Text List

Articulus 4

Articulus 4

An diffinitiones charitatis sunt bene assignate ?

ARTICULUS IV. An diffinitiones charitatis sunt bene assignate ?

Deinde quaeritur de diffinitione charitatis quam dicit in secunda parte, ibi, B, "Charitas est dilectio qua diligitur Deus propler se, et proximus propter Deum, etc."

Inveniuntur ecnim aliae diffinitiones charitatis.

Dicit enim Augustinus : "Charitas est virtus qua Deum videre perfruique desideramus."

Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus, et trahitur ex verbis Ierothei sic, "Amorem sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive anima- lem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et concretivam intelligemus virtutem, superiora quidem moventem ad providentiam minus habentium, coordinata autem rursus ad communicativam alternam habitudinem in extremis, subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem."

Ibidem dat Commentator duas alias: quarum una est hec, "Amor est connexio aut vinculum quo omnium rerum universitas ineffabili amicitia insolubilique unitate copulatur." Secunda est hac, "Amor est naturalis motus omnium rerum quae in motu sunt, finis quietaque statio, ultra quam nullus creature progreditur motus."

Item, Apostolus, lad Timoth. 1,5: Pints preceptiest charitas decorde puro, et conscientia bona, et fide non ficta : et dicit ibidem Glossa, quod Apostolus ibidem diffinit charitatem.

Objicitur autem de prima sic, 1. Cum dicitur, Charitas est dilectio, videtur idem diffiniri per seipsum : quia dicit Dionysius, "Idem est dilectio quod amor vel charitas."

2. Item, Cum propter scipsum dicitur Deus d.ligi, non videtur charitas separari ab amore honesti in virtute : quia honestum est (ut dicit Tullius) quod diligitur propter seipsum.

Oxsicrrur etiam de secunda : quia 1. Videre potius est diffinitivum fidei, quam charitatis, cum succedat fidei, et non charitati.

2. Item, Cum visio sit tota merces, intcHligitur frui in videre : ergo postquam dixit, Videre Deum, superfluum fuit addere, Perfruique, etc.

3. Item, Perfrui non respondet tantum charitati, sed omnibus virtutibus fruimur: ergo male ponitur diffinitivum charitatis.

4. Item, Frui etiam diffinitur per charilatem : quia dicit Auguslinus, quod "frui est amore inherere alicui rei propter seipsam‘:" ergo est ibi circulus, et idem est notius et ignotius seipso.

5. Item, Cum dicitur, Desideramus, ponitur actus sensibilis partis anime : dicit enim Philosophus in II de Anima, quod in rationali voluntas sit, in irrationali autem desiderium et animus, Cum igitur charitas sit rationalis partis anime, male diffinitur per desiderium.

6. Hem, Desiderium est imperfectum et absentis : ergo cum charitas sit perfectissima, deberet per alium actum diffiniri, scilicet per velle, et hujusmodi.

Onsicirur etiam de tertia : quia 1. Cum amor sive charitas sit in affectu : et affectus non ordinat aliquid, sed potius adspectus, videtur amor non movere superiora ad inferiora, et media ad invicem, et inferiora ad superiora.

2. Item, Amor non movet nisi ad diligendum : ergo non ad providendum.

3. Item, Non videtur esse differentia inter intellectualom et animalem: quia intellectualis est animalis.

4. Item, Quis est naturalis amor ? Vii detur, quod nullus : quia dicit Augustinus, quod nihil amatum est nisi cognitum : sed natura non habet cognitionem ; ergo nec amorem.

3. Item, De quo amore loquitur Dio. nysius ? Constat enim, quod non omnia habeant charitatem ; ergo non convenit illa diffinitio charitati.

Item, Objicitur de alia, quod est vinculum et amicitia universitatis.

1. Contraria enim non se amant, sed magis odiunt, et non sc compatiuntur in eodem susceptibili.

2. Item, Que est unitas insolubilis, qua copulantur ? Quecumque enim componuntur, solvi possunt, et in voluntate et in natura.

Oxsicirur etiam de sequenti : 1. Amor enim magis sonat passionem vel habitum, quam sonet naturalem motum : ergo male ponitur in genere motus.

2. Item quaeritur, Cum amor dicatur de amore naturali, animali, intellectuali, et angelico, et divino, et gratuito, utrum dicatur univoce vel equivoce?

Ulterius quaeritur de illa quam dat Apostolus de charitate. Quia illa magis est ad propositum, et ultimo habita fuit, distinctione XXV.

Et quaeritur primo, Cujusmodi finis dicatur charitas ?

1. Finis enim est ad quem est motus, et in quo quiescitur. Charitas autem est a quo est motus precepti: quia movet ad implendum quod precipitur : ergo ipsa potius est principium precepti, quam finis.

2. Item, Charitas est radix boni, et a radice est motus incrementi et principium : ergo potius debet esse principium, quam finis.

3. Item, Cum ipsa etiam sit finis consilii, quare ipsa potius diffinitur esse precepti, quam consilii ?

4. Item, Quid est dictu, De corde puro ? Si dicas, de intellectu depurato : hoc nihil est, quia charitas non est intellectus, sed potius aifectus. Si autem dicas, quod accipitur ibi cor pro affectu : tunc non convenit charitati soli, quia omnis virtus est cordis puri.

5. Item, Fide purificatur cor, ut habetur, Act. xv, 9 : ergo idem est dicere de corde puro, et fide non ficta. Si dicas, quod differunt sicut effectus et causa : tuncad minus est perversus ordo partium diffinitionis : quia fide non ficta debet preponi cordi puro, sicut causa preecedit effectum.

6. Item, Quid est dictu, Conscientia bona ? Non enim bona fit conscientia nisi per meritum, quod scitur esse in conscientia: et hoc non est nisi ex charitate : ergo conscientia bona magis est charitate, quam c contrario.

7. Si dicas (sicut exponit Glossa) quod conscientia bona est spes firma : tunc iterum pervertitur ordo : quia fides generat spem, et Spes charitatem.

8. Item, Quare cordi attribuitur puritas, et spei bonitas, cum bonum sit proprium amoris ?

9. Item, Fides non ficta, est fides non simulata, vel non fragilis: haec autem non est nisi illa quae ex dilectione operatur : ergo illa potius est ex dilectione, quam dilectio ex ipsa.

10. Praeterea, Aliter diffinitur ab Augustino in libro de Moribus Eeclesix sic, "Charitas est recta affectio animi conjungens nos Deo,"

Item, In libro de Spiritu et anima, "Charitas est vita quaedam, copulans amantem cum amato."

Cum ERGO unius rei unica sit diffinitio, queritur, Penes quid diversificentur tot diffinitiones?

Solutio Dicendum ad ultimum, quod quaedam ex istis diffinitionibus sunt amoris in genere, quaedam autem charitatis. Distinctionem autem charitatis, amoris, et dilectionis, secundum nominum rationes notatam invenies in libro I Sententiarum.

De amore autem dantur in genere tres, scilicet Dionysil, et duae quae sequuntur in commento: et illarum quidem prima datur penes ordinem amantium. Secunda penes essentiam amoris : quia essentia amoris est ut sit connexio vel vinculum. Vel aliter et melius, prima data est penes ordinata per amorem. Secunda autem penes ipsam ordinationcm formaliter. Tertia autem penes actum: et ideo, dicit amorem esse motum. [lle autem quae dantur de charitate, sunt quinque : quarum prima datur per genus et actum et objectum, et est communiter charitas ad viam et patriam. Secunda autem datur per charitatem vie ordinatam ad patriam: quia desiderium est vie proprie, perfrui autem et inherere amalo est patria. Tertia autem quae est Apostoli, datur penes generantia charitatem in subjecto. Quartaautem penes effectum in specie, quod debet per affectum conjungi Deo. Quinta autem et ultima datur per effectum in gencre duplicem : quia in amante facit vitam, et cum amato copulat.

His habitis, dicendum est ad primam ®, quod licet dilectio idem sit quod charitas in usu sacre Scripture, quae ponit unum pro alio, tamen nomine differunt, quia amor communis affectus est boni: dilectio autem est affectus boni cum electione diligente, et ita dicit rationis amorem : sed charitas est quando affectatum et electum inaestimabili pretio estimatur : et ideo dilectio secundum nomen genus est charitatis.

Ad aliud dicendum, quod (ut supra di- ctum est) ly propter se dicit ibi triplicem causam, seilicet efficientem, formalem, et finalein. Et hoc sic probatur. quia charitas facit nos diligere, non nosipsi nos : et hoc facit in quantum est simulitudo bonitatis divine : et ideo bonitas Dei que Deus est, hoc facit. Item, gratia forme sue et rationis: quia non per accidens diigimus, sed propter ipsum in quantum ipsum est. Item, finalem : quta non propter aliud. Et hoc patet etiam per oppositorum negationem: quia non ab alio, non per acciders, non propter aliud. In dilecltione autem honesti vel amicorum non conecurrunt ista tria, sed tantum medium, scilicet quia non diligimus per accidens, Et hoc ostensum est inhbrol Sententiarum', ubi queeritur, utrum virtutibus sit fruendum vel utendum ?

Av ip quod objicitur de secunda s, dicendum quod illa datur per actum charitatis vie ordinate ad patriam. [la autem visio est amati et habiti, et est visio pascens : et ideo respondet soli fidei, sed perficitur potius in conjunctione per amorem : etideo diffinitur charitas per illam.

Ad aliud dicendum, quod non superfluit per/rui : quia frat dicit nhesionem et gustum consequentem amatum, quod est visum et habitum: et quia addit gustum dulecdinis, ideo non abundat.

Ad aliud dicendum, quod licet ad frui concurrant omnes virtutes, tamen nulla concurrit ut finis et perfectio ipsius, nisi charitas : sed potius alie sunt ut dispositiones preparanics subjectum : et ideo maxime cadtt in diffinitione charitatis.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet diversis rationibus idem esse in diffinitione alterius, ete converso. Cum enim charitas ponitur in diffinitione ejus quod est frui, ponitur ut causa perliciens actum fruitionis ex parte fruitionis. Cum autem frui ponitur in diffinitione charitatis, ponitur frui in ratione affectus ultim1i ad quem est charitas. Et ideo charitas est prius, quam frui simpliciter : autem prius charitate quoad nos.

Ad aliud dicendum, quod desiderium sumitur hic communiter, et non proprie, et ideo potest dicere appetitum rationalis anime, sicut ibi, Coneupivit anima mea desiderare justificationes twas in omni tempore >: ubi coneupivié dicit actum imperfectum gratiae gratis date, et cordis in desiderium Dei : desiderare autem dicit appetitum gratiae gratam facientis.

Ad aliud puto esse concedendum, quod diffinitur per actum imperfectum : quia diffinitio datur de charitate vie ordinata ad patriam.

Ad id quod ulterius de alia diffinitione ! objicitur, quod illa sicut etiam duae sequentes, dantur de amore in genere, qui exprimitur cum dicitur, "Bonum est quod omnia appetunt vel optant :" iste enim appetitus manifestatur diversimode, seilicet per ordinem solum et motum, sicut in natura : vel per motum et vitam, sicut in vegetabilibus : vol per ordinem et vitam sensibilem cum cognitione boni, sicut in sensibilibus : vel cum his etiam habet boni cognitionem rationis, quae est simpliciter boni, et est intellectualis. Si autem cum intellectu deiformi boni extra se: tunc est angelicus. Divinus autem est appetitus boni cogniti, quod totum est intra, et est idem cognoscenti et appetenti.

Ad primum dicendum, quod amor dese non ordinat : sed motus ipsius est duplex, scilicet ut diffundat bonum quod est intus, et sic movet amantem. Habens autem bonum in eo quod hujusmodi, superius est. Unde talis diffusio est super inferiora alitera Deo, aliter ab Angelo, et aliter a natura superiori: a Deo enim per creationem et recreationem, ab Angelo per illuminationem, a natura per motum quo superiora influunt in inferiora, Alius motus est ad bonum quod est extra, secundum quod dicitur, quod omnia bonum appetunt : extra quod autem bonum est, hoc est inferius : et ideo ex illo consequitur ordo inferioris ad superiora: et hoc intendit Dionysius, et optime dicit. Unde ordo duplex consequitur ordinem amoris communicantis bonum, vel recipientis.

Ad aliud dicendum, quod providentia dicitur hic materialiter pro re in qua providetur inferioribus : hac enim res est bonum influxum, et hac competit amori diffundenti se in bonuin.

Ad aliud dicendum, quod intellectualis dicit appetitum boni cum ratione cognitionis ejus quod simpliciter est bonum : animalis autem dicitur sensibilis, quinon cognoscit bonum, nisi ut nunc.

Ad sLiuD patet solutio per ante dicta.

Ad id quod objicitur de alia diffinitione, dicendum quod licet contraria se refugiant, tamen actione et passione mutua continuant esse in generabilibus et corruptibilibus : et ex haec parte ipsa contrarietas redit in vinculum amoris universitatis, sicut dicit Boetius: "Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne puzior ignis Evolet, et mersas deducant pondere terras."

Av ww quod objicitur de sequenti, dicendum, quod illa datur penes actum amoris naturalis : et ideo motus non ponitur in diffinitione illa. Unde non procedit illa objectio.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur aequivoce, sed per prius et per posterius : et per prius dicitur de divino, et de illis aliis secundum accessum ad illum plus vel minus : unde charitas angelica quae est patria, magis habet de ratione amoris, quam viz quae est intellectualis : et huic etiam(ut dicit Augustinus) contendit assimilari in quantum potest amor sensibilis et naturalis, licet quandoque deflectatur.

Ad id quod ulterius quaeritur de diffinitione Apostoli, dicendum quod illa diffinitio data est penes ea quae generant charitatem in nobis. Charitas autem (ut supra habitum est) est efficiens et forma : quia aliquid de se et de sua forma influit omnibus operibus et virtutibus meritoriis. Finis autem est consummationis sive perfectionis. Et ideo dicit Apostolus, quod charitas est vinculum perfectionis : et hoe accidit in ea dupliciter. Uno modo effective : et ille modus est facilis, quia conjungit cum fine ullimo : et sic dicitur finis et vinculum, quia finiendo ligat cum perfecto summo. Alio modo et obscurius, quia ipsa est finis ad quem tendunt omnes, ut in ipsa conjungantur perfectioni : omnes enim sunt ad hoc ut affectus conjungatur summo bono: est autem ultima conjunctio per amorem, sicut patet, cum diffinitur /rzz, quod est amore inherere propter se : ergo omnes virtutes et praecepta et opera sic tendunt in ipsam, et per ipsam junguntur fini: et sic ipsa est finis aliorum, qui finis est ut terminus : et per ipsam veniunt alia ad finem increatum, qui est summum bonum objectum fruitioni : et ideo nihil est inconveniens, quod ab ipsa sit motus, ut est efficiens et forma : et ad ipsam ut est finis.

Ad aliud dicendum, quod charitas dicitur radix in qua tota planta vite et aliarum virtutum capit incrementum dulcedinis : nihil enim facit suave jugum difficultatis in omnibus aliis, nisi affectus bonitatis divine, quiest charitas : et secundum hune modum est ipsa principium quoddam : sed alio modo est finis ad quem ordinantur virtutes, ut dictum est. Tamen Glossa videtur exponere effective, qu dicit, "Ipsa est finis non consumptionis, sed consummationis : quia qui habet charitatem, totam implet legem." Unde etiam Glossa distinguit multiplicem finem, scilicet consumptionis, sicut finitus est panis quando est commestus, et dilatalionis, sicut finitur pannus ad ultimum panni, et quodlibet corpus in suis ultimis: et consummationis, sicut in quo res consummatur, id est, plene perficitur : et sic charitas dicitur finis. Et dicitar adhuc allis modis finis, sicut cujus gratia est motus, vel quidquid est : et sic Deus est finis. Et dicitur quinto finis, sicut termi~ nans motum in quo est motus in motum esse: et sic hoc modo etiam subtiliter intelligendo potest dici charitas finis omnis operis boni et virtutis, quia alice refcruntur ad ipsam, et ipsa unitur bonitati que finis est et est unio ejus fructus et gustus,

Ad aliud dicendum, quod consilium non respicit omnes sicut praeceptum : et ideo ipsa non diffinitur per hoc: quia non est finis consilii, nisi in quibusdam.

Ad aliud dicendum, quod multi circa hoc multa exponendo dixecrunt: sed illa videtur mihi melior quae est in Glossa, ut cor pro intellectu ponatur : et sit puritas ejus separatio dilecti ab aliis, quae secum non nisi impure diligi possunt : et sic exponit Glossa: "Conscientia autem bona sil spes fundata in bona conscientia, et fides non ficta sit quae non fingit sibi phantasmata alio modo diligibilia : nec dicit diligere a quo cedit propter adversa." Et tune dicendum est ad primum quod objicitur contra, quod licet charitas sit ab affectu, non ab intellectu, tamen aliquid habet ab intellectu, scilicet separationem dilecti ab ahis, quee amari possunt : hoc enim fit per intellectum discernentem inter diligibilia.

Ad aliud dicendum, quod fides purificat intellectum, et cor ab erroribus et heresibus : sed a diligibilibus adulterinis non purificat fides, sed affectus charitatis, quée unum sic ponit in pretio, quod alia vilescant in comparatione ipsius.

Av atiup dicendum, quod Glossa bene concedit, quod conscientia bona causaliter dicit spem, quia fides fundatur in conscientia bona. Et quod objicitur de ordine, dicendum, quod ista ordinantur secundum motum generationis, qui est a malo in perfectam conjunctionem boni. Purum autem respicilt terminum a quo, quia dicif separationem ab impuro, et ideo ponitur primo. Et conscquenter sequitur ordo in bonum et verum : sed duplex est ordo in verum, scilicet in verum simpliciter, vel conjunctionem ad verum fir~ mam vel fortem, et ad inhmsionem : et lla quae est ad verum simpliciter, praecedit spem, quae dicit ordinem in bonum, Aliain autem precedit spes, quae elevat confirmando bona conscientia, ut firmetur in veritate, avertente simul a vanitate mundi et falsitate erroris: et hoc modo sumitur hic fides non ficta : et hoc notat Glossa quae dupliciter exponit, id est, non fragilis in adversis, ut recedat a dilecto, et non fingens vana quae sequatur praeter dilectum. Ex his enim egreditur intimus motus affectus in Deum, qui est charitas omnium finis et conjungens Deo. Alii dicunt, quod ordinantur hac tria secundum dignilatem, et non secundum tempus, vel generationem: et dicunt, quod puritas intellectus est dignissima, quia est ex conscientia bona : et illa iterum melhor, quam fides non ficta ex qua ipsa est. Sed falsum supponunt : quia fides non ficta eo modo quo exponit Glossa, nihil habet melius praeter solum affectum finalis dilectionis, quo conjunguntur omnia summe bonitat..

Ad aliud dicendum, quod omne bonum meritum est ex gratia et charitate, ut gratia faciat gratum, et charitas faciat quantitatem valoris, ut supra diximus : tamen charitas ut est finis, non absolute procedit etiam ex bonis meritis actu, vel causa habitualiter existentibus in conscientia.

Ad aliud dicendum, quod puritas attribuitur cordi: quia intellectus per discretionem quam ponit circa dirigibile, primo separat ab impure dilectis. Spei autem bonum non attribuitur, sed bona conscientia, quia specialiter illi innititur. dicta.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod fides non ficta operetur per dilectionem, et finiatur in ipsa, ut diximus supra.

Ad alias diffinitiones patet solutio per dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4