Text List

Articulus 10

Articulus 10

An Pater, et Spiritus sanctus potuerunt incarnari ? et, Utrum possunt assumere eumdem hominem ? et, Utrum possunt assumere plures homines ?

ARTICULUS X. An Pater, et Spiritus sanctus potuerunt incarnari ? et, Utrum possunt assumere eumdem hominem ? et, Utrum possunt assumere plures homines ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister: "Si vero quaeritur, Utrum Pater, vel Spiritus sanctus, etc."

Ibi enim dicitur, quod Pater et Spiritus sanctus potuerunt et possunt incarnari. Et videtur hoc esse falsum :

1. Rationibus supra dictis.

2. Item, Tanta est Dei potentia, quantaest ejus sapientia: et tanta est ejus sapientia, quanta est ejus scientia: sed numquam scivit Patrem incarnandum esse vel Spiritum sanctum : ergo numquam potuit.

3. Item, Nihil umquam potest vel potuit fieri, cujus non precessit ratio in mente divina: sed hujus numquam fuit aliqua ratio: ergo numquam fieri potuit.

Utreriws quaeritur, Utram Pater et Spiritus sanctus possent assumere eumdem hominem, sive humanam naturam eumdem quam assumpsit Filius.

Et videtur, quod sic : Luce, 1, 37: Non erit impossibile apud Deum omne verbum: ergo assumere camdem naturam potuerunt.

SED CONTRA: Ponatur, quod assumpserint: unio talis est quae Deum facit hominem, et hominem Deum in persona: ergo Pater est hic homo, et Filius est hic homo, et Spiritus sanctus est hichomo : sed quecumque unict eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem: ergo Pater est Filius et Spiritus sanctus, et e converso, quod falsum est: ergo eumdem assumere non potuerunt.

Uxrerivs iterum quaeritur, Si potuerunt assumere plures, vel etiam omnem hominem ?

Et videtur quod sic: Tantum enim beneficium contulisset assumptio unius, sicut alterius. Cum ergo Deus non sit invidus, et communicabile fuerit hoc beneficlum, videtur quod cuilibet homini debuit prestari.

Solutio Dicendum cum Magistro, et Augustino, quod Pater et Spiritus sanctus potuerunt et possunt incarnari: sed non congruit, nec necesse fuit. Unde cum Deus nihil nisi congraum faciat et decens, ipse hoc non fecit: si tamen faceret et fecisset, congruentissimum esset.

Ad aliud autem quod primo objicitur, dicendum, quod ante habite rationes sunt rationes majoris congruentia# secundum investigationem humanam: non autem removent potestatem divinam, nec limitant in aliquo: quia Deus, ut dicit Dionysius, est supra mentem, et supra ralionem, ex quo neque digne cogitatur, neque digne dicitur.

Ad aliud dicendum, quod tanta est potentia, quanta est scientia ipsius, secundum quod utrumque essentialter consideratur in ipso. Sed si utrumque referatur ad objecta extra, ipsa amphor erit potentia quam scientia: quaedam enim potest quae non seit, quia non faciet ea, id est, quorum rationem non habet apud se: quae si faceret, sine dubio rationem eorum prehaberet. Et sic etiam est de voluntate quae licet sit tanta, quanta sit potentia et scientia, tamen respectu objectorum minor est. Unde dicit Augustinus, quod quaedam subjiciuntur potenti et non scientiae, et quaedam scientiae et non voluntati.

Aviv quod ulterius quaeritur, sine prejudicio dico ratione inducta non potuisse fieri, quod Pater et Spiritus sanctus eumdem hominem assumpserint propter confusionem in personis : quia cum unio sit in persona, videretur sequi quod omnes essent una persona. Dico autem non posse fieri: quia licet Deus potuerit hoc facere, tamen ex parte nature assumptex fieri non potuit, et hoc non est impotentia divina, sed potius creature, propter inconveniens quod sequi videtur.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, Utrum omnem hominem assumere potuerunt, supra responsum est quod hoc iterum ex parte individuorum non esset conveniens: quia omnes homines unirentur in tres homines, ut probatum est supra, et sic periret decor universi, et potentia multiplicationis humani generis, et ctiam (quod his inconvenientius est) numerus electorum, et non fieret restauratio ruine Angelorum. Si autem triam hominum natura assumeretur, esset superfluum: cum redemptio sit finis assumptionis humane nature, et per unius assumptionem possit fieri redemptio infinitorum mundorum si essent. Non autem ideo dico superfluum, quia si fieret vel factum esset, indecorum esset : imo quidquid facit Deus, decentissimum est: sed assigno rationem convenientia ex parte creatures. Decentissime enim Deus disposuit nasum sub fronte: si autem sub dorso posuisset, nihilominus decentissimum esset: licet non videamus decorem ex parte dispositionis corporis humani.

Littera illius capituli per se patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10