Articulus 11
Articulus 11
Utrum ad unius persone assumptionem quando dicitur, Filius assumpsit humanam naturam, omnes tres persone assumane ?
ARTICULUS XI. Utrum ad unius persone assumptionem quando dicitur, Filius assumpsit humanam naturam, omnes tres persone assumane ?
1. Cum enim diciturincarnatus, notatur effectus in creatura: omnis autem talis est indivisibiliter trium personarum : ergo-si unus assumpsit, omnes assumpserunt.
2. Item, Damascenus dicit, quod tres in omnibus idem sunt praeter mgenerationem, et generationem, et processio~ nem : incarnatio non est aliquod horum: ergo videtur, quod in incarnatione idem sunt.
3. Item, Filius non solum in co quod ad allerum, est carni unitus: quia dicit Damascenus, qued tota divina natura in una suarum hypostaseon incarnata est: sed in natura idem est Patri et Spiritui sancto: ergo yvidetur, quod quidquid convenit ei secundum naturam, convenit et Patri et Spiritui sancto. Sed hoc est carnis assumptio: ergo hoc convenit Patri et Spiritui sancto, quod falsum est: quia ita dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi ponit discrete convenientia personis divinis: "Discretum autem est a benigna ad nos diviua operatione, secundum nos ex nobis totaliter et vere substantiam factuin esse substantiale Verbum, facere et pati et quecumque humane ipsius contemplationis sunt selecta et semota. Istis enim Pater et Spiritus secundum nullam communicaverunt ralionem, nisi aliquis dicat secundum bono convenientem et benignam voluntatem, et secundum omnem superpositain et meffabilem divinam operationem quam faciebat, et secundum nos factus, inyariabilis secundum quod Deus et Dei Verbum '."
Solutio Dicendum, quod in incarnatione sunt tria, scilicet operatio aut aclio, et operatum ipsum, et cui sit unio. Operatio aut actio indivisibiliter est trium personarum. Operatum autem ipsum est corpus et anima conjuncta naturali conjunctione, Cui autem unitur, solus Filius est. Et hoc accipitur a Damasceno, ubi sic dicit: "Obumbravit Virgini Dei allissimi in sua subsistens hypostasi sa~ pientia et virtus, Filius Dei, Patri consubstantialis, velut divmum semen. Et construxit sibi ipsi ex castis et purissimis sanguimibus carnem animatam anima ralionali et intellectuali, primitias nosire conspersionis, non cum semine, sed conditorio opere per Spiritum = sanclum ."
Dicendum ergo ad primum, quod effectus est indivisibiliter trium, id est, a tribus : sed non est trium, quod uniatur tribus : et in hoc sensu infert.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod dicit Damascenus : sed intelligen- dum est sic, quod ille proprietates dupliciter considerantur, scilicet, in se, vel intellectu aliorum. Et sicut in se distincle personis conveniunt, ita etiam ea in quorum intellectu clauduntur inseparabiliter, faciunt distincta personis convenire. Unde incarnatus in intellectu ejus quod dicitur ¢ncarnatus, claudit proprietatem Filii propter quam soli Filio convenit : quia claudit in se missionem et ab alio esse. Qualiter autem hoc sit, ex predictis patct, ubi probatum est quod solus Filius est unibilis carni. Unde propter intellectum relationis non potest hoc convenire aliis personis.
Ad aliud dicendum, quod essentie divine secundum quod absolute sine intellectu. personarum consideratur, non convenit incarnarl, nec carni uniri: et hoc infra probabitur. Unde inearnari secundum rationem intelligendi per prius convenit persone Filii, et per posterius essentke, scilicet, quia essentia est Filius Dei, et e converso. Et ideo non potest argui quod conveniat Patri et Spiritui sancto : sicut Filius est proprietas sua, et proprietas sua est essentia divina, et essentia divina est Pater: et tamen Pater non est proprietas Filii, nec proprietas Filii est Pater,
On this page