Text List

Articulus 1

Articulus 1

An dilectio sive charitas sit virtus ?

ARTICULUS I. An dilectio sive charitas sit virtus ?

AD rrimaM questionem objicitur sic : 1.Id ad quod sufficit sibi natura in se, non oportet ad hoc habere virtutem elevantem : ad diligere autem summum bonum propter se et super omnia, sufficit natura per se : ergo non oportet propter hoc habere virtutem elevantem. Prima probatur ex hoc quod gratia non est Minus ingeniosa quam natura : na- tura autem non abundat superfluis, ut dicit Philosophus : ergo nec gratia, Secunpa autem probatur per multorum opinionem, qui dicunt, quod natura ig Angelo primo et homine primo ad hoc sutlecit.

2. Item, per Tullium in libro de Amjcitia, qui dicit, quod "amici per se diljgendi sunt :" et similiter Aristoteles in Hil Topicorum : "Amici omnibus sunt preponendi :" ergo multo magis Deus.

3. Item, Vires anime in homine sunt proportionate : ergo ad quod sufficit, ratio in cognoscendo, ad hoc sufficit ratio in diligende : ratio autem in primo statu suffecit ad hoc quod cognosceret Deum summe bonum, et propter se dihgendum, et super omnia: et ad hog etiam sufficit modo, ut probatur ex dictis multorum Philosophorum : ergo affectio sufficit in diligendo Deum propter se, et super omnia : non ergo oportet ad hoc dare virtutem specialem.

4, Item, Omnis virtus datur propter difficile et bonum : ergo nulla datur propter dulcissimum et facillimum : et dicit Augustinus in libro Confessionum, quod "nihil dulcius, quam amare et amari:" ergo ad hoc nulla debuit dari virtus, ut videtur.

SED CONTRA: Sed 1. Animae hominis in statu hominis in quo sumus, viciniora sunt ea quae sunt ad finem, quam finis ipse : ergo facilior eorum cum anima conjunctio, quia vicinorum major est convenientia : sed inindiget virtutibus ordinantibus ipsam in his quae sunt ad finem: ergo multo magis in ordinantibus ipsam in finem ipsum : finis autem est bonum secundum quod bonum : ergo indiget aliqua virtute ordinante ipsam ad id: constat autem, quod miul respicit bonum ut bonum, nisi charilas : ergo charitas est virtus ordinans in bonum quod est finis.

2. Item, Id quod contrarietatem ha~ bet ad vitinm, necessario est virtus : charitas autem contrarietalem habet ad vitium : ergo necessario est virtus. PropaTur autem prima : quia virtuti nihil opponitur nisi vitium. Sxecunpa autem probatur per hoc quod mutuo se expellunt charitas et vitium ab eodem susceplibili.

3. Item, Cujuscumque actus est meritorius vile aeterne, est virtus : sed charitatis praecipue est actus meritorius vite geterne : ergo charitas est virtus.

Solutio Dicendum, quod charitas est yirtus, sicut omnes Sancli concorditer testantur, quorum auctoritates induccre dispendium esset.

Ad primum ergo dicendum, quod natura numquam sufficit, nec suffecit ad actum charitatis : sed ad actum amoris naturalis homini suffecit natura ante peccatum potentius, et post peccatum minus potenter. Quis autem amor ille sit, bene determinat Philosophus in I Lthicorum, ubi probat, quod sicut unicuique inest proprium opus ect actus, ita et homini secundum quod homo : et quod hoc opus non quaeritur in ipso secundum vegetabilem et sensibilem, sed secundum rationalem : hoc autem est eligere et diligere super omnia id quod per se et non in relatione ad alterum est bonum : et hoc ipse quidem probat esse felicitatem. Et verum est, quod est felicitas ncreata, quae est summum bonum propter se tantum quesitum, et non alicujus alterius gratia. Si tamen quereretur a Philosophis, Utrum hoc quaeritur quia bonum, vel quia sibi bonum ? inveniretur, quod quereretur hoc, quia bonoum homini. Aliud enim bonum ab ipsis Philosophis non est quesitum, nisi bonum homini secundum civilem vitam. Charitas autem non sic quaerit bonum, sed quod potius absolute bonum est, et causa boni : nec innititur illi propter rationem, quia probat hoc ratio, qaod oppositum est, sed quia illud bonum efficit talem dilectionem : unde cum dicitur, Diligere Deum propter se, et super omnia, est actus charitatis: ly propier se, non dicit ibt causam unam tantum, sed tres, scilicet quae est ut objectum, et quie est ut efficiens, et quae est ut finis : et in prima et ultima potuit convenire Angelo et homini in primo statu secundum opinionem quorumdam, sed non quoad medium : quia efficit hoc in eis ratio.

Per hoc patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod ratio illa fundatur super falsum : quia licet vires proportionate sunt in ordine, non tamen sunt aequales in posse : practice enim minus possunt, quam cognitive : multa enim cognoscimus, quae operari non possumus : et multa cognoscimus, circa que ut cognoscimus, affici non possumus, nisi elevemur supra posse nostrum a dono Dei dato nobis. Et ita est in dilectione quae est charitas. Non enim possum per affectum affici in Deum propter se et super omnia liberaliter nullo cogente omnino, quamdiu invitor propter rationem convincentem alfectum, ita quod sit faciendum : et ideo non est naturalis nostra dilectio : et etiam si hoc fieri posset, ut quidam dicunt, tamen difficile est etiam hoc credere, quod natura diligat aliquid supra se, nisi in quantum bonum sibi, apud quosdam, qui dicunt, quod natura curva est in se, et dilectione tali non diligit aliquid supra se: et ideo illi distinguunt duplicem dilectionem, scilicet amicitiae et concupiscentiae, et dicunt, quod dilectione amicitiae aliquid diligitur propter se, sed non supra se: dilectione autem concupiscentiae quae naturalis est, nihil, sed omnia diliguntur ut bona sibi. Tamen quia legitur in libris Philosophorum tantam esse dilectionem honesti, ut etiam fortes periculis se committant, qui tamen charitatem non habent, difficile est dicere, quod nemo diligit aliquid supra se, nisi ex charitate : et ideo tunc revertendum est ad priorem solutionem.

Ad aliud dicendum, quod difficile in theologicis virtutibus non consistit in actu : quia (sicut supra diximus) non uno modo accipitur difficile et bonum in virtute theologica, et morali, et intellectuali: sed in theologica accipitur bonum quod est finis, et difficile quod est sus— tolli supra id quod potest natura, et abnegare naturam : in moral: autem accipitur difficile, quod est tangere medium vel appropinquare illi : in intellectuah autem difficile quod est circa mcdium, quod dicitur recta ratio operabilium : et bonum in utrisque secundum rationem honesti felicitatem respicientis. Hoc autem quod dicit Augustinus intelligitur de dulcedine actus ad objectum, et non de abnegatione nature.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1