Articulus 3
Articulus 3
In qua vi anime sit spes ?
Videtur autem non esse in irascibili : quia 1. Omnis virtutis anime est exspectare id quod appetit, et habere cum habet, et rejicere contrarium : spes autem dicit exspectationem ejus quod appetitur : ergo non est irascibilis solius, sed omnium virium.
2. Item, Spes diffinitur in Littera, quod est certitudo expectationis : sed certitudo dicit cognitionem : ergo spes est rationis vel intellectus : non ergo irascibilis.
3. Item, Avicenna et Damascenus (et accipitur etiam ab Aristotele in fine primi £thicorum) dicunt, quod irascibilis est pars anime sensibilis. Cum igitur sensibilis anime non sit immediate ferri in Deum, videtur quod spes quae immediate in Deum fertur, non sit i irascibili.
1. Actus enim potentia anime consuevit denominari secundum nomen ejus, ut intellectus actus intelligere, et voluntatis velle, et sic de aliis : sperare autem non nominat actum irascibilis : ergo videtur, quod non sit actus spei, vel spes non est in irascibili.
2. Item, Quid dicit sperare ultra exspectare ? Videtur, quod nihil: quia ita dicit Apostolus, ad Roman. iv, 18, de Abraham : Contra spem in spem credidit, Et addit sic, Longanimiter ferens, adeptus est repromissionem ‘. Ergo videtur, quod nihil dicat nisi exspectationem solam.
3. Item, Per solam exspectationem diffinitur, cum dicitur, spes est certa exspectatio future beatitudinis, etc.
4. Item, Quid dicit exspectatio ? Si dicit tantum immobilitatem in loco virtutis vel vite :tunc nihil adderet supra virtutes alias nisi continuitatem : et hoc non dicit actum specialem : ergo spes secundum hoc nullum haberet actum specialem.
Si enim dicatur, quod objectum cjus est beatitudo, sicut videntur Sancti cominuniter dicere, et in diffinitione supponitur : tunc videtur, quod spes sit omnis virtus : quia beatitudo est finis omnis virtutis.
Solutio Dicendum ad primum, quod spes est virtus separata et divisa ab aliis virtutibus, et est in irascibili potentia animes : nec exspectare tantum est actus ejus, licet plus conveniat ei quam alii virtuti, ut infra dicetur : sed potius extendere se in rem speratam amplitudine quadam animi, et haec amplitudo quia est respectu magni et alti in eo quod hujJusmodi, irascibilis est secundum quod est humana.
Ad aliud dicendum, quod duplex est certitudo : una quae est in modum argumenti in cognitione, et hac competit fidei. Alia est quae est per modum nature, et haec competit cuilibet virtuti : est enim natura certior arte in operibus et fine, ut supra diximus: et quia virtus consentit rationi in modum natura, ut dicit Tullius, ideo virtus etiam certior est arte. Sed haec certitudo quae est in modum nature, est duplex : scilicet certitudo et efficacia habitus meliorantis ad opus directe et ad finem, et hac est omnis virtutis sccundum quod virtus est. Alia est ex efficacia inclinationis habitus et cause adjuncte ad habitum, et hee est major: sicut si ignis generatus conjunctum secum haberet generans, quod daret motum qui consequitur formam, tunc certius ascenderet, quia tune motus in ipso esset ut consequens formam propriam, et ut consequens impulsum generantis : et talem certitudinem habet spes, scilicet ex habitus natura et causa, quia ex merilis et gratia proveniens quae sunt causa certitudinis : et ideo etiam inter virtutes specialiter per certitudinem diffinitur : et non, ut quidam male dicunt, quod accipiat certitudinem a fide : et certitudinem a causa tangit Apostolus, Il ad Timoth. 1, 12: Scio cut credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare ir illum diem.
Ad aliud dicendum, quod bene puto hoc esse verum, quod irascibilis sit pars anime sensibilis : sed, ut dicit Philosophus, participat quasi ratione, et ideo efficitur elevata super naturam sensibilis secundum se considerate, et tune potest in id in quod non poterat ex seipsa. Tamen sunt quidam modernorum, qui dicunt duplicem esse concupiscibilem et irascibilem in nobis, scilicet sensibiles, et humanas : et in humanis ponunt charitatem et spem, in sensibilibus autem temperantiam et fortitudinem. Sed hee opinio non habet radicem alicujus auctoritatis, nec Philosophi, nec Sancti.
Ad id quod ulterius quaeritur de actu, dicendum quod tria concurrunt ad actum spei qui est sperare, scilicet dispositio ex parte agentis, et haec est fixio in loco protensionis, et haec dicitur exspeciatio : sicut enim qui movetur secundum locum, non potest protendi in aliquid quod est uniloco proprium, ita nec motus in vita potest consequi rem speratam ; heec autem exspectatio est permansio in vita, et accidit spei ex illa parte qua fulcitur in meritis quia immobilem in meritoria vita oportet esse qui expectat ex meritis. Aliud est quod exigitur, quod ‘est substantia actus interius in anima, licet non extra, scilicet ut magno animo extendatur in aeterna. Terlium est ratio cbjecti : quia omnis actus per suum objectum habet diffiniri et specificari : et objectum est amplexio aeternitatis et beatitudinis, secundum quod ponit in gloria, quia gloriosum dicit magnum et honoratum : et haec proprie est irascibilis. Est igitur sperare actus ejus gui complectitur hec tria, scilicet exspectando in meritis, protendi in amplitudinem et magnitudinem wterne glorie: quia aeternitas etiam dicit amplum per hoc quod sonat indeficiens.
Ad opsecrum autem dicendum, quod hoc non est verum in omnibus aclibus, sed in illis tantum, qui sunt ipsarum virium secundum se, ut intelligere, et hujusmodi. Sunt autem alii qui sunt virium, secundum quod conjunguntur aliis potentiis, sicut est frui concupiscibilis et voluntatis, et scire rationis, et credere intellectus secundum quod conjunctus est cum affectu, et sperare irascibilis secundum quod conjungitur intellectui credenti, et de his non est verum quod objicitur. Et de hoc notatum invenies supra primam distinctionem primi libri Sententiarum, in questione de actu fruttionis.
Ad aliud dicendum, quod erspectatio ponitur in diffinitione spei, et ratio hujus dicta est: sed protensio intelligitur per hoc quod dicit, future beatitudinis : sj enim fuiturum est, tunc non est in illo sperans, sed oportet protendi usque ad illud : et beatitudo accipitur in ratione magni et gloriosi, ut postea dicetur. Et sic intelligitur totum quod est de actu spei.
Ad aliud dicendum, quod non dicit immobilitatem vite ut est continuitas virtutis, sed potius ut motiva in actu sperandi : et hoc motivum sive rationem motivi addit super immobilitatem a vita, sive a meriltis.
Ad aliud dicendum, quod beatitudo Ain diffinitur a Boetio, quod est status omnium bonorum congregatione perfectus: et tunc ly omnium bonorum potest venire distributive et collective. Si distributive, tunc verum est quod concludit objectio: quia tunc respondet cuilibet virtuti ratione sui boni. Si autem veniat collective et formaliter, sonat quoddam amplum et magnum in gloria, ambiens statum omnis boni: et iste status est altus in ratione alti, et sic proprie respicitur a sola spe: et haec est causa, quod Sancti semper dicunt, quod fidei succedit visio, et spei beatitudo : et alii, quod succedit ei comprehensio, quia comprehensio etiam dicit conclusionem ampli et contentionem. Et alii dicunt, quod succedit ei aeternitas: quia illa ctiam, ut dicit Commentator super libros Dionysii de Celesti Hierarchia, dicit protensionem in perpetuam vitam.
On this page