Text List

Articulus 2

Articulus 2

An charitas sit virtus generalis, vel specialis ?

ARTICULUS II. An charitas sit virtus generalis, vel specialis ?

Secundo quaeritur, Utrum sit virtus geneeralis ?

Videtur autem, quod sic. 1. Quidquid enim est effectivus habitus universaliter salutis, ipsum est virtus eeneralis : sed charitas est effectivus habitus universaliter salutis : igitur est virtus generalis. Priwa probatur ex hoc quod universalis salus non habetur nisi expulsis omnibus vitiis : et haec non expelluntur nisi per contrarios habitus sibi, Secunpa supponitur a beato Augustino, qui dicit, quod "charitas sola tantum piorum est : catere autem virtutes bonis et malis communes."

2. Item, Quidquid in se habet actus omnium aliarum virtutum, ipsum est universale ad omnes virtutes : charitas sic se habet ad actus aliarum virtutum : ergo est universalis ad omnes virtutes. Prima patet per hoc quod virtutes distinguuntur et difflintuntur per actus : ergo ab actu speciali specialis est virtus, elab omnibus universalis, SecunDa au- tem scribitur, I ad Corinth. xi, 4, ubj dicit Apostolus : "Charitas patiens est, benigna est", etc. : et enumerat ibi quinde. cim opera virtatum diversarum cum charitate.

3. Item, Augustinus in libro de Moribus Keelesi#, omnem virtutem diffinit per amorem, ut fides est amor Deo credens, forlitudo omnia tolerans propter amatum : ergo charitas est universalis omnibus : ergo est universalis virtus.

Item, Hieronymus (ut breviter complectar omnem virtutis diflinitionem) dicit : "Virtus est charitas, qua diligitur quod diligendum est :" ergo ut prius.

Item, Bernardus in libro de Diligendo Deo, et Augustinus in libro de Civitate Dei : "Virtus est ordo amoris :" Et ibidem, "Virtus nihil aliud est quam amor ordinatus." Ergo videtur, quod charitas sit omnis virtus.

Item, Videtur quod charitas in patria sit, et quod remanebit ex omnibus virtutibus in premio : ipsa enim est premium virtutum : quia diffinitur frat ab Augustino, quod "frui est amore inherere alicui rei propter se:" ergo videtur charitas esse gencralis in merito, et generalis in premio : et numquam esse specialis virtus.

4. Item, Infra dicit Magister, quod "omne praeceptum refertur ad mandatum dilectionis :" sed nihil est in pracepto nisi opus alicujus virtutis ergo omne opus virtutis reducitur in praeceptum dilectionis : sed sicut se habet opus ad opus, ita habitus ad habitum : ergo omnis habitus virtutis reducitur in habitum dilectionis : ergo charitas est habitus generalis ad omnem virtutem, ut videtur.

8. Item, In virtutibus naturalibus moventibus qua: sunt in materia, reductio est ad quatuor primas . et haruim reduetio ulterius ad unum movens in tota gencratione, quod est sol : ergo videtur, quod in moribus simuliter esse debeat. Cum igitur ille quae sunt in ordinatis ad finem, reducantur in quatuor cardina- les, videtur quod ille ulterius reducuntur in unum, ut solem, quod est charitas : quia charitas est motor in toto merito, et secundum quantitatem ipsius tota attenditur meriti quantitas.

SED CONTRA : 1. Specialis actus divisus ab actibus aliarum virtutum, exigit habitum specialem . diligerec Deum propter se et super omnia, est specialis actus separatus secundum rationem ab actibus omniuni aliarum virtulum : ergo habet habitum specialem. Prima probatur per hoc quod actus sunt previi potentiis et habitibus ad minus spiritualibus, et quoad nos. Secunpa patet per hoc quod si diffinitur diligere Deum, non accipitur in diffinitione ejus actus alicujus aliarum virtutum.

2. Item, Apostolus, I ad Corinth. xu, 43, enumerat eam singulariter cum aliis virtutibus specialibus, cum dicit : Nune autem manent fides, spes, charitas, tria haec : major autem horum est charitas.

3. Item, A speciali ratione objecti sumitur specialis virtus : summum autem bonum est specialis ratio objecti, sicut summum verum, et summum gloriosum : ergo habet specialem virtutem sibi respondentem sicut et illa.

4. Item, Accipitur a beato Gregorii in principio super Job, ubi dicit eam signari per unam filiam specialiter, et non per omnes filios et filias Job.

Solutio Dicendum, quod charitas est virlus specialis, qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum et in Deo.

Ad primum ergo dicendum, quod charitas universaliter non efficit salutem, ut formaliter opposila omnibus vitiis, sed potius ut conjuncta omnibus allis, sine quibus numquam est, quia cum ipsa infunduntur . et ideo attribuitur hoc charitati: et hoc qualiter sit, infra declarabitur a Magistro, ubi agit de connexione viriucum : quia charitati uno inodo om- nes alie connexe sunt, et ideo dicitur mater omnium aliarum : et per hoc etiam patet solutio ad omnes probationes premissarum illius rationis : quia probant ac si formalem habeat oppositionem charitas ad vitia omnia : et hoc non est verum.

Av auiup dicendum, quod charitas non habet in se actus aliarum ut habitus, ex quo vel cujus partibus eliciantur illi actus : sed habet eas ut motor non proximus et conjunctus motori, sed potius ut motor motoris ad actum : amor cnim Dei omnes virtutes movet ad actum. 81 enim queratur, Quare paticns est patiens ? respondebit propter amorem Dei, volens assignare causam moventem patientiam suam ad opus. Et si queratur, Quare sperans sperat? respondebit iterum propter amorem Dei, volens assignare causam eamdem. Et ideo charitas bene est motor universalis virtutum ad actum, sed non est universalis virtus : motor enim universalis uno modo etiam habet motum proprium quo distinguitur ab aliis,et habet alio modo motum quem influit motoribus aliis ad movendum, propter quam influentiam dicitur motus universalis, ut patet in motoribus orbium, ubi primus molor movet motum divinum, et influit in omnes alios ut desideratum desideranti motum unicuique, quo movet etiam motu proprio quilibet, eo quod quilibet inferior quaerit sibi assimalari in causando universum esse per motum proprium quantum potest. Et sic est de charitate respectu virtutum : et ideo attribuuntur ei opera aliarum virtutum :; sed hoc in sequenti articulo melius expedietur.

Ad aliud dicendum, quod Magistrorum opinio quorumdam conyvenit in hoc, quod amor qui ponitur in diffinitione aliarum virtutum, non sit amor qui est charitas, sed generalis quidam amor, quo quelibet vis anima et virtus amat conjungi proprio objecto. Si tamen placet dicere, quod est amor charitas, sicut videtur esse intentio Augustini : tunc dicendum, quod charitas cadit in diffinitione earum, non secundum substantiam habitus, sed secundum ordinem et finem habitus ad actum, qui est summum_ bonum. Et ita videtur velle Augustinus, qui in qualibet diffinitione ponit actum virtutis et amatum quod est finis : et hoc non est inconveniens : quia charitas est universalis motor, et suum objectum est ultimus finis virtutum alarum : tamen est specialis virtus in relatione ad actum proprium. Unde autem ei accidat hoc quod possit esse universalis motor, et forma qusdam, et finis, et tamen esse specialis virtus, in sequenti articulo questionis declarabitur.

Per hoc idem patet solutio ad dicta Hieronymi, Bernardi, et Augustini sequentia.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio procederet, si opera praeceptorum reducerentur ad praeceptum dilectionis, sicut ad genus : sed non est ita : sed reducuntur sicut ad unum singularem motorem, qui virtutem suam influit aliis : et sicut ad ultimum, et non ad proximum finem. Et non sequitur, nisi quod habitus unus sit, sed universaliter movens et conjungens ommes virtutes ultimo fini.

Ad ultimum dicendum, quod hoc est bene simile. Et bene concedo, quod alice virtutes reducuntur ad amorem ut motores particulares ad calorem solis : quia sicut calor solis movet in omnibus virtutibus naturalibus, ita calor charitatis in omnibus operibus meritoriis quarumcumque virtutum sint opera propria : sed non oportet, quod propter hoc sit generalis virtus, sicut nec sol est genus ad omnes motores particulares in natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2