum non evacuat aliud : et ideo concedo rationes primo inductas hoc modo intelligendo : fides autem non assentit propter rationem, sed ratio ibi est sub fide, et similiter scientia.

Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod vult dicere ibi Glossa, quod assensus Apostolorum magis est meritorius si latet quoad visum corporalem : et hoc verum est, quia tanto fides habet ma- jus meritum, quanto ratio prebet ei minus experimentum.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo Ady quo fides est de articulo illo, non potest esse scientia vel ratio de eodem : et qualiter hoc sit, seepius jam supra explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod Hugo loqui- Adotjs] tur de scientia qué est intellectiva veritatis, quae est visione faciei ad faciem, non de scientia quae est in via ex ratione: quia illa est multo minus certa, quam fides sit : licet de hoc etiam supra aliam dedimus rationem.

Ad aliud dicendum, quod ut puto falsum est: de hoc enim potest esse opinio et scientia : et praecipue apud diversos, et etiam apud eumdem, licet ipse plus innitatur scientia.

Ad aliud dicendum, quod non credo Adous eum esse sine mortali peccato, qui Deum diligit tantum propter temporalia. Siautem diligit Deum propter se, et cum eo temporalia non nisi ad usum, non ad fructum : tunc non oportet illam dilectionem evacuari.

Si autem dicas, quod diligit Deum quidem super omnia, sed tamen temporalia diligit immoderate citra Deum : tune nihil valet simile quod inducitur: quia hee dilectio est tunc veniale peccatum, cujus appetitus absorbetur a charitate perfecta. Scientia autem meritoria est, et nullum omnino peccatum.

Ad aliud dicendum, quod illa allegoria sao non probat, nisi quod fides non assentit nisi propter rationem: et verum est, et concessum a nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9