Articulus 1
Articulus 1
An sola natura rationalis sit assumptibilis ?
Primo igitur occurrunt quinque inquirenda, quorum primum est, Utrum sola natura rationalis sit assumptibilis, vel e converso natura irrationalis ? Secundo, Utrum sola natura hominis, vel etiam Angeli? Tertio, Utrum natura hominis, vel etiam homo? Quarto, Qualiter hoc verum sit quod in Domino Jesu non sit communem speciem accipere ? - Quinto, Utrum nihil assumpsit nisi quod in nostra natura plantavit ?
1. Illorum est convenientia, et convenientium est possibilis transitus ad se invicem in unum : ergo creature irrationalis possibilitas est et aptitudo unionis.
2. Si forte dicatur, quod vestigium non est similitudo sufficiens, sed imago. Contra : Inter Creatorem et quamcumque creaturam infinita est distantia : sed infinite distantium non est unum magis propinquum quam reliquum: ergo videtur, quod adeo unibilis sit creatura irrationalis, sicut et rationalis.
3. Praeterea, Unio est ad complementum universi : ergo videtur, quod ita - ebuit elevari natura irrationalis per unionem, sicut rationalis.
4. Praeterea, In quibusdam irrationalia magis similantur divine nature quam natura humana: sicut sol, et luna, et hujusrmodi, quae Boetius vocat corpora immortalia et spiritualia : ergo cum habentium symbolum facilior sit transitus, videtur quod ista magis sint unibilia quam rationalia.
SED CONTRA 4. Unibile deitati ex unione glorificabile est, et beatitudinis particeps : sed irrationale non est beatitudinis particeps: ergo non est unibile. Propario prime : Minor est conjunctio gratia gratum facientis, quam unio ad deitatem: sed conjunctio gratia gratum facientis ordinat ad participationem beatitudinis : ergo illa quae est ad deitatem.
2. Item, Finis assumptionis creature est redemptio : irrationalis autem non est hoc modo Deo unibilis: ergo non est unibilis.
3. Item, Nobiliorum creaturarum nobiliora sunt dona: sed rationalis creatura nobilior est quam irrationalis : ergo ipsa est capax nobiliorum donorum. Super omnia autem nobilissimum est communicatio deitatis cum crealura : ergo non erat susceptibilis hujusmodi doni nisi rationalis.
Solutio Dicendum, quod creatura irrationalis non est unibilis: cum enim queritur, quid unibile sit, non quaeritur, quae Deus sibi unire possit, sed potius quid aptitudinem ex aliqua convenientia habeat ad unionem : et ideo cum creatura irrationalis nullam convenientiam habeat ad unionem, dico quod ipsa non est unibilis.
Ad i ergo quod primo objicitur, dicendum quod vestigium non facit unibilitatem, sed potius indicium quod ab alio sit sicut a causa agente. Unibilitas enim ponit ejusdem unionis perfectionem quoad gaudium et Iruitionem, quod ex tali conjunctione innascitur, et etiam causam aliquam unionis, ut dicit Anselmus, quorum nullum secundum possibilitatem est in creatura irrationali: ct ideo non est unibilis.
Ad suiup dicendum, quod licet Creator ab omnibus creatis aequaliter distat, non tamen omnia ab ipso distant squaliter, sicut dicit Dionysius in libro de Caelesti fierarchia, et Aristoteles in libro de Causis. Et ideo per gradus dignitalis qui distinguuntur per participationem bonitatum quae suntin Deo, unum plus accedit quam alterum: sicut plus accedit vivens quam ens, et plus senliens quam vivens tantum, et plus ratiocinans quam sentiens. Et ideo creatura rationalis plus est unibilis quam irrationalis.
Ad aliud dicendum, quod irrationalis creatura non defluxit nisi per defluxum hominis : et ideo non clevatur nisi in ipso duabus de causis: quaruin una est, quia omnis creatura est aliquo modo in homine : quia elementa in complexionantibus corpus, potenti autem vegetabilis et sensibilis in anima, et etiam similitudo ad Angeluin in ratione et intellectu: et ideo etiam dicitur minor mundus, quia colligit omnes partes majoris mundi: et ideo in minori mundo major mundus ad altiorem dignitalem elevatur. Alia vero ratio est, quia homo est finis omnis creature: ideo sicut id quod est ad finem, habet dignitatem in fine tantum : ita omnis creatura in homine habebit dignitatem. Et sic dicit Apostolus: Omnia vesira sunt : vos autem Christi, Christus autem Dei’.
On this page