Articulus 3
Articulus 3
An natura hominis sit assumptibilis, vel etiam homo perfectus ?
Et videtur, quod homo : quia 1. Ita dicitur, Psal. txiv, 5: Beatus quem elegisti et assumpsisti: quem autem dicit personam : ergo assumpsit hominem.
2. Item, Augustinus: "Qui hominem Christum semel a Deo assumptum, dicit depositum, anathema sit :" ergo hominem assumpsit,
3. Et quia hoc multe dicunt auctoritates, probetur per rationes idem sic : Christus assumpsit corpus et animain conjuncta : corpus autem et anima conjuncta sunt homo : ergo Christus assumpsit hominem,
4, Item, Christus verissime est homo : aut ergo homo quem assumpsit, aut ho: mo quem non assumpsit. Si homo quem non assumpsit : ergo ipse est aliquis homo quem non assumpsit: sed homo quem non assumpsit, est Petrus, vel Joannes, et sic de allis omnibus quos non assumpsit : ergo ipse est aliquis eorum, quod falsum est.
5. Preeterea, Assumere aut dicit gratiam unions, aut aliam. Si alam, queratur quae sit illa, et non erit assignare. Si unionis gratiam dicit, sic: Gratia unionis unit: ergo uniens unit sic assumptum: sed omni unioni respondet unum : ergo ipsum est unum cum assumpto. Non autem Filius Dei est unum cum humana natura ; quia ipse non est humana natura ; ergo ipse non assumpsit humanam naturam, sed hominem, cum sit unum huic homini.
Solutio Dicendum, quod Christus non assumpsit hominem. Antiquorum enim regula et bona est, quod assumens non est assumptum : sed uniens est unitum : quod sie patet ex modo loquendi. Non enim dicimus: Ego assumo mihi indutum, vel vestitum : sed bene dicitur, Assumo indumentum, vel vestimentum : sed bene dicitur, Ego unio mihi vestitum, vel sum unum cum vestito. Et non dicitur ita, Ego sum unum cum vestimento. Unde notandum, quod asswmere dicit motum violentum qui est tractus ad trahentem : et ideo secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem : prius enim erat ad se trahere naturam, et postea secundum rationem intelligendi sequebatur unio in hypostasi : et ideo unio est quasi terminus assumptionis. Unde hominem non potuit assumere. Si enim assumpsisset hominem: ergo assumpsisset aliquem hominem : et sic aliquis homo fuisset quem assumpsisset, quod est falsum. Unde cui illa unio nihil destruat in re assumpta, si assumpsisset hominem aliquem, et fuisset ille individua persona, non fuisset destructa sua personalitas: et ita remansissent distincte persone, et distinct nature, quia ille semper distincle sunt: et tunc nulla fuisset unio. De hoc tamen magis infra inquiretur.
Dicendum ergo ad primum, quod ita glossatur communiter : Beatus est quem, id est, cujus naturam assumpsisti.
Ad aliud dicendum, quod homo ponitur ab Augustino pro humana natura : quia aliter nihil diceret. Constat enim, quod Christus in triduo homo non fuit, sed humanam naturam unitam sibi habuit : et ideo in triduo hominem deposuisset, si homo ibi proprie caperetur.
Ad aliud dicendum, quod corpus et anima conjuncta non sunt homo. Non enim quecumque conjunctio corporis et anime facit hominem perfectum in perSona: sed potius conjunctio quae completa est secundum naturam : et hoc est organis formatis et perfectis et conforta- tis potentiis in illis, quae licet in Christo post unionem fuerint, et assumptio, et unio fuerint simul, tamen (ut dictum est) secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem, et est quasi fieri ipsius unionis, et unio est quasi factum esse ipsius ‘assumptionis. Et ideo assumere est respectu nature, et non respectu hypostasis. Quidam tamen aliquando dixerunt, quod haec aliquo modo concedi potst, Assumpsit hominem : distinguentes, quod assumpsit potest dicere assumptionei secundum rationem intelligendi, quasi in fieri, vel quasi in termino. Siin fieri vel quasi in fieri, tune non assumpsit hominem, sed humanam naturam. Si autem quasi in termino, tune assumpsit hominem : quia terminus, vel quasi terminus assumptionis homo est.
Ad aliud dicendum, quod Christus quidem verissime est homo: sed non est homo quem assumpsit in ratione hominis, sed cujus naturam assuimpsit.
Er gqvop quaeritur, Utrum sit homo quem assumpsit ? Dicendum, quod non est divisio per contradictionem opposita: est homo quem assumpsit, est homo quem non assumpsit, ila quod implicatio cadit sub negatione, quia aliter non contradiceret : sed ipse est homo cujus naturam assumpsit, quae natura nec est Filius Dei, nec hic homo est, quia nullus homo est sua natura.
On this page