Text List

Articulus 3

Articulus 3

An fidet posset subesse falsum ? et, Utrum fidet subest verum necessarium ?

ARTICULUS III. An fidet posset subesse falsum ? et, Utrum fidet subest verum necessarium ?

Tertio quaeritur, Utrum fidei posset subesse falsum ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Fides fuit de mediatore : et dicit Augustinus, quod alius modus fuit possibilis nostre miserie sanande, sed nullus convenientior. Detur auiem quod alius evenerit, tunc fidei falsum subfuit : ergo nec est necessarium evenire quod ereditur,

2. Item, Communiter objicitur de Abraham, qui credidit se immolaturum fillum, et non fecit: ergo credidit falsum :ergo fidei sue falsum subfuit.

3. Item, Voluntati potest subesse falsum : sicut Apostolus voluit ire ad HiSpanos, et non fecit : ergo et fidei potest falsum subesse.

Item, Speci potest subesse falsum : quia multi sperant se habituros vitam eternam, et tamen numquam habebunt : ergo fidei etiam poterit subesse falsum.

4. Item, Ponamus, qued aliquis sacerdos in Missa elevet hostiam aliquam non consecratam in tempore et loco quando consecrata elevari debet : tune adstantes credunt esse consecratam, et falsum est : ergo fidei potest subesse falsum.

Sed Contra : 1. Dicit Philosophus, quod virtus est arte certior : sed arti non subest falsum : ergo nec virtuti : ergo nec fide.

2. Item, Fides in via est de his de quibus est visio in patria : et visioni non potest subesse falsum : ergo nec fidei.

3. Item, Fides est assimilatio ad primam veritatem : et prime veritati non potest subesse falsum : ergo nec fidei.

4. Item, Veritas divina est super omnem verilalem omnis scientiae : sed adherens veritati scite numquam incidit in falsum, quia falsum non scitur : ergo multo minus adherens fide.

5. Etem, Fides est argumentum et convictio rerum non apparentium verissimarum : tamen ipsa est certicr nobis, quam divina natura quae supponitur in articulis : sed in scientiis secularibus argumenti ratio et principium numquam est de falso : ergo multo minus fides : ergo fidei non potest subesse falsum.

Sed tunc ulterius quaeritur, Utrum fidei subsit verum necessarium, vel contingens ?

Videtur autem, quod contingens : quia

1. In libro I Sententiarum, traciatu de omnipotentia, probatur quoniam contingens sequitur causas inferiores, et necessarium similiter, quia aliter omnia essent necessaria : remitti autem peccata quod creditur in articulo uno, dependet a voluntate ejus cui remittuntur : ergo non est necessarium : ergo fidei subjacet contingens.

2. Item, Alius modus fuit possibilis nostre liberationi : ergo iste non fuit necessarius, sed potuit non esse: ergo fidei subest contingens.

SED CONTRA : Si contingens subjacet fidei : et quod contingit esse, contingit non esse, ut dicit Philosophus: contingit ergo aliter quam creditur : ergo fidei suberit falsum, quod est impossibile : ergo fidei non subest, nisi verum necessarium, ut videtur.

Solutio Dicendum, quod fidei non subest nisi immutabiliter verum, non tamen necessarium : et hoc ideo quia, sicut diximus in questione de predestinationis necessitale, alia est necessitas ordinis, quae est immutabilis eventus consequentis si antecedens supponitur : et si consequens mutatur, tune numquam fuit antecedens, licet consequens in se sit contingens : ita dicimus hic, quod fides est de immutabiliter vero : si enim fides est de aliquo, illud immutabiliter eveniet : sed tamen non erit in se necessarium : et si non eveniet, tunc fides numquam fuit de illo.

Ad primum ergo dicendum, quod fides fuit de mediatore : et hoc dato, quod fides fuit de hoc, immutabiliter evenit mediatorem fieri. Et quod Augustinus dicit, intelligit de hoc dicto mediatorem fore in se considerato. Alter solvunt quidam ad hominem, non ad rationem.

Objicitur enim sic : Abraham credidit mediatorem fore : hoc est dictum de praeterito verum : est ergo necessarium : ergo contingens est necessarium, scilicet mediatorem fore. Dicunt ergo, quod dictum illud dependebat de futuro : et ideo non sequitur regulam et necessitatem praeteritorum: et hoc nihil est: quia non fit in praeterito, sed in ordine fide: ad creditum. Unde alii aliter dicunt, quod scilicet Abraham non credidit mediatorem fore, sed mediatorem esse fu~ turum. Aliud enim est rem esse futuram, et aliud rem fore : quia cum dicitur res esse futura, non notatur nisi ordo in dispositione cause materialis ad exitum quemdam qui exspectatur in futuro : et ille ordo est, sive res fuerit, sive non: dicit enim Philosophus in libro de Generatione et corruptione, quod futurus quis incedere, non incedet. Cum autem dicitur, Mediator erit : tune notantur extrema illius ordinis poni in futurum, et ita possunt non evenire ordine ipso manente. Hec autem solultio tenet bene in contingentibus de futuro, in quibus non notatur ordo virtule locutionis nisi ad causas inferiores : sed in fide et prade~ stinatione notatur ordo illuminationis divine ad futura, quae illuminatio certa est, et in extremis ordinis exitus futurorum, et in ordinatione ipsa : unde etiam non credidit Abraham tantum, quod Christus esset futurus, sed quod Christus incarnabitur et de semine suo : unde patet, quod solutio illa non tenet. Sed prius dicta solutio est rata et communis.

Per hoc etiam patet solutio ad omnia similia si objiciantur.

Ad aliud dicendum, quod non fuit illud ercdere fidei quod credidit se Abraham immolaturum fihum, sed potius opinionis obediendi, et ili bene potest subesse falsum.

Ad aliud sequens dicendum, quod illa non faciunt ad propositum : quia voluntalis et spei non est objectum proprium, et verum, nec oppositum falsum, sicul fidei: et ideo voluntas Apostoli que causabatur ex humana opinione, frustrari poterat in volito, eo quod opinio non evenit.

Similiter spes quae dicit exspectationem future beatitudinis, non habet objectum verum, nec oppositum falsum: sed potest frustrari a beatitudine exspectata, non a defectu spei, sed a defectu sperantis, quinon continuat vitam bonam usgque ad mortem, sicut Judas.

Ad aliud dicendum, quod ad hoc supra fuit responsum ‘: quia conditio vel supponitur vel apponitur ex parte adorantis, quia sit rite celebratam, et tunc semper est verum: tamen nihil est ad propositum, quia hoc credere quo credere dicor hanc hostiam consecratam, non est actus fidei, sed opinionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3