Articulus 4
Articulus 4
An articulus arctat ad credendum explicite vel implicite ?
Quarto quaeritur, cum articulus dicatur eo quod arctat ad credendum, utrum arctat ad explicite credendum vel implicite?
Videtur autem, quod ad implicite credendum. 1. Per auctoritatem: non enim tenetur homo credere quod nullo modo innotuil intellectui quid est quod dicitur per sermonem, de quo supra habitum esi, qui precedit omne credibile: sed quod ignorant etiam Angeli, nallo mode innotescit homini: sed, Isa. uxin, 1: super illud, Quis est iste gui venit de Edom ? dicit sic Glossa Hieronymi : "Aperte declaratur, quod quidam Angeli donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt."
2. Item, Ad Ephes. mi, 10: Ut innotescaé principibus et potestatibus in caleséibus, etc. igitur videtur, quod nec homo tenebatur illud scire explicite.
3. Item, Chrysostomus in Homilia Ht super Joannem : "Multum honorati sumus, quod nobiscum Angeli per Joannis vocem didicerunt."
4. Item, Super ullud: Colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant ', dicit Glossa: "Fragmenta sunt sacra mysteria, quae communis populus capere non potest:" ergo videtur, quod non expli- cile arctatur quilibet ad credendos articulos.
5. Item, Ad Ephes. m:, 9, super illud : "Que sit dispensatio mysierti absconditi seculis in Deo", dicit Glossa: "Id est, celati ab omnium seculorum creaturis, et existentis in sola notitia Dei."
6. Item, Per rationem sic: In demonstratione scibilium contingit aliquid scire implicite in universali, qaod tamen dubium est in particulari: sicut scimus in universali omnem triangulum habere duobus rectis equos tres angulos: et tamen possum dubitare de hoc ligneo triangulo, utrem habeat tres duobus rectis wquales: ergo multo magis hoc fieri potest in fide, quae tota est supra rationem.
7. Item, Si diceretur articulus ideo arclare ad credendum, quia arctat explicite, jam multi damnati essent et damnarentur adhuc hodie, qui nesciunt articulorum distinctionem.
8. Praterea, Secundum hoc etiam alia quam articuli arciarent ad credendum : quia ita dicitur, ad Hebr. x1, 3: Fide inielligimus aptaia esse secula verbo Dei, ul ex invisibilibus visibilia ferent.
9. Item, ide AMoyses, natus, occuliatus est tribus mensibus, ete. Et, Hide Rahab meretriae non peri cum incredulis?, et hujusmodt mulla quae non sunt arliculi, et tamen sub fide tamquam consequentia fidem accipiuntur. Ergo videtur, quod non arctetur aliquis ad explicite credendum.
SED CONIRA! 1. Dicit Boetius, quod malum non evilatur nisi cognitum: sed quilibet tenetur vitare infidelitatem contra quemlibet arliculum : ergo tenetur explicite scire quemlibet.
2.Item, Ad Galat. v, 3 : "Testificor autem rursus emni homini circumeidenti se, quoniam debtitor est universe legis faciendiae". Ergo a simili suscipienti fidem necessarium est credere universos artliculos explicite.
3. Item, Si sufficeret implicite credere omnipoteniem et redimentem quocumque vellet modo, tunc omnes Philosophi et mult} heretici habuissent fidem implicitam: sed hoc falsum est : ergo exigitur fides explicita.
4. Item, Levit. xiv, 12, de emundatione leprosi dicitur : Offered, scilicet pro emundatione sua olet sextarium: et dicit Glossa, quod sextarium olei est mensura fidei, in qua si plus est, effunditur: si minus, deficit: ergo tenetur offerre tolam mensuram articulorum.
3. Item, Deuter. xxvii, 8, precipitur Moysi, quod lucide et aperte legem seri - bat super lapides ‘: et dicit Glossa, quod lapides sunt laici: ergo lucide et distincte tenentur credere articulos.
6. Item, Fides est ex auditu : auditus autem per verbum Christi, ut dicitur, ad Roman. x, 17. Auditus autem omnia explicat, et similiter verbum Dei nihil implicite propenit : ergo videtur, quod fideles etiam explicite debent credere.
7. Item, Nos videmus, quod laici capiuntur et examinantur de articulis fide: occultissimis : et si inveniuntur aberrare cet nescire, relinquuntur pro hereticis : ergo videtur, quod tenentur explicite scire et credere.
8. Item, Ponamus aliquam vetulam simphcem et piam habentem reverentiam ad suum pastorem de quo nihil mali scit, audire ab ipso suo pastore heresim, et credere, ideo quia putat esse credendum quidquid ille dicit : numquid dicemus eam damnari si moritur in tali statu: vel si comprehenditur, numquid erit cremanda pro heretica? Videtur, quod non : quia ignorantia excusat a toto. Si autem dicas, quod sic : ergo ipsa tenebitur scire articulos explicite, etiam indocta ab alio : quia si doceri debet, a proprio pastore doceri eam oportebit.
9. Item, Charitas est de diligendo Deo et proximo : et oportet cognoscere dis~ lincte utrumque : crgo cum similiter se habeat fides ad articulos, videtur quod fides distincte debet scire articulos.
Solutio Sine praejudicio dico, quod neque ante adventum, neque post, sine revelatione divina et doctrina tenetur explicite scire articulos, sed implicite , sed hoc supposito certissime nihil dubitandum, quod revelatio sit Keclesie, et semper facta est Kcclesic : et quicumque tales sunt illi vocantur majores, quia ab illis alii sunt instruendi : et hoc aliter fit modo, aliter antiquitus. Antiquitus enim fiebat ad manifestationem articulorum illa revelatio, sed modo fit ad expositionem corum, quia omnes sunt declarati quos oportet credi. Simplices igitur ante adventum et simplices post adventum, non tenentur scire explicite, sed nec implicite, nisi in quantum docti sunt a majoribus, et intellectu per doctrinam percipere potuerunt : sed ilh qui pracesserunt, minus tenebantur propter doctrinam umbrosam quae tune erat: isti autem plus propter docirinam veritatis apertam.
Dicendum ergo ad primum quod contra hoc objicitur, quod Boetius dicit verum : sed est cognitio duplex, scilicet explicita, et implicita : non enim oportet me cognoscere omne malum in particulari, sed tantum ipsum sub consilio sapientis, scilicet si aliquod occurrat incertum an sit malum, recurram ad sapientem, et judicio illius vitabo. Ita in fide si nova doctrina proponatur, recurram ad sacerdotem, et judicio illius credam, vel non credam.
Ad aliud dicendum,: quod Philosophi et heretici non crediderunt implicite, quia discrediderunt : implicite autem credens, nullum discredit articulum, licet explicite nesciat.
Ad aliud dicendum, quod hoc cautum est ut sepe et lucide explanetur laicis : sed. hoc potest fieri modo in tempore gratiem : et famen quia hebetem sensum habent, non tenentur ita explicite intelligere sicut explanatur eis : quia ipsi recipiunt explanalhionem secundum suam potestatem intelligendi, et non secundum voluntatem explanantis. Ante adventum autem non poterat fieri nisi prout tempus tune permisit, scilicet in umbra et typo : et illi minus tenebantur, quam rth.
Ad aliud dicendum, quod licet fides distincte in auditu recipiatur, tamen a simplici id quod auditur, non intelligitar, nisi sub involuto, et non distincte, sicut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non relinquentur laici pro hereticis, propter illud guod non distinguere sciunt quosdam articulos : sed quia pertinaciter eis contradicunt, quando exponuntur eis : hoc enim fieri non posset nisi jam infidelitatiem ab hereticis recepissent contra articulum :sienim ideo comburcrentur, quia nesciunt distinguere articulos vel cxplicare, ipsi inquisitores comburendi essent, quia nec ipsi multum bene sciunt.
Ad aliud dicendum, qued ibi dubie in casu illo respondent Doctores : sed tamen omnes concordant, quod mortaliter peccent discredendo articulum pertinaciter. Si autem dubitat parata emendare, dicunt quod est tentatio humana. Unde quidam dicunt, quod si fecerit pietatis operibus insistendo, quidquid poterit, Deus illam illuminabit, quod non sit illi sacerdoti credendum in tali doctrina. Si autem non fecerit quidquid potest, tunc sibi causam suae caecitatis imputet. Sed quia hac responsio super incertum fundatur, cujus nullam possumus invenire rationem : ideo alii aliter dicunt, quod si est de aperto articulo qui in Ecclesia solemnizatur, tunc debet examinare apud alios, utrum ita dicatur communiter : quia fides non est unius, sed communis : et tunc imstrul potest : si autem est de occulto aliquo, ut fornicationem non esse peccatum, vel corpus Christi non esse in altari, sed significari : non debet hoc recipere quod supra vires suas est, nisi sub conditione, si hoc credat universalis Ecclesia, et debet remanere in fide implicita, preecipuc cum est de corpore Christi, quia de fornicatione etiam turpitude actus satis ostendit ei, quod mortale peccatum est. Tamen iste casus sepius in con~ fessionibus occurrit propter libidinem sacerdotum, hoc quibusdam mulieribus persuadentium.
On this page