Articulus 1
Articulus 1
An conveniebat Deum incarnari ?
Incidit autem dubitatio prima, An conveniebat Deum incarnari ? Et ponam ad hoc rationes primo ex parte Dei, secundo ex parte creature. Ex parte Dei ponam rationes primo ex potentia Dei, secundo ex sapientia, tertio ex bonitate sumptas.
Ex parte autem potentiae Dei, primo supponuntur quatuor quae apud sapientes sunt approbata. Prima suppositio est, quod prima causa est potentiae infinite in agendo. Secunda est, quod potentiae infinite est se demonstrare aliquando in opere. Tertia est, non posse se demonstrare potentiam infinitam, nisi in opere aliquo modo infinito. Quarta est, Dei potentiam in agendo nullo indigere. ©
Inde sic: 1. Quodlibet pure creatum est finitum et finite virtutis : ergo est finite essentia : ergo potentia infinite non erit sufficienter demonstrativum ; ergo oportet operationem Dei esse aliquo modo super ens increatum. Hoc igitur erit vel ut fiat ab ipso, vel ut ipse alii uniatur : non primo modo, quia si est ens non creatum, fieri non potest, alioquin contradictoria verificarentur de eodem : ergo sic erit, quod alii creato quod ab eo sine comparationis proportione distat, uniatur: ergo oportet vel conveniens fuit Deuin unin: creature : et infra probabitur guoniam solus homo est unibilis ei : ergo oportuit Deum uniri homini: quia aliter infinita potentia per effectum infinitum non demonstraretur, quod est coutra secundum.
2. Item, Potentia infinite est creatum educere ad altissimum actum cujus ipsum est susceptibile : sed (sicut postea patebit) creatum erit susceptibile deitatis in unam personam : ergo potenti infinite erit conjungere deitatem in effectu aliquo in persona una ; non nisi cum homine : ergo conveniens fuit Deum incarnari.
3. Item, Probatur per sapientiam, et supponantur tres propositiones, scilicet, quod sapientiae est ordinare. Secunda quod summe saplentia est omnem ordinem possibilem implere. Tertia est, quod summa sapientia in omni decore qui possibilis est, se demonstret.
Inne sic : Ordo est in creatis ad se invicem, secundum quem se contingunt per unioncm et compositionem. Siniliter ordo est creature ad Creatorem : erga necesse est hunc ordinem complere in ordinatis : non autem complebitur nisi primo conjuncto cum ultimo : ergo necesse est primum et ultimum conjungi, sicut habetur, Sapient. vin, 1: Adtingit a fine usque ad finem.
4. Item, Omnis decor sapientia est : sed video, quod decor ex specie est ut mixta magis sint decora elementis, et complexionata mixtis, et animata complexionatis, et pulcherrima complexionatis, et pulcherrima composita ex anima rationali et corporea substantia potentia vitam habente : ergo cum summa sapientia non sistat ibi nisi veniat ad pulchritudmem infiniti decoris, ipsa conjunget cum hae creatura anima rationali animata quae ultima est in decore nature, pulcherrimam substantiam increatam spiritualem : et hoc est quod habetur, Proverb. xxxt, 10: Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Procul enim est substantia spiritualis increata: ullimi autem lines sunt ullimus nature finis, et ultimus universitatis finis: ultimus autem nature finis est homo per compositionum enumerationem, ultimus autem universitatis finis est Deus, ex quibus finibus conficitur pretium redemptionis.
5. Item, Ex potentia simul et sapientia sic arguitur : Magna est potentia in eductione simphcium de nihilo : major autem relucet in gradibus nature qui sunt esse mixtum, vivere, sentire, intelligere ; tamcn neutra est in his infinita. Cum igitur ambe finite sunt, adhuc educent gradum ulteriorem ex conjunctione nature qué est supra intellectuaJem cum intellectuali sive rationali.
Si forte dicatur, quod secundum hane rationem homo prius deberet jungi angelice nature, et postea divina natura ili: sicul videmus, quod post simplex est mixtum minerale, et post illud vivere, cl sic de allis, et semper prius salvatur in sequent. Ad hoc differatur responsio usque postea, ubi ostendetur, quod Angelus nec Deo nec homini uni- bilis est : unde hic non impedit processum.
6. Deinde ostendilur hoc ex bonitate : et supponantur tria, scilicet, quod bonum est diffusivum et communicaliyum sui, Secundo, quod infiniti boni est infinito modo se communicare. Tertio, quod creatum est capax per unionem infiniti boni sicut apparuit in elfectu.
Ixpz sic : Infinitum bonum infinito modo se communicat, et non est infinitum nisi ipsum substantialiter : ergo seipsum communicabit creato.
Si forte dicatur, quod secundum hoc se omni crealo capaci communicat. Conrea : Bonum respicit naturam cui se communicat, et non personam : natura autem est indifferens : ergo non communicabilur nisi per naturam : in persona autem non potest esse, quia Jam destrueretur ordo illius nature ad aliud secundum alia dona, si quelibet persona uniretur ei, et pluralitas individuorum, quod sic probalur : Si fiat unio ad Socratem, vel ad Platonem, talis erit quae faceret Deum hominem, ect hominem Deum. Ergo Socrates est Filius Dei, et Filius Dei est Socrates : et Filius Dei est Plato, ete converso. Sed quecumque uni ct eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sed Socrates et Plato Filio Dei sunt idem et secundum idem, quia secundum unionem unam : ergo Socrates et Plato sunt idem. Et eadem ratio est de aliis-: ergo numerus personarum illius nature destrueretur : ergo non conveniebat eum uniri nisi uni de illa natura.
7. Item, Ex potentia simul et bonitate arguo sic : Magna est potentia et bonitas que facit universum : sed tamen major cogitari potest, scilicet quae facil infinitos mundos : sed adhuc major potest excogitari, scilicet quae Deum conjungat creature alicui in una persona : quia ila est illi incomparabilis. Cum igitur Deus habeat potentiam qua major cogitari non potest, imo etiam majorem quam cogitari potest, ipse potest, et vult (cum sit bonitas sua tanta, quanta poten- tia sua) talem conjunctionem producere : non autem potest fieri ad omnes res creatas, co quod destruerctur numerus individuorum, ut habitum est: ergo ad unum faciet : non autem est unibilis creatura nisi homo : ergo facict ad hominem. Et quia facile est hujusmodi rationes multiplicare, ideo iste sufliciant : ita quod caveatur, quod non dicatur quod aliqua istarum sit necessaria ; quia omnes sunt quaedam conyenientiae ad hoc quod fiat incarnatio, etiam supposito quod non fuer:t peccatum.
8. Ex conditione status hominis quae est sub peccato arguitur idem: et primo supponatur necesse esse Dei prafinitionem de homine factam impleri. Secundo, quod omnis rationalis creatura facta est ad beatitudinem. Tertio, quod omnis rationalis creatura per aliquem numerum suoram individuorum participet illam. Quarto, quod Deus non punivit rationalem creaturam sine peccato. Quinto, quod omnis crealura simplex, tolum quod est et polest, pro seipsa debet Creatori et non potest ci in gratiarum actione respondere. Sexto, quod peccator pro nullo potest satisfaccre, cum ipse pro se non satisfecerit.
Inpz sic : Homo subjacet multis penis, et est ralionalis creatura : ergo peccavit: ergo tum quia creatura est, tum quia peccator est, satisfacere non potest, nec aliqua creatura simplex : ergo necesse est si debeat satisficri, quod satisfaciens sit Creator ut possit, et homo ut debeat, si debct satisfier!, alioquin prefinitio de homine frustraretur : ergo necesse est Deum incarnari.
In contrarium objicitur sic : 1. Quod est infirmitatis, Deo non convenit ; jungi infirmo infirmitatis est ; ergo Deo non, convenit. Sed jungi cum natura penalitatibus subjecta, est jungi cum infirmo : ergo, etc. Prozatio prime est, quia omne quod jungitur, jungitur propter melius. Propatio secunde est, quia junctura desideratur, ut elevetur junctum.
2. Item, Quod respectu nullius est imperfectum, respectu nullius est in potentia. [npr sta : Quod non est in potentia aliquo modo, non est unibile, cum unibile dicat potentiam. Deus non est in potentia ad aliquid : ergo non est unibilis alicui.
3. Item, Omne quod fit aliquid, habet aliquid faciens extra seipsum : Deus fit homo, et fit unitus, cum non semper fuerit unitus : ergo habet aliquid faciens extra seipsum : sed hoc falsum est : ergo Deus non unitur.
4. Item, Deus unitur humane nature : ergo aliquid unit eum: aut idem, aut aliud : si idem, ergo idem est faciens et factum, quod non est intelligibile : si aliud, cum agens et faciens sit nobilius facto et acto, aliquid erit nobilius Deo unito, quod heresis est, quia Deus non est nobilior Deo cum carne.
5. Item, Omnis unio duorum videtur esse respectu alicujus tertii constituti ex utrisque : deitas autem non est passibilis respectu alicujus tertii : ergo non est unibilis.
6. Item, Nulla substantia perfecta in esse et natura, unibilis vel compompbilis est alicui: Deus est substantia perfectissima : ergo nullo modo est unibilis alicui. Propatur autem prima : quia omnis compositio et unio est propter perfectionem aliquam acquirendam : vel in actu, ut materia forme unitur : vel in esse, ut forma unitur materi.
7. Et quia longum est de hoc multa objicere, cum valde leve sit de hoc adducere rationes, ponantur omnes animi conceptiones contra hance unionem existentes : quarum una est, substantiam in actu et esse perfectam, nulli unibilem esse. Secunda est, omnem unionem ad compositionem substantialem vel accidentalem terminari. Tertia, diversarum naturarum ‘specie differentium non esse hypoStasim et personam unam. Quarta, dilferentias diversas in natura et specie et genere, nihil unum genere specie vel individuo constituere. Quinta, infinite distantia proportionem non habere unionis. Sexta, causam primam omnia unientem et componentem ad nullam unionem vel compositionem esse possi~ bilem, et infinita alia quae facile est invenire. Cum igitur intellectus ista apud se habeat et supponat, non recipiet unionem Dei cum humana natura.
Solutio Dicendum, quod convenientes sunt rationes quae adducte sunt ad probandum Deum esse unibilem cum humana natura, et non necessitatis erunt: quia si essent necessitatis, non esset opus sue bone voluntatis, nec teneremur ad tot et tantas gratiarum actiones, nec per revelationem fidei illud acciperemus. Hoc autem facile apparet advertenti rationes illas hie et alibi positas, et hoc relinquo judicio legentium. Omnes autem rationes in contrarium posite non impediunt unionem. Et hoc ideo dico : quia licet fides sufficienter probari non possit, tamen etiam non potest improbari.
Dicendum ergo ad primum, quod infirmitatis non -est uniri nature infirme, nisi ubi natura unita demergeretur in infirmitates illas, et distare inciperet in seipsa, Sic autem divinitas non est unita humanitati, et est exemplum Augustini de lumine solis, quod non inficitur ab his super quae ponit radios suos.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio 4 4oj tenet in his quae uniuntur respectu alicujus tertii. Sed sic divinitas non est unita humanitati : quia infra probabitur ', quodin Domino Jesu Christo non est communem speciem invenire.
Ad aliud dicendum, quod unibile ago quod est in potentia respectu compositionis, habet aliud uniens extra se, et hoc est unibile quod fit aliquo modo in com- posito. Sed tale non est divinitas : quia nec fit in se, nec in composito. Nec hee est recipienda simpliciter, Deus homo fit : quia fieri notatur cirea Deum poni. Et si invenitur in auctoritate posita, glossanda est sic : Hoc fit quod Deus est homo, sed hoc fieri tunc ponitur circa naturam humanitatis, non deitatis, et ideo seipsam unit. Nec hoc verum est, quod deitas sit melior unita quam non unila : eo quod unita sit quasi conjuncta bono creato, et per se sit tantum bonum increalum. Et hoc ideo est, quia bonitati increate nihil adjici potest quod augeat eam, cum sit infinita : et si additur ei per unionem, non habet rationem nec essentiam boni nisi ab ipsa : unde non adjicit et aliquid, sed potius accipit hoc ipsum bonum quod habet, eo quod unitur ei: quia quanto aliquid vicinius ordinatur ad ipsam, tanto plus recipit bonitatis ejus.
Ad aliud dicendum, quod unio duorum quae ambo aliquo modo sunt imperfecta, est respectu alicujus tertii : sicut materia imperfecta est quoad actum, forma autem imperfecta, quoad esse. Sic autem non est de deitate, et humanitate.
On this page