Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Et quia in homine tota humana natura, etc." Hic incipit pars secunda in qua agitur de assumpto.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangitur quid assumptum est. In secunda determinatur, utrum anima mediante intellectu, et corpus mediante anima assumptum est: et haec incipit, ibi, B, "Assumpit ergo Dei Filius, etc." In tertia autem determinatur, utrum simul tempore assumpsit, et fecit, et animam et corpus, ibi, C, "Si aufem quaeritur, etc."

In prima autem parte tria facit. Primo probat, quod cum dicitur, "Filius assumpsit humanam naturam," quod per naturam humanam intelligitur corpus et anima. Secundo, inducit errorem quorumdam dicentium, quod per humanam naturam intelligitur proprietas sequens corpus et animam conjuncta : et destruit per Joannem Damascenum qui dicit, quod in Domino Jesu non est communem speciem accipere. Tertio, inducit Joannem Damascenum dicentem eliam, quale assumpsit : quia tale quale in nostra natura plantavit.

Sententia autem in Littera patebit jam per disputationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus