Articulus 4
Articulus 4
An liceat dicere, Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?
ARTICULUS IV. An liceat dicere, Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?
Quarto quaeritur, Utrum contingit dicere, quod Christus univit sib hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?
Et videtur, quod sic. 1. Unio enim est in hypostasi: sed Christus non est nisi hypostasis una, scilicet aeterna: ergo hic homo est hypostasis illa : sed haec hypostasis est homo, et animal, et corpus, et substantia, sicut quae sequuntur eam predicata essentiaha : ergo per consequens unio est ilorum.
2. Item, Accidit huic homini, quod sit filius Virginis ; ergo videtur, quod per accidens sibi univit illuin.
Sed contra videtur, quod non univit sibi hunc hominem: non enim unitur cum aliquo nisi secundum rationem preexistat ante unionem cum alio : sed hic homo secundum rationem non prius fuit quam uniretur : ergo hic homo non est unitus : ergo nec per consequens homo, vel animal, nec per accidens filius Virginis.
Solutio Dicendum cum Augustino, quod talis fuit unio illa quae Deum hominem et hominem faceret Deum. Unde concedendum, quod univit sibi hominem : eo quod unio est terminus assumptionis, et homo nature assumpte quodammodo, quia est consequens ad corpus el amimam conjuncta quae hic assumuntur. Et bene conceduv, quod per consequens est hominis, vel animalis, et aliorum predicabilium enuntiabilium homi- num. et per accidens aliorum quae accidentalia sunt, ut Virginis filius, et hujusmodi.
Apip quod contra objicitur, dicendum, quod non oportet quod si unit sibi hominem, quod uniat sibi aliquem hominem preexistentem : quia faciendo hominem univit, et uniendo fecit ; uniens enim in ista unione infinile virtutis est, quod nonest in aliis unionibus. Si autem objicitur, quod simile posset dici de assumptione, dicendum quod non est simile : quia assumere de ratione sua dicit diversitatem inter assumentem et assumptum : unio autem non dicit diversitatem inter uniens et unitum.
On this page