Articulus 3
Articulus 3
Quid sit, et quot modis dicitur plenitudo temporis ?
Invenitur enim multiplex plenitudo in sacra Scriptura, quae non competit tempori quo Filius Dei venit in carnem : ergo videtur, quod specialiter plenitudo temporis non dicatur,
1. Deuter. xxxn, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera: ergo plena. Unde, Psal. xxm, 1: Domini est terra, et plenitudo ejus: ergo yidetur, quod in universitale creaturarum perfecta plenitudo temporis fuit.
2. Item, Matth. xu, 48, super illud : Quam cum impleta esset, educentes : Glossa vult, quod ad finem mundi retorquealur : ergo videtur plenitudo temporis in fine mundi esse.
3. Item, Ad Ephes. tv, 13 : Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionem Filtt Dei, in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Christi: heec autem fuit in tempore Resurrectionis, quia haec erat plenitudo Christi, vel in tempore resurrectionis beatorum.
4. Item, In Prologo Luce dicit Hieronymus : "Ut Deo in Deum plenum," hoc refertad Ascensionem Domini Jesu: ergo videtur, quod etiam fuerit quaedam plenitudo in Ascensione.
3. Item, Joan. xix, 30, Jesus in cruce dixit : Consummatum est: ‘hoc autem fit cum per impletionem numeri electorum impletur ruina Angelorum: ergo tunc erat plenitudo, ut videtur. Unde, Apoeal. vi, 11 : Dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres ecrum, etc,
Solutio Dicendum, quod multiplex est plenitudo, scilicet, nature secundum sufficientiam principiorum, ut possit propagari: et hac fuit cum perfectis Dei operibus quievit in die septimo. Unde, Genes. ii, 2: "Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septiino ab universo opere quod patrarat".
Fst etiam plenitudo gratiae, et plenitudo gloria. Plenitudo autem gratiae duplex: in capite, et in membris. /n capite autem sic incepit in Incarnatione: quia illa plenitudo causa est et initium aliarum plenitudinum propter tria, scilicet, quia tune plenitudo fuit preefinitionis temporis ut incarnaretur: unde, ad Coloss. u, 9: In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Secundo, quia tunc fuit plenitudo generationis. Quia prima erat viri de terra: secunda, mulieris de virgine viro : tertia, fillorum de parentum commixtione : quarta autem viri virginis de foemina virgine, quae complevit ordinem generationis. Unde, Genes. xv, 16: "Generatione quarta revertentur huc". Et ideo dictum est generantli: Ave, gratia plena '. Tertio, quia tunc exuberavit gratia ad legem implendam, et promissa solvenda. Joan.1, 14: "Vidimus gloriam ejus, gloriam quast unigeniti a Patre plenum gratiae, quoad impletionem mandatorum, et veritatis, quoad impletionem promissorum". Unde, infra, y. 16 et 17: "De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est". In membris autem fuit plenitudo gratia in Pentecoste: de qua dicitur, Act. nu, 4: "Repleti sunt omnes Spiritu sancto". Et ibidem, vi, 8 ; "Stephanus plenus gratia et fortitudine", etc. Psal. rxxxix, 14: "Repleti sumus mane misericordia tua, Domine."
Est autem plenitudo gloria in capite quoad gloriam corporis in Resurrectione, de qua loquitur Apostolus in auctoritate supra inducta*: vel quoad locum respondentem per modum congruentiae, et hoc in Ascensione, de qua loquitur Hieronymus in Prologo. In membris autem potest esse plenitudo gloria quoad numerum, et sic loquitur Glossa super Mattheum de sagena: vel quoad sanctitatis in utraque schola perfectionem, de qua, Eccli, xxiv, 16 : "In plenitudine sanctorum detentio mea": vel quoad eventum qui est restauratio ruin Angelorum, de qua loquitur Psalmus 1, 7 et seq. Sic patet solutio ad totum.
On this page