Text List

Articulus 1

Articulus 1

An fides potest crescere ?

ARTICULUS I. An fides potest crescere ?

Ad primum objicitur sic : 1. Magister Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, parte decima, dicit sic : "Duo sunt secundum quae fides crescere dicitur : cogitatio, et afflectus, id est, constantia, vel firmitas credendi, et secundum cognitionem, quando eruditur ad scientiam : secundum affectum, quando ad devotionem excitatur, et roboratur ad constantiam." Ex hoc accipitur, quod fides potest crescere.

2. Si forte dicas, quod non creseit in numero articulorum, sed in illuminaticone credentium : quia clarius ea quae credunt, intelligunt quidam ex studio, quam alii. Contra : Hugo, ibidem, "Crevit pro tempore fides in omnibus, ut major esset: sed mutata non est, ut alia esset ante legem, quando Deus creator credebatur, ct ab eo salus et redemptio exspectabatur. Per quem autem et quomodo eadem salus implenda et perficienda foret, exceptis paucis quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a ceteris etiam fidelibus non cognoscebatur" Ergo videtur, quod nec incarnationis tune erat articulus, nec passionis, nec alicujus articuli expressio erat tunc de fide: eorum, dico, articulorum qui sunt de humanitate Christi. Ergo crevit fides secundum numerum articulorum, ut videtur. Adonai non indicavi eis. Gonstat autem, quod postea indicavit. Ergo fides crevit.

4. Item, Psal. exvut, 100 : Super senes intellexi. Krgo videtur, quod seniores non tot crediderunt articulos, sicut ipse qui post eos fuit.

Item, Act. u, 17: Effundam de spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filie vestre, et guvenes vestri visiones videbunt, et senes vestre somnia somniabunt. Ergo aliquid vident juvenes de credibilibus, quod non viderunt seniores. Ergo crevit fides.

Item, Gregorius in Homilia quadam super illud Evangelii : Beati oculi quae vident quae vos videtis?, dicit sic: "Secundum incrementa temporum crevit scientia sanctorum spiritualium Patrum : et quanto adventui Salvatoris viciniores exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt." Ergo videtur, quod creverit fides.

3. Item, Supra? habitum est in divisione symbolorum, quod de duodecim articulis facti sunt quatuordecim: et eadem causa existente, possent adhuc amphus distingui : ergo videtur, quod potuit crescere fides in numero articulorum, et adhue potest crescere, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Fides est simplex lumen, illuminans ad aeternam veritatem : veritas autem aeterna crescere non potest : ergo nec fides.

2. Item, In omni articulo divina veritas supponitur et explicatur per ea quae faciunt ad salutem nostram, vel per ea que ab aeterno sunt in Deo : et ex parte aeternorum constat, quod. crescere non potest : ex parte autem temporalium est dispositio ab aeterno ordinata, quae etiam augeri non potest : ergo fides penes articulos crescere non potest.

3. Item, Si cresceret fides in numero articulorum, cum articuli sint de substantia fidci, fides mutaretur secundum substantiam : et hoc negatur in Liétera : ergo videtur, quod non crescit numerus articulorum.

4, Item, Implicita fides est de tot de quot est explicita : quia implicatio vel explicatio sunt ex parte nostra, et nona parte articulorum : cum igitur fides antiquorum et nostra non differant nisi per explicitum et implicitum, non videtur quod creverit in numero articulorum.

5. Item, Si propter implicationem et explicationem diceretur crescere fides, cum continue per studium Doctorum magis explicentur articuli, videretur continue crescere : et hoc a nullo dicitur : ergo non crevit fides, ut videtur.

Solutio Dicendum cum Magistro Hugone, quod fides duobus modis crescit ex parte credentis : inse autem nullo modo, sive quoad creditum. Ex parte credentis crescit quoad intellectum, et quoad affectum. Quoad autem intellectum quatuor modis, scilicet revelatione desuper illuminante, doctrina explicante, re credita eveniente, et studio veritatis intellectum aperiente. Revelatione quidem : quia qui ampliores revelationes accipit, lucidius creditum videt, et melius percipit. Doctrina explicante : quia quanto articulus pluribus proprietatibus exprimitur, vel plures articuli exprimuntur, tanto melius intelliguntur, sicut diximus supra : quia circa articulum generationis aeterne, et processionis Spiritus sancti, plures expressiones fecerunt Patres in Nicasna synodo : elideo fideles melius intelligentes, magis caverunt sensum hereticum de articulis. Plures etiam articulos docuerunt quidam Patres, quosdam magis explicite, quam alios : et ideo illius melius scientiam fidei habuerunt. Re credita etiam eveniente, crescit scientia fidei : quia sicut dicit Hieronymus, "Quod oculis videtur, melius intelligitur, quam id quod futurum predicitur." Studio vero aperitur etiam ratio intelligendi creditum, secundum quod fidei servit meditatio et cogitatus, ut dicit Anselmus in Prosolegio: quia fides ipsa quandoque per studium quaerit intellectum. Ex parte autem affectus crescit tripliciter, scilicet quia depurat affectum plus et plus, secundum quod docet magis elongari a peccatis. Secundo etiam, quia removet a phantasmatibus rationum naturalium : quia non ita incipiunt sapere ut prius, propter devotionem et fervorem affectus circa creditum, Tertio etiam dat constantiam, ut in quibusdam operibus, ut est martyrium: et sic audet fidelis confiteri fidem coram regibus et principibus. Ex parte autem articulorum in se bene concedo, quod non profecit, nec proficit: quia illi innituntur prime veritati: et ab illa et non ab homine determinatus est numerus eorum.

Ad primum ergo dicendum, quod Magister Hugo inteiligit de profectu, qui est potius fidelis in fide, quam fidei in fideli.

Ad aliud dicendum, quod non creverunt articuli in se, sed crevit articulorum explanatio et revelatio : et hoc non est articulum crescere, nisi per accidens : licet enim passio forte tunc alicui determinate non innotuerit, tamen erat articulus, et credebatur implicite ab cis, quando aliquis quicumque modus liberationis ab eis futuris credebatur.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur de manifestatione articuli, sed potius Dei, in qua crescit homo de die in diem : et semper mirabilis fit scientia Dei in profectu hominis in ipsa, nec potest perfecte in illam, propter quod dicit Psalmus civ, 4: Quevrite Dominum, et confirmamint. Querite faciem efus semper.

AD TRES sequentes auctoritates, dicendum quod non probant nisi profectum hominis in notitia articulorum secundum numerum.

Ad aliuddicendum, quod divisio arti- culorum multiplex fit : tamen res manet una, quae diversis considerationibus diversimode dividitur, non tamen res augetur : sicut si conceptio et nalivitas referantur ad unum articulum, sive ad duas res, una manet, sed diversimode considerantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1