Text List

Articulus 6

Articulus 6

An antiqui tenebantur de mediatore credere omnia quae nune credimus, aut sufficiebat eis credere quatuor tantum, seilicet nativitatem, mortem, resurreclionem, et adventum ad judicium ?

ARTICULUS VI. An antiqui tenebantur de mediatore credere omnia quae nune credimus, aut sufficiebat eis credere quatuor tantum, seilicet nativitatem, mortem, resurreclionem, et adventum ad judicium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : "Quibusdam videtur, quod sufficeretillis quatuor eredere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectio~ nem, et adventum ad sudicium, etc."

Videtur enim una ratio de omnibus esse : ergo secundum omnes poterant credere implicite vel secundum nullum.

2. Ivem quaeritur, Utrum nunc etiam isti quatuor debent magis explicite credi asimplicibus, quam alii ?

3. Item quaeritur, Quare illi potius, quam alii ?

Ad noc dicendum, quod ex quo fuit morbus, ad salutem exigebatur morbi cognitio, et per consequens liberatoris nativitas : etideo exigebatur credulitas adventus liberatoris, meo judicio, implicite sine specificatione modi, nisi in illis quibus data fuit de speciali modo revela~ tio : vel qui doctrinam ab illis receperunt. Presentia autem liberatoris non poterat esse liberatio, ut supra probatum est, nisi per satisfactionem pro nobis : et ideo implicite exigebatur credulitas mortis implicita. Satisfactione autem credita, exigebatur necessario, ut consequens per effectum, restitutio beatitudinis perdite que fit, implicite credendo resurrectionem, et penam tantam salutem contemnentium, quae fit ulterius per adventum ad judicium, Quia igilur isti quatuor con- sequenter se habent circa redemptionem : ideo istos quatuor amplius cre~ dere oportuit.

Et per hoc patet solutio ad primum et tertium.

Ad sEcuNpuM dicendum, quod etiam modo, quia ista solemnizantur et fre quentius predicantur, meo judicio, in eo qui fuit aliquo tempore Christianus, exigitur ut isti quatuor explicite credantur, et non sufficit fides implicite, nisi forte in aliquo adulto noviter converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6