Text List

Articulus 4

Articulus 4

Quid sit spes diffinitione ? et, An diffnitiones spei sint bone ?

ARTICULUS IV. Quid sit spes diffinitione ? et, An diffnitiones spei sint bone ?

Deinde veniendum est ad Litéeram in principio cap. A, ubi dicit : "Hst autem spes virtus qua spirituaha et aeterna bona sperantur, etc."

Et querendum est, Quid sit spes diffinitione ? Quoniam jam habitum est in quo genere sit, et in quo ut in subjecto proximo.

Sunt hic a Magistro duae diffinitiones date: et objicitur de prima sic :

1. Spiritualia et aeterna bona qualibet virtute meritoria sperantur : ergo videtur, quod male diffiniatur per illa.

2. Item, De expositione Magistri quam apponit, id est, cum fiducia expectantur : aut enim est fiducia a fide certitudine dicta : aut -illa quam dicit Tullius esse partem fortitudinis, et vocat fiduciam. Si primo modo: hoc videtur inconvenicns, quia tunc spes aliquid de sibi essentialtbus traheret a fide : quod non contingit, cum sint diverse species virtutis. Si autem secundo modo: tunc esset pars fortitudinis : et hoc etiam videtur per hoc quod ita diffinit Tullius fiduciam dicens, "Viducia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduci@ certa cum spe collocavit."

Objicitur etiam de secunda diffinitione quam ponit Magister dicens, quod "spes est cerfa exspectatio future beatitudinis veniens ex Dei gratia et meritis pracedentibus, vel ipsam spem, quam natura preit charitas, vel rem speratam, id est, beatitudinem wternam."

Et quaeritur primo, Qua certitudine certa sit spes ?

Videtur autem, quod fidei : quia i. Ita dieit Augustinus in libro de Civitate Dei: "Spes est virtus, qua quis se adid quod credit perventurum prasummit." Ergo videtur, quod certitudinem accipiat a fide, quod supra negatum est.

2. item, Videtur non esse certa : quia sepe amittitur beatitudo sperata, sicut aceidit in Juda, qui secundum = statum presentis justilie sperabat beatitudinem, quam tamen nulla certitudine est consecutus.

3. Si forte tu dicas, quod haec certitudo conditionis scilicet spei immobilis permansit in vila meritoria, ex qua procedit spes. Contra : Conditio dubictatis est: ergo contrariatur certitudini, ut videtur. Si ergo spes habet conditionem, non debet diffiniri secundum certitudinem. Item, Conditio rationis est quae confert : sed spes est in irascibili : ergo videtur, quod non sit suum apponere conditioncnt.

4. Item, Ponamus aliquem esse prescitum, et tamen esse in statu praesentis justitiae, ille habet spem : et tamen sua exspectatio frustrabitur: ergo est incerta.

Ivem queratur, Quis habet certiorem exspectationem inler duos, quorum unus est prescitus, et exspectat spe formata : alter predestinatus, et exspectat spe informi ? Videtur, quod predestmatus : quia ille certissime beatitudinem consequitur. .

SED CONTRA : Spes formata exspectat ex meritis actu existentibus : spes autem informis non : ergo videtur si merita sunt causa certitudinis, ut supra dictum est, quod certior sit spes presciti quam predestinati.

Item quaeritur, Quae sit gratia cur mnititur spes ?

Non enim videtur hoc sibi speciale, cum

1. Omnis virtus sit gratia quaedam : ergo non specialiter per gratiam debet diffiniri.

2. Item, Ex hoc videtur, quod non possit esse informis, ex quo semper est cum gratia: et hoc falsum est, ut infra patebit. Ergo non semper est cum gratia.

3. Item, Ex quibus meritis provenit spes ? merita enim omnia proveniunt ex virtutibus : virtutes autem simul infunduntur : ergo spes praecedit omme meritum: ergo non provenit ex meritis. Si forte tu dicas, quod intelligitur de actu spei. Conrra: Actus spei primus quicumque est ille qui statim est post infusam virtutem, non provenit ex meritis, quia ipse est de primis meritis : ergo videtur, quod nec de actu sit verum.

4. Si forte dicas, quod hoc est propter charitatem, quia charitas (ut dicit Magister) omnium bonorum est mater et natura preit eam : et ideo merita charitatis precedunt actum spei: hoc nihil est: quia Magister de charitate intelligit increata, et non creata: quia spes natura precedit charitatem, sicut dicit Glossa super principium Matthei, 1, 2, super illud : Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob, 1d est, fides spem, spes charitatem.

Si forte tu dicas, quod necesse sit moveri actibus aliarum virtutum ante spem, et unc merita quae sunt actus boni aliarum virtutum, precedunt : hoc est fig~ mentum : quia dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod "habitus est quo quis potest agere cum vult." Et ita dicunt etiam omnes Philosophi. Si ergo habet aliquis habitum spei, ipse potest moveri spe, quando vult, vel ante alios actus, vel post ipsos : et ita nihil est quod dicis,.

Praeterea, A quibusdam Philosophis aliter diffinitur spes, scilicet quod spes sit suspicio boni futuri.

Item, Glossa, ad Roman. vin, 24, dicit, quod "spes est certa exspectatio future gloria." Et in nulla illarum diffinitionum ponitur, quod proveniat ex gratia et meritis.

Praeterea, Cum unius rei unica sit diffinitio, Penes quid dantur tot diffinitiones spei ?

Solutio Ad hoc ultimum primo dico, quod spes est in diversis generibus, ut prius habitum est: et ideo a Philosophis diffinitur ut est in genere passionis, et tunc est suspicio futuri boni, et ideo ipsa suspicio animam afficit et alterat. Secundum autem quod est in genere virtutis, sic consistit in difficili et bono virtutis theologice, de quo supra determinatum est, et sic diffinitur tribus diffinitionibus, quarum due sunt in Littera, et tertia posita est in objiciendo ab Augustino in libro de Civitate Dei’. Prima autem datur per genus et objectum in genere, non specificatum propriis d: fferentiis, quod objectum est spiritualia et wterna bona. Secunda autem datur per actum et causam actus in parte, quae est certa exspectalio, etc. Tertia vero datur per relationem spei ad fidem, ex qua generatur secundum naturam: quia fides fundamentum est, et spes proxime est superedificata.

Ad primum autem quod objicitur contra primam diffinitionem, dicendum quod pro qualibet virtute exspectantur spiritualia, sicut esse meriti, sed non sicut eliciente aclum spei formaliter : et ita intelligitur quando dicitur, Qua spiritualia et bona aeterna.

Ad aliud dicendum, quod fiducia nec a fide, nec a fidentia (que pars est fortitudinis) accipitur, sed potius dicitur ibi fiducia securitas ex efficacia spei et causa securitatis, quae est conscientia meriti, et presumptio gratiae divine, sicut supra diximus. Sunt tamen qui dicunt, quod accipitur ibi a fide secundum quod generat spem : sed hoc non placet mihi, quod ponatur aliqua virtus aliquid de sibi substantialbus ab alia accipere: quia jam sequerelur, quod esset pars ejus, vel ad- juncta illi inseparabiliter, sicut proprietas subjecto.

Ad id quod objicitur de diffinitione Tullii, dicendum quod spes et fiducia eequivoce sumuntur ibi, scilicet pro presumptione victoria ex magnitudine constantis animi: et ideo non facit ad propositum.

Ad id quod objicitur contra secundam diffinitionem, dicendum quod certitudo propria est spci, illa ratione quae dicta est.

Av 1p quod objicitur de Augustino, dicendum, quod ipse loquitur de certitudine sperantis magis quam spei, et ideo dicit, quod est virtus qua quis, etc. : sperans enim habet conjunctas virtutes, et secundum quod in ipso spes fundatur supra fidem, aliquid recipit a fide, seul omnis virtus : et hoc non facit ad esse, sed ab bene esse. Et sic intelligitar quod dicit Augustinus, quod "spes est virtus, qua quis se in id quod credit perventurum presumit:" et sic etiam charitas amat id quod credit, et sic de aliis.

Ad aliud dicendum, quod est certitudo actus et ordinis in finem, et lam habel spes plus quam alia virtus, ut prius patuit : et est certitudo consequendi finem secundum effectum, et illam nulla virtus babet, quia illa non datur nisi post istam vilam : et per ulam non diffinitur spes.

Ab Atrop dicendum, quod spes nullam apponit conditionem : quia ordo ad finem per actum semper certus est quantum est de se.

Ad aliud dicendum, quod si fiat comparatio secundum certitudinem unilormiter sumptam, quae propria est spei: tunc preescitus in spe formata existens, habet certiorem spem quam pradestinaius quod. enim frustratur, non est ex incertitudine spei : sed potius ex flexibilitate voluntatis : alius autem non habet cerlitudinem cause meritorum in actu. Si autem fiat comparatio ordinis aeterni ad temporalem rem, certior est pradestinatus : sed tune illa certitudo non erit propria spei, ordinat enim spes temporaliter : et quod frustratur, non est de defecta suo, ut dictum cst. Preedestinatio autem est ordo aeternus ad salutem, qui frustrari non potest.

Ad aliud dicendum, quod, ut puto, gratia dicitur hic liberalitas dantis maxima et affluenter et sine improperatione : et, ut puto, non dicit hic gratia habitum in sperante, sed potius proprietatem, cui innitilur spes ex parte dantis res speratas. Si autem aliquis vull dicere, quod est habitus : tune dicendum est, quod spes specialiter oritur ex gratia, secundum quod ipsa est causa rei sperate, et motus, ut supra dictum est : aliae autem virtutes referuntur ad gratiam, ut partes ad totum tantum, et non ad motum actus.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequeretur, si semper spes esset conjuncta gratiae in subjecto: sed hoc non est verum, imo quandoque fulcitur gratia, quae est in proposito conversionis tantum, ut infra patebit, et tune est informis.

Av aniup dicendum, quod spes sumitur ibi pro actu speci, et hunc actum precedunt merita secundum propositum sperantis : quia ipse exspectat beatitudinem, et movetur jam ad sperandum ex meritis quae habet in proposito. Et hoc potest esse quinque modis, scilicet quod meritum pracedit actum spei in causa meriti tantum, et hoc est quod gratiam jam habet, sed non merita, et tunc speral ex meritis qua jam insunt per causai. Secundo modo potest esse ex meritis preecedenlibus causa ect effectu: ct tunc non potest intelligi de omni actu spel, sed de vero primo sicut probat ob-— jectio. Tertio mode potest esse, quod precedit meritum in causa et proposito merendi : et sie iterum de omni actu spei verum erit. Quarto modo potest esse, quod precedit causa cum merito alieno, ut est Christi, et sanctorum: et sic iterum de omni actu spei verum erit. Quinto modo potest esse, quod nec precedit in causa nec in effectu, sed in proposito tantum: et sic est verum quod dicit de actu spei informis tantum.

Ad aliuddicendum, quod charitas non preit spem natura, nisi increata, vel in proposito, vel in causa, ut jam dictum est, si spes sumatur in actu: habitus enim si considerantur ut partes gratia, sunt simul: si autem considerantur se~ cundum ordinem spiritualis edificii, tune natura prait spes charitatem, ut dicit Glossa super principium Matthei.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4