Articulus 11
Articulus 11
An Deum scire, est eum mente conspicere firmiterque percipere ?
Deinde quaeritur de illa diffinitione quam dat Augustinus, ibi, C, circa medium : "Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmegue percipere ?"
Qualiter enim intelligitur hic mente conspicere ? Aut enim per speculum intelligit, et insenigmate: aut per speciem. Si primo modo: tune non est scire, sed potius credere. Si autem secundo modo: hoc non videtur verum : quia sic tantum in patria videbitur : ergo videiur, quod Deus non scitur.
SED CONTRA : Damascenus : "Cognitio existendi Deum omnibus naturaliter inserta est ‘." Ergo videtur, quod Deus sciatur.
Solutio Augustinus loguitur de scientia approbationis quae mixta est affectui : sic enim conspicitur menie, dum gustatur per experientiam in donis ct hoc est aliquid ultra fidem et citra visionem.
Ab primum ergo dicendum, quod speculum non est unum iv quo videtur : quandoque enim est creatura exterior habens vestigium : et quandoque cum imagine gratia, quae similis est beatitudini : et ita loquitur hic : unde etiam firmitas perceptionis hujus est ex fide adherente per visum, et charitate penetran-— te per affectum.
On this page