Articulus 2
Articulus 2
An umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?
ARTICULUS II. An umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?
Secundo quaeritur, Utrum umquam sulfecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?
2. Item, Hoc sufficit ad tendendum in Deum per cognitionem prime veritatis : sed credere quia est, ostendit quo tendit : et credere quia remunerator cst, movet ex spe et amore premii, ut tendamus : ergo hac duo suffecerunt et sufficiunt.
3. Item, Ad hoc quod fiat motus per appetitum in nobis ad aliquid, non exiguntur nisi duo, scilicet quod fiat apprehensio delectabilis, et sit appetitus ilius : sed eredere quia est, facit apprehensionem: credere autem quia remunerator, facit appetitum : ergo illa duo sufficiunt ad fidei motum : ergo sufficit illa duo credere.
4. Item, In statu innocentia Adam non prescivit, nec precredidit, ut ita dicam, suum casum : sed si non cecidisset, non fuisset opus redemptore nec mediatore : ergo nihil tenebatur credere de mediatore : ergo sufficiebat credere quod Deus est, et quod remunerator est querenlium se: quia eadem ratio est de articulis qui sunt de mediatere et de aliis.
5. Item, In statu post peccatum non erat prophetia aperta, nec revelatio quam nos sciamus : ergo cum articulus sit supra rationem, non tenebatur in illum moveri ratio sine revelatione : ergo videtur, quod sufficiebat tunc credere ea quae dictabat natura sola, ut videtur.
6. Item, Ponamus, quod alicui nulla facia sit revelatio : et faciat ea quae dictat jus naturale, et simus in tempore legis Moysi vel naturalis : constat, quod ille salvabitur : quia dicit Apostolus, quod Judicabit id quod ex natura est prepulium, legem consummans, te, qui per literam et circumcisionem prevaricator legis es',
Cum igitur tunc nihil dictet aliquid de mediatore, non oportet credere, nisi illa duo quae dictat ratio.
Sed contra hoc est 1. Quod dicitur in Littera per plures auctoritates, ubi probatur, quod oportuit habere fidem mediatoris.
2. Item, Ad salvationem xgri oportuit precognoscere morbum, et morbi qualitatem : morbi autem qualitas talis fuit, ut probat Anselmus, quod non potuit sa~- tisfacere pro ipso, nisi Deus et homo ergo oportuit credere liberatorem et mediatorem. .
3. Item, Omnes qui salvabantur a principio, cognoscebant se non propriis meritis, sed gratia Dei salvandos : cum ergo nulla gratia sit nisi per Jesum Christum, sicut dicitur, Joan. 1, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est : oportuit credere salvatorem esse venturum, et pro homine satisfacturum.
Solutio Bene videtur mihi hoc necessarium et verum, quod a principio status peccati non fuit umquam aliquis salvus per gratiam, nisi per fidem mediatoris. Sed est mediatorem considerare dupliciter, scilicet in particulari secundum sacramenta quibus mediavit, vel universaliter secundum quecumque mediare vel- let : et primo modo videtur mihi secundum Magistrum Hugonem, qui hoc expresse dicit, quod non tenebantur explicite credere antiqui, sed modo secundo omnes. Primo autem modo soli illi quibus facta est revelatio, et alii qui ab illis fuerunt instructi, dummodo instructionem illorum intelligere potuerunt. In statu autem innocentiae videtur mihi, quod Adam notitiam clariorem habuit, quam nos, sed de deitate tantum, et quae pertinent ad wternam distinclionem personarum : sed non in his quae pertinent ad reconciliationem factam per Christum.
Dicendum ergo ad primum, quod hoc sufficit accedenti ad Deum : sed cum dicitur guia est, non credo quod supponatur, quia est in universali tantum, quia hoc investigatur ratione tantum vel naturali cognitione, sed quia est determinatum in quibusdam articulis determinatis a revelatione : et cum dicitur guod inguirentibus se remunerator est, hoc facit ad spem et amorem.
Ad aliud dicendum, quod quia est in universali simpliciter, non suffecit ostendere finem hoc modo quo tenditur in ipsum per fidem : sed oportet, quod in aliquibus distinctionibus articulorum specificetur : etenim guia est non movet ad aliquid, quia non movet cognitio in universali, sed in particulari distinctio cujus cognoscitur proprictas.
Ad aliud prius responsum est : quia quod Ade sufficiebat, non sufficit ei qui scit se in peccato esse, et non posse curari per seipsum : tamen ego non credo, quod Adam in primo statu tantum crediderit, quia est in universali : sed potius credidit quosdam articulos, licet non crederet actu illos qui pertinebant ad mediatorem.
Ad aliud dicendum, quod supponebat falsum : quia dicit Magister Hugo, quoniam statim signa curationis per oblatio- nem Christi a principio mundi cceperunt manifestari, et per consequens revelatio fieri, ut in hostia Abel, et deinceps in omnibus : et hoc tangit Apostolus, ad Hebr. x1, 4, dicens : Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo :... et per tllam defunctus adhuc loquiter.
Ad aliud dicunt communiter, quod impossibile est, quod aliquis fuerit qui quod in se erat sufficienter ad preparandum se fecerit, et revelationem a Deo, vel doctrinam ab hominibus inspiratis, vel signum mediatoris non accepit : et puto, quod hoc verum est propter Dei providentiam omnibus bona providentem equaliter, et omnibus exhibentem, dummodo parati sumus recipere.
On this page