Articulus 10
Articulus 10
Utrum Magister sufficienter ponit nimerum credibilium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, C, circa medium: "Alia, suni, quae nisi intelligamus, non credimus, etc."
i. In originali, scilicet in libro EXXXIT Questionum, ponitur adhuc unum credibile, quod scilicet semper creditur et numquam intelligitur, ut omnium rerum gestarum historiae : et hoc non inducit hic.
2. Item, Hic in Littera imnuit, et in originali dicit, quod in divinis oportet credere prius, et postea intelligere : et hoc non videtur in omnibus divinis, sicut Deum esse unum.
3. Item, Non est assensus in aliquid nisi intelligatur prius quid est quod dicitur pernomen ad minus: ergo intelleclus quidem pracedit omne credere : et hoe negat in Littera.
4, Item, Ti ad Corinth. m, 3: Non quod sufficientes simus : ubi Glossa : "Non creditur, nisi prius cogitetur."
Solutio Dicendum, quod si nos loquamur de assensu prout respicit aniecedentia et consequentia ad ipsos articulos, tune esse credibile est in fide : quia tune semper creditur, et numquam intelligitur quod erit in historia canonicorum librotum : et credere quod antecedit intelligere, erit in credibilibus in quae potest ratio naturalis : et credere quod pracedit intelligentia veritatis, erit respectu credibilum quae non apprehenduntur per ra- jionem, ut Deum esse trinum et unum, et hujusmodi. Sed Magister non intendit hic nisi de duobus postremis : et ideo omittit primum.
On this page