Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum charitas sit forma omnis virtutis ? et, Utrum ipsa possit fieri informus ?

ARTICULUS III. Utrum charitas sit forma omnis virtutis ? et, Utrum ipsa possit fieri informus ?

Tertio quaeritur, Utrum sit forma omnis virtutis, et ulrum ipsa possit fierj informis ?

Videtur autem, quod sit forma : et hoc dicunt Sancti communiter, et quod est mater, et quod est radix, et quod est finis.

SED CONTRA 1. Forma dicitur duobus modis, scilicet exemplaris, et quiescens in materia. Si ergo charitas est forma, erit forma altero istorum modorum, vel utroque. Constat autem, quod non est forma sicut exemplaris : quia secundum speciem ipsius non fiunt alia, sicut exemplatum fit secundum speciem exemplaris : ergo si est forma, erit forma intrinseca dans esse virtuti secundum speciem : et hoc iterum non potest esse, quia sicut informatum humanitate est homo, ita informatum charitate est charitas : ergo non fides, vel spes, vel ali virtutes : ergo videtur, quod charitas non sit forma.

2. Item, Forma dat esse et rationem: sed diversorum specie non est unum esse et ratio : ergo diversorum specie non est una forma : sed virtutes differunt specie virtutum : ergo Ipsarum non est una forma : cum igitur charitas sit una, ut habitum est, ipsa non est forma.

Si forte tu dicas, quod in virtute duo sint, scilicet quod est ad finem, et quod tendit in ipsum. Et quod est ad finem hoc dat ei speciem, quia virtutes distinguuntur per fines proximos, Jicet non distinguantur per finem ullimum, quod autem tendit in finem ultimum, hoc habet a forma quae est charitas in ipsa-

Contra : Differt habitus virtutis ab habitu scientia in eo quod virtus est optimorum operativa: sed scientia est a re causata, et non tendit in eam, sed potias ab ea in animam: nulla autem virtus potest esse operativa optimorum, nisi tendendo et conjungendo se optimo suo : ergo quelibet virtus de se tendit in suum optimum : ergo non accipit hoc ab informatione virtutis charitatis.

3. Preterca, Nos videmus quasdam virtutes politicas pertingere ad suum optimum sine charitate : sicut palet exemplum in Philosophis virtuosis, qui consequebantur optimum cujuslibet virtutis, et etiam felicitatem sine charitate : ergo non accipit hoc a charitate virtus ipsa.

Propter hoc dicunt aliqui, quod in actu cujuslibet virtutis duo sunt, et etiam in virtute ipsa, scilicet substantia actus secundum speciem virtutis, et quod ipse dignum facit vita aeterna : et non informatur charitate quoad primum, sed quoad secundum. Hoc dicunt uno modo esse in omnibus, et hoc probant: quia quantilas meriti atlenditur penes charitatis quantitatem : quod non esset, nisi ipsa per se faceret meritum in omnibus aliis. Quod autem meritum sit a charitate, dicunt communiter Doctores, et accipitur hoc ab Apostolo, f ad Corinth. xu, L: Si linguis hominum loguar, et Angelorum, charitaiem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens, etc.

SED CONTRA : Gratum faciens gratia est quae gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit : sed gratum facere est facere dignum vita aeterna : ergo ipsa est quae facit opera virtutum, et virtutes gratas : ergo oportet, quod aut charitas de se non faciat hoc, aut quod charitas idem sit quod gratia gratum faciens.

Hane conclusionem quidam ulterius concedunt dicentes, quod gratia gratum faciens et charitas idem sunt, et non differunt nisi per relationem : quia gratia dicitur secundum quod refertur ad ani- mam, sed charitas quando refertur ad potentiam quae est concupiscibilis vel voluntas, ut dicunt.

SED CONTRA : 1. Perfectivum totius secundum quod est totum, si referatur ad partes, per prius refertur ad partes principaliores : gratia est perfectio totius, ut dicunt : ergo si relationem habet ad partes, per prius refertur ad partem principaliorem : principalior est autem intellectus, quam concupiscibilis : ergo perfectio intellectus magis habebit rationem gratiae, quam perfectio concupiscibilis : fides autem est perfectio intellectus, wt prius habitum est : ergo fides magis debet esse gratia, quam charitas qua est perfectio concupiscibilis

2. Item, Relatio illa gratiae ad potentiam, facit eam esse principalem virtutem condivisam alii quae accipitur sub gratia, aut aliquid aliud. Si dicas, quod sic : ergo charitas non diflert a toto quod est gratia, nisi per accidens : ergo non est principalis pars ejus : ergo non debet condividi aliis partibus, quae sunt fides, el spes. Si autem aliquid aliud facit eam specialem virtutcm : tunc solutio innititur falso, quod non differat a gratia nisi per relationem ad aliud.

3. Item, Cum forma dat esse, dat et rationem suam, aut allerius. Sidicas, quod dat suam : ergo omnis virtus informata charitate habebit esse et rationem charitatis, quod absurdum est. Si autem dat aliam : hoc est absurdius adhuc, quia sic dat quod non habet.

4. Item, Quidquid generaliter uno modo invenitur in multis differentibus specie, non potest esse in aliquo illorum quae sicut species dividunt totum : gratum esse actum suum meritorium uno modo invenitur in omnibus partibus gratia, que sunt virtutes infusa in gratia ipsa : ergo non est ab aliqua speciali quae condividitur aliis : ergo non est hoc ab ipsa sicut informante, ut videtur.

5. Item, Sicut sc habent perfecta, ita se habent perfectiones : sunt autem tres vires anime motive quae perficiuntur ab omnibus virtutibus, scilicet ratio, concupiscibilis, et irasvibilis : ergo sicut se habent ille ad invicem, ita se habent perfectiones earum : sed in illis ratio ordinat et format alias : et si accidit oppositum, egreditur perversus actus in moribus ergo habitus rationis similiter ordinabit habitus aliorum potius, quam ordinetur ab eis : ergo fides potius informat charitatem, quam informatur ab ipsa.

6. Item, Ita est in habitibus virtutum cardinalium, quod ille quae sunt in ratione, ordinant et quodammodo formant alias : ergo similiter erit in habitibus virtutum theologicarum, ut videtur.

Ad hoc iterum quidam voluerunt dicere, quod concupiscibilis est vis diffusa in omnibus aliis viribus, et movens eas : et ideo habitus ejus dicitur etiam forma diffusa in omnibus ahis viribus, et movens eas. Sep contra : Hoe non potest dici, nisi ratione appetitus finis sui, quem appctil omnis vis anime. Si autem ratione hujus dicitur concupiscibilis diffusa in aliis, cum omnis vis refugiat contrarium sul finis, erit per eamdem rationem etiam irascibilis diffusa in omnibus aliis : ergo a simili et habitus ejus : ergo etiam spes erit forma aliaruin virtutum, quod absurdum est.

Praeterea, Appetitus habet partes : habet enim ratio motiva aliquid de appetitu, et similiter voluntas, et similiter concupiscibihs, et codem modo irascibilis : non ergo propter appetitum sola concupiscibilis dicetur diifundi in omnibus aliis.

Ex his omnibus videtur necessario relinqui, quod charitas non sit forma virtutum per aliquem modum, et quod meritum non attenditur penes ipsam.

SED CONTRA 1. Ambrosius : "Charitas est mater omnium virtutum, quae omnes informat, sine qua nulla vera virtus est."

2, Item, Supra dixit Magister, quod accessu charitatis fides informis forma- tur, et virtus fit : ergo charitas est forma,

Uxrerius quaeritur, Quare charitas ut alia virtus non potest fieri informis ?

Videtur enim, quod possit.

1. In homine enim non habente charitatem, est dilectio qua diligit Deum : non tamen tendit in ipsum per opus, sicut in eo est qui credit prime veritati, non tendendo in eain : ergo sicut fides infor~ mis est in eo qui non tendit, ita charitas potest esse informis.

2. Item, Aliae quae condividuntur, possunt esse informes et formate, ut fides, et spes : ergo et ipsa.

3. Item, Sicut ex parte intellectus sive rationis, et ex parte irascibilis relinguitur homini cadenti in peccatum, aliquid informe, quo revertatur facilius ita multo amplius debet aliquid relinqui ex parte concupiscibilis, cum illa magis indigeat, eo quod ipsa est corrupta et infecta.

SED CONTRA: Forma numquam potest esse informis: charilas autem est forma : ergo non potest esse informis.

Solutio Dicendum videtur mihi sine prejudicio multorum, hic alia via incedentium, quod charitas non est forma virtutis, nec secundum speciem virtutis, nec etiam secundum esse gratia gratum facientis, quod invenitur in singulis virtutibus quae sunt cum gratia gratum faciente : sed charitas informat im ratione triplicis cause quae respicit causatum ut forma, scilicet ut efficiens, cujus species secundum aliquid manet in causato : et ut forma quaedam : et ut finis qui est forma in esse optimo. Quod qualiter sit, videndum est quae sunt in actu virtutis, ut ex actibus intelligamus etiam de ipsa virtute. In actu autem virtutis est species actus, qua dicitur esse actus hujus virtutis vel ilhus. Similiter in actu illius virtutis est, quod facit dignum vita aeterna, et hoc convenit cum omnibus actibus virtutum formatarum. In actu etiam est ratio qua est ab agente, scilicet quod est similis dispositioni agentis, in hoc quod est ad finem ultimum quem intendit agens, et ille est prima bonitas quae intenditur. Quartum quod est in actu, est liberalitas ipsius, quod non est ex ratione utilitatis, vel delectationis private, sed ex hiberalitate amoris summi boni. Similiter ex parte finis video tria, scilicet materiam in quam terminatur actus : et ralionem, quare potius super hance materiam quam super aliam : et finem ultimum, qui intenditur ab operante. Et ut hoc manifestius fiat, demus exemplum in naturalibus et civilibus.

In naturalibus autem videmus virlutem informativam in semine tritici, in cujus actu invenimus speciem virtutis, quam habet ex hoc quod est virtus gran! tritici, et non bhordei vel alterius : et invenimus in eo actum ignis, per digestionem separantis in humido purum ab impuro : et invenimus in eo virtutem ceelestem per motum ad esse terminatum in specie et figura : et invenimus etiam expeditionem ad actum, secundum quod est magis vel minus impedita : et invenimus ex parte finis ipsitus materiam in qua imprimit speciem quam intendit potius, quam in alia, et speciem impressam, et ullimum intentum, ut salvetur natura communis in tali successione. Et nos dicimus, quod ista sunt a diversis : quoniam species virtulis est a forma dante esse speciali virtuti, et opus digestionis ab actu caloris ignis, et operatio ad esse a calore ceeli, et expeditio ejus a loco ct calore solis, juvantibus intrinsecis virtutibus quae disponunt subjectum. Ex parte autem finis, quod talis querilur materia, est a natura forme quae quaerit materiam debitam, et finis generationis est ab agente, et finis intentionis est ab universaliter faciente successioncm in gencratione, non una, sed multis.

Item, Videmus etiam in civilibus, in quibus una mechanica virtus est sub aliis : sicut equestris movet freanorum factricem ad hoc quod fiat frenum competens equo : et ideo una est forma freni quae est ab illa quae est frenorum factrix, et alia docet applicare equo formam illam. Similiter charitas (at mihi videtur) nulli virtuti dat esse proprium in specie virtutis, nec dat esse gratia : quia, meo judicio, charitas non est gratia, sed pars ejus, sicut et alia virtus : sed dat ei speciem elfficientis, moventis generaliter, ut scilicet ex amore et liberaliter fiat : et dat ci formam ordinis, id est, ordinantem non ad finem proximum, sed ultimum : qui non intenditur uno actu, sed omnibus, et ille est Deus, ut fiat propter summum bonum quod Deus est: et dat ei tertio conjunctionem cum illo. Aliud enim est ordinare in finem ultimum, et aliud contingere illum : non enim contingeret nisi aliquid amoris essel in qualibet virtute : quia cuilibet virtuti speciali si sine amore sit, suflicit contingere proprium finem : sicut etiam frenorum fatrici si sit sine equestri formante ipsam, sufficeret consequi formain freni, et non intenderet ulterius qualiter valeret militari vel equestri.

Ad primum ergo dicendum, quod forma dicitur hic aliquo modo intrinseca. Extrinseca est qua univeisaliter est movens : sed quia universaliter movens in merito, non movet nisi influendo speciem suam in alus, ideo amor quidam efficitur intrinsecus virtuti cuilibet. Sed ab illo non amittit speciem: suam, quia est se~ cundum bene esse, et non secundum esse simpliciter. Hoc autem bene esse in consecutione finis ultimi, qui est charitatis.

Quod autem charitas non sit forma dans esse, videtur concedendum.

Similiter et hoc videtur concedendum, quod non dat esse gratuitum, sed tamen dat quantitatem : et hoc ideo, quia esse gratuitum est ex gratia: quantitas autem est secundum aliquid quod est ibi de nostro, quia aliter non esset majus meritum in uno, quam alio : id autem quod maxime ponit ibi de nostro et Lberalis- sime, est charitas quae facit nos totos superimpendi et hbenter : et ideo secundum quantitatem illius attenditur quantitas meriti.

Si autem objiciatur, quod ab eodem debet esse meritum secundum esse, et secundum quantitatem. Dicendum, quod hoe est falsum : quia hoc in nullo verum est : numquam enim ab eodem est esse, et quantitas in illo esse, nec in natura, nec in gratia.

Ad id autem quod objicitur contra responsionem, quod charitas facit tendere omnes in suum finem. Dicendum, quod est finis duplex, scilicet ratio uniuscujusque virtulis in specie, et in illum potest tendere sine charitate, sicut fides in verum, et spes m altum, vel gloriosum, et hujusmodi. Sed est finis ultimus, qui est finis charitatis : et in illum nulla virtus potest tendere nisi mota charitate : et per amorem illius finis quem influit ei charitas, secundum quod motor universalis omnium ad finem illum,

Ad aliudquod ulterius objicitur, quod charitas non sit gratia, nec facit esse gratum in ommibus, videtur mihi esse concedendum : quoniam non possum videre, qualiter rationabiliter possit dict, quod chartas et gratia non differunt nisi per relationem ad subjectum : tamen de hoc amphus habet disputari in If libro Sententiarum.

Ad simile etiam hoc quod diestur, quod concupiseibilis sit diffusa in omnibus viribus, hoc videtur mihi falsum, sicut probatum est.

Ad ww quod ulterius quieritur, Quare non possit esse informis ? Dicendum, quod non est haec causa quam quidam dicunt, quia ipsa sit gratia gralum faciens : sed hujus sunt alias quatuor causa : quarum prima esl, quod ipsa est donum primum in quo omnia alia donantur. Dico autem primum ex parte dantis, non ex parte nostra : quia charitas est post fidem ex parte nostra, ut supra probatum est : sed primum ex parte dantis est charilas : et ideo si primum esset informe, vel fieri posset, oporteret ut aliud prius eo esset per quod formaretur, quod non potest esse, cum in nullo genere sit aliquid prius primo. Alia causa est, quia ipsa est secundum totum posse hominis, nulla autem alia : et ideo impossibile est, quod sit sine gratia gratum faciente; et hoc sic patet : Quod enim credit Deo super omnia, non facit propter hoc quid. quid potest, nec qui sperat, et sic de aliis : sed qui diligit Deum propter se et super omnia, mhil sui retinet quod non in dilectione Dei expendat. Tertia causa est, quia ipsa fundata est in affectu intimo, sicut notatum invenies in libro I Sengentiarum ? : et ideo nihil informitatis relinguitur in affectu in quo ipsa. est. Quarta causa est, quia ipsa est similitudo bonitatis ut est bonitas divina : et ideo etiam tendit in ipsam ut est in ratione bonitatis, etnon in ratione alia, et non potest non esse similis illi optimo : et sic non est de fide quae est de veritate, et ideo potest deficere ratio bonitatis quae format in specie virtutis : et sic similiter sine charitate est dilectio naturalis, et ideo non format nisi advenicnte charitate alterius nature.

Ad aliud dicendum, quod ratio dicta est, quare non est simile.

Av utrimem dicendum, quod homini cadenti ex parte illa nihil relinquitur, quia ejus casus est per amorem contrarium veritati : sed non cadit per aliquid contrarium fidei, vel spel: et ideo non destruuntur in toto fides, et spes. Vel si dicas, quod cadat per contrarium fidel, vel spei : tune sequitur inevitabiliter, quod illa in toto destruitur, sicut et charitas : quia infidelis non habet fidem, neo desperatus spem : sed de hoc non loquimur, sed de cadente in malis moribus per appetitum boni commutabilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3