Articulus 5
Articulus 5
An et quomodo fides potest crescere ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera, ibi, A,in initio : "Fides quidem magna dicitur cognilione, ete."
1. Hoc enim videtur esse contra preedeterminata, ubi dictum est, quod non crescit quantitate articulorum.
3. Item, Numquid concedendum est equaliter esse magnam fidem in omnibus articulis, vel non ? Videtur, quod non: quia quidam articulus est de deitate, et quidam de humanitate : et major est deitas, quam humanitas : ergo major est articulus de deitate, quam de humanitate.
Item, Videtur quod aliquid traditum sit quod non est articulus, quod maximum et diflicillimum est ad credendum, ut corpus Christi esse ex transubstantiatione panis et vini. Ergo videtur, quod fides non tantum magna sit articulorum quantitate, sed etiam aliorum, quae non sunt articuli, sed adjuncta articulis.
Uxrertws quaeritur hic, Si corpus Christi esse in altari non est articulus, sub quo continetur sicut adjunctum principali?
1. Videtur, quod sub omnipotentia facliente omnia : quia dicit Ambrosius quasi rationem reddens : "Quomodo esse possit, quod magnum non est si s“rmo Christi naluram panis in corpus suum convertit, qui de nihilo omnia creavit ?"
Item, Videtur quod adjungitur articulo passionis : quia ita dixit Apostolus, | ad Corinth. x1, 26 : Quotiescumgue mandueabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Et ipse Dominus, Luc. xxn, 19: Hoe facite in meam commemorationem.
2. Sed videtur adhuc, quod reducatur ad illum, "Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum commiunionem :" quia iulle panis collectus de multis granis purissimis, signat unitatem Ecclesie collectam de personis fidelium, ut dicit Apostolus et Augustinus. Item, Hoc videtur ostendere nomen : quia latine commnio, Grece synaxis vocatur, eo quod communicat in pane vite fidelis.
Solutio Dicendum, quod quantitas articuli non dicitur hic quoad numerum, qui crescat, vel decrescat : sed potius quoad quantitatem dignitatis, quam quihbet habet, per hoc quod subjicitur ei prima veritas : nec Magister hic enume- rat, quod in omnibus his crescat : sed ad ostendendum in quibus crescit, et in guibus non crescit.
Ad aliud dicendum, quod ista sumuntur penes quatuor quae sunt in fide. Pst enim fides considerata in se: et sic dicitur magna articulorum quantitate : quia magni sunt, qui nihil habent nisi hone~ stum, verum, et divinum : et sic non est de legibus aliarum nationum quae credunt turpia, falsa, et daemoniaca. Ex parte autem credentis fides est in corde, et in confessione oris, sicut dicit Apostolus : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ex parte cordis quoad intellectum et affectum, Secundum intellectum crescit cognitione, et secundum affectum devotione : penes confessionem autem constantia predicationis et audacia confitendi coram regibus et principibus.
Ad aliud dicendum, quod quoad subjectum articulorum, quod est prima veritas : et quoad movens ad credendum, quod iterum est prima veritas : et quoad finem, qui iterum est eadem veritas : aequalis est fides in omnibus articulis: sed quoad hoc penes quod attenditur articulorum diversitas, quod est quasi connotatum in quo veritas hoc modo et non alio exprimitur, meo judicio non est equalis : et hoc dupliciter. Quidam enim dignioribus exprimuntur quam alii, ut probat objectio. Quidam autem minus repugnant rationi, quam alii, et ideo in illis fides minor est : sicut major est fides in Deum esse trinum et unum, quam in unum Deum esse.
Ad aliud dicendum, quod corpus Christi esse in altari, et fieri de pane et vino, meo judicio adjungitur passioni : quia eadem hostia nune immolatur, quae tunc immolabatur : et ibi ejus memoria iteratur, quod semel pro omnibus factum est.
On this page