Text List

Articulus 2

Articulus 2

An Angelus sit assumptibilis ?

ARTICULUS II. An Angelus sit assumptibilis ?

Secundo quaeritur, Utrum etiam Angelus sit assumptibilis ?

Et videtur, quod sic. 1. Angelus enim (ut dicit Gregorius) expressius quam homo imaginem Dei habet : et ideo ab Ezechiele, xxvm, 12, "signaculum dicitur similitudinis" ?. Cum igitur ex imagine homo sit unibilis, videtur quod Angelus magis unibilis sit quam homo.

2. Pretcrea, Angelus capax est per intellectum ipsius unionis, et beatificabilis est: ergo est unibilis.

3. Item, Summe misericordie est omnia reducere ex miserie statu : sed Angelus est in statu miserie : ergo cum Deus sit summe misericors, videtur ipse debere unire sibi Angelum ut redimat ipsum.

SED CONTRA : 1. A quocumgqne est inseparabilis discretio personalis, ipsum non est assumpubile : ab angelica natura inseparabilis est discretio personalis : ergo non est assumptibilis. Prosatio majoris: Assumptio nihil destruit in assumpto : eo quod non transit unum assumentium in aliud. Si igitur assumeret illud quod est in personali discretione, discretio personalis in ipso non destrueretur, et ita non fieret unio in persona, nec etiam in natura, quia natura assumentis et natura assumpli semper manerent distincte, et sic nulla fieret unio. Prosario secunde accipitur ex secundo Sententiarum, ubi dicit Magister per verbum Augustini, quod discretio personalis est unum de attributis nature angelice, quod ipsam naturam non derelinquit.

2. Item, In quibus potentia numquam est ad actum, in his natura non praecedit personam si persone sint, hoc est, si sint individue substantiae rationalis nature : ergo in eis natura est cum persona: ergo natura sive persona non est assumptibilis.

3. Item, Assumptio est ad redemptionem quae fit per alteram quam illum qui peccavit : sed ille qui per seipsum peccavit, non habet congruitatem ut per alterum satisfaciat : cum ergo Angelus per seipsum peceaverit, per alium satisfacere non posset : et sic vana esset assumptio. ;

4. Itera, Unio non fit per omnes hypostases unibilis nature, sed potius ad unam ; et per hoc quod omnes ab uno peccaverunt a quo descenderunt, etiam per unuca possunt salisfacere : sed non omnes Angeli ab uno Angelo descenderunt ; ergo cliam assumpto uno non possct satisfacere pro alus: ergo Angelus non est assumptibilis.

3. Item, Hoc dicit Apostolus, ad Hebr. u, 16: Nusguam enim Angelos apprehendit, sed semen Lbrahe apprehendit.

Solutio Dicendum, quod Angelus non est unibilis rationibus ultimo inductis.

Ab primum ergo dicendum, quod similitudo non est sufliciens causa. Quidam enim dicunt, quod Angelus non sit imago Dei, et assignant rationes quas volunt : sed quia Sanctis contradicunt, scilicet Gregorio, Augustino et Anselmo, non videtur nuhi ita dicendum : sed potius, quod ratio imaginis non sit sufficiens causa assuimptionis nature rationalis : sed potius quiddam exigitur ex parte nature, et quiddam ex parte status. Ex parte nature scilicet, quod natura tempore et actu distinguibilis sit a perfeclione personali, et quod ipsa originem habeat ex uno: quia aliter una natura hominis assumpta, non esset Deus unitus in natura. quia natura alia, et alia est, secundum quod ex alio originis principio. Ex parte autem status, quod scilicet per alium peccaverit, quod scilicet resurgere possit, et hujusmodi. Et nec talia ex parte nature, nec ex parte status peccati inveniuntur in Angelo : et ideo Angelus non erit assumplibilis.

Et per hoc patet solutio ad omnia jecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2