Text List

Articulus 12

Articulus 12

An super Christum baptisatum in specie coluinbee descendit tota Trinitas ?

ARTICULUS XII. An super Christum baptisatum in specie coluinbee descendit tota Trinitas ?

Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : "Nee eamdem Trinitatem in specie columbe desvendisse, etc."

In columba enim et voce nihil esse videtur, quare non sit communiter trium personarum : operatio cnim columbe et vocis indivisibiliter est trium, et operaiam ipsum, Unio autem quae tertium est ibi, non fuit: non enim Spiritus sanctus unitus est columbe, sicut Filius carni : nec Pater voci, sed Filius carni: ergo nihil obstare videtur, quare ista duo non sint communiter trium personarum.

Solutio Non tantum est ibi columba*: sed descensus columbe, in quo descensu intelligitur mussio Spiritus sancli. Missio autem claudit in se intellecluin proprictatis personalis Spiritus sancti secundum quod est in columba : ita scilicet ut species columbe sit appropriatum Spiritus sancti, in quo clauditur proprium: ut sif sensus, quod co- lumba appropriabilis Spiritui sancto descendit, in cujus descensu Spiritus sanctus temporali processione quae # ternam in se per intellectum habet, processit, Et sic patet qualiter Patri et Filio hoe non convenit nisi respectu cause, non gratia relationis vel proprietatis clause in intellectu illius descensus,

Similiter dico de voce, quod non tantum accipitur ut est vox creata sonans in aere : sed etiam secundum dictiones articulatas quae ibi sonuerunt. He autem sunt: Hie est Filius meus, etc. In prolatione igitur hujus intelligitur Pater secundum suam proprietatem personalem sonans, licet sonum illum secum feccrint Filius et Spiritus sanctus.

Littera autem per se patet in capitulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12