Text List

Articulus 5

Articulus 5

An spes potest esse informis sicut fides ?

ARTICULUS V. An spes potest esse informis sicut fides ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine: "Sine meritis enim aliquid sperare non spes, sed presumptio diet potest."

Ex hoc enim videtur, quod numquam sit spes informis : quod quidam etiam aliis modis nituntur probare sic:

4. Quod fides potest esse informis, hoc habet ex hoc quod aliquid ejus est in cognilione, quod remanet, ablato eo quod est affectionis : ergo ubi non est illa causa, non est informitas: sed spes tota est in affectu, et nihil habet in parte cognitiva: ergo aut tota manet, aut tota tollitur : ergo informis non potest esse, ut videtur.

2. Item, Spes non potest tendere sine amore, et si non tendit, non manet: ergo videtur, quod sine charitate non manet aliquid de spe.

3. Item, Si maneret, tunc postea eadem fierct formata, quando adveniret gratia: qualiter ergo illud quod adveni- ret, haberet se ad illud quod remanet ? non enim potest dici, quod sicut materiale, sicut dictum est de fide: quia non est de duplici essentia, scilicet affectiva et intellectiva spes, sicut fides.

SED CONTRA: 1. Fides generat spem: fides ergo informis generabit spem informem, et fides formata spem formatam.

2. Item, Sic se habet fides ad timorem, quod informis generat timorem informem, qui servilis est : formata autem timorem formatum, qui est initialis vel castus: ergo similiter faciet secundum ordinem in bonum de spe.

3. Item, Si spes esset semper formata, jam nobilior esset effectus quam causa: quia secundum naturam fides est causa spei, et potest esse informis et formata fides, ut supra habitum est.

4. Item, Spes est ex parte, sicut et fides : ergo videtur, quod accidit eadem imperfectio quae et illi: haec autem est informitas : ergo et potest esse informis.

5. Item, Augustinus vult, quod sola charitas dividat inter filios regni, et filios perditionis : ergo spes sicut et fides non dividet: ergo erit bonis et malis communis : non autem potest inesse malis nisi informis: ergo potest esse informis.

Sed st hoc datur, tune quaeritur, Que sit differentia inter spem quae non habet merita et est informis, et prasumptionem quae etiam non habet merita et exspectat beatitudinem ?

Solutio Dicendum, quod spes_ potest esse informis sicut et fides. Et ad ultimum respondeo primo, quod spes informis non est sine meritis, sed non habet ea nisi in proposito: et ille fuit quintus modus quo merita precedunt actum spei, ut prius diximus ': sed preesumptio que dicitur spes stultorum, est ex gratia largitatis Dei sine omnibus meritis : ex~- spectat enim prasumptuosus beatitudinem etiam continuando in peccatis, eo quod reputal Dei misericordiam dare beatitudinem sine conversione, et non attendere peccata. Et per hoc patet differentia.

Av primum dicendum, quod in argumento illo est suppositio falsi : quia etiam fides informis habet aliquid affectionis, ul supra ostendimus : et ideo non est causa quam ponit pro causa.

Ad aliud dicendum, quod omnis virtus theologica de se habet ut tendat, et non ab amore, nis: quodammodo: et quod spes informis non tendit, hoc est a contrarietate quam habet in subjecto, et non de se.

Ad aliud dicendum, quod hoc bene concedo, sicut supra de fide, quod adveniente gratia formatur id quod informe fuit, et est imperfectum respectu ipsius et materiale, sicut et in fide, sicut dispositio materialis est respectu speciei : non tamen ita differt, sicut dispositio a specie, sed sicut imperfectum a perfecto in eodem genere qualitatis, et sicut imperfectum ad actuin sperandi quem bene spes informis elicit, sed sicut imperfectum ad tendendum.

Ad noc autem quod posset objici, quod due qualitates ejusdem speciei non sunt in eodem secundum idem: quia simplex non unitur simplici, et hujusmodi, supra in questione de fide responsum est,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5