Articulus 2
Articulus 2
Quare Dei Filius ab initio humanam naturam non assumpsit ?
Et objicitur sic : 1. Quando erat morbus, tempus erat medicine : sed ab initio erat morbus: ergo medicus ab initio incarnari debuit.
2. Praeterea, Hoc videtur per simile ad morbum corporalem, qui quanto invalescit diutius, tanto magis difficulter curatur : ergo videtur, quod a principio morbi conveniebat Filium incarnari.
Solutio Dicendum, quod secus est in medicina spiritus, et in medicina corporis : quia corporis medicina agit cum nalura et juvat illam, et hoc per actiones primarum qualitatum, quae non agunt voluntarie nec per intellectum : et ideo melius est illi morbo occurrere in principio, quamdiu natura fortis esl, antequam succumbat. Sed medicina spiritualis non agit nisi cum nostra voluntate ad minus consentiente : ad consensum autem hujusmodi requiritur precognitio morbi, et medicine, et indigentiae : quia aliter non sufficienter amplecteretur medicum et medicinam, et non valet nisi ferventer desideretur. Etideo consequens fuit (ut dicunt Sancli) prius facere innotescere morbum, et quod non esset auxilium per naturam, vel legis obedientiam sine gratia, et postea veneretur medicum cum medecina.
On this page