Articulus 7
Articulus 7
An verum sit Joannem dubitasse de descensu. Christi ad inferos secundum expositionem Gregori.
ARTICULUS VI. An verum sit Joannem dubitasse de descensu. Christi ad inferos secundum expositionem Gregori.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium: "Qui de Joanne Baptista documentum hujus rei assumuni, etc."
1. Quoad hoc quod in symbolo exprimatur in parte articuli quem posuit Thomas, "Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis."
2. Item, Anselmus in libro de Processione Spritus sancti dicit, quod "necessarium ad salutem est credere descensum ad inferos."
3. Item, Omnes expositores, prater solum Gregorium, concorditer dicunt, quod Joannes de hoc non dubitavit pro se, sed gessit morem discipulis invidentibus Christo, et dubitantibus. Et hoc apparet : quia de hoc Dominus nihil respondit, si per se, vel per alium descensurus esset ad inferos: sed potius ostendit discipulis argumenta sue deitatis. Et hoc accipitur etiam ex Joanne, ubi multis persuasionibus ostendit Joannes discipulis, qualiter ipse minui deberet, Chri- stus autem crescere: quia gui de celo vent, super omnes est.
Solutio Ego puto, quod temeritas sit dicere Joannem dubitasse, et initium heresis Manicheorum, quidicunt eum dubitasse, et ideo eum esse damnatum: unde excuso Gregorium dicentem hoc quod potuit dubitare de modo descensus propter discipulos, qui non potuit dubitare de hoc propter seipsum : et ideo misit moriturus discipulos emulos Christi, ut visu confunderentur, et Christo adhererent.
On this page