Articulus 5
Articulus 5
An in Domino Jesu est communenr speciem accipere ?
Quinto quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus finem: "/n Domino autem Jesu Christo non est communem specicm aceipere, etc."
1. Dominus Jesus est homo, et homo est communis species : ergo in ipso est communem speciem accipere.
2. Item, Hichomo qui est Jesus, aut est in aliqua specie, aut non. Si non: ergo non habet communicationem in specie hominis, et sic homini non valeret redemptio ejus, quod est falsum : ergo ipse est in specie hominis, et sic in ipso communis species accipitur.
3. Praeterea, Ratio Joannis Damasccni non videtur valere, cum dicit : "Nec enim factus est, nec aliquando fuit alius." Hoc enim non videtur esse causa : quia sol nec factus est, nec aliquando fiet alius: et tamen habet communem speciem, quantum est de communicabilitale sue forme: et si non communicatur, hoc est quia materia tota intra formam est determinata, et ideo forma manet indivisa in tota sua materia.
4, Sed ad hoc dicunt quidam, quod (ut dicit Boetius) species est totum esse individuorum ad minus formale : quia quod est post speciem, est de individuantibus. In Domino autem Jesu hac species non est totum esse : quia quoddam esse habet a deitate: et ideo dicit Damascenus, quod in ipso Domino Jesu non est communem speciem invenire.
Sed contra : Avicenna dicit, quod sicut differunt lux, lucere, et lucens : ita differunt essentia, esse, et ens : ergo sicut lux refertur ad naturam, ita et essentia : et sicut lucere refertur ad actum, ita et esse. Sed in Christo est tantum una hypostasis et persona. Cum igitur esse quod est actus proprie conveniat persone, Christus non habebit nisi unum esse, ut videtur : unum autem esse est quod est in una specie: ergo videtur, quod Christus sit in aliqua specie una.
Praeterea, secundum hoc nulla esset ratio sua quam inducit : ac si ideo non sit una species, quia non communicabilis sit forma in Christo secundum quam Christus possit esse.
Solutio Dicendum, quod secundum intellectum Damasceni, sic est intelligendum : "In Domino Jesu, etc.," scilicet, quod intelligantur in Christo esse due compositiones, quarum una est naturalis, alia gratia unionis. Una est propria, alia vero impropria. Propria vocatur compositio prima, quae est ex aniina et corpore : anima (dico) quae est actus corporis organici physici vitam habentis in potentia: et hance compositionem sequitur forma totius quae est homo, vel humanitas si abstractive liceat loqui de ipsa, et ipsa est species in hoc individuo particulani. Est enim duplex forma, scilicet forma materie, sive patris, sive potentiae : ct hae forma est finis generationis in natura, et est pars rei non predicabilis de re ipsa, et talis forma est anima in homine.
Alia autem forma quae est ratio rei, et totum esse secundum rationem : et hee est consequens compositionem forme naturalis, et potentia naturalis, quae est materia : et talem consequentem formam habuit Dominus Jesus propter compositionem naturalem, propter quam est verus homo, et suppositum unum in specie hominis. Alia autem compositio est in Christo, quae non vere compositio est nisi compositio exponatur, quod sil unius cum altera positio : et hac est totius humane nature cum deitate, non ad aliquod tertium constituendum, sed potius in receptione personalitatis quae ab eterno in supposito divine nature fuerat. Et hoe ideo oportet ponere : quia omnis componentis ratio, et ratio partis et imperfecti respectu forme compositionis : divinitas autem nec in se, nec posita cum alia potest cadere in rationem partis et imperfecti: unde ipsa non est componens aliquod proprie, sed posita secum trahit in aliquem actum sui suppositi : et ideo humana natura posita secum in supposito fuit per societatem suppositi divine nature. Et quantum ad hane compositionem dicit Damascenus, quod non est in Domino Jesu communis species, species (inquam) quae sit forma compositionis, et ratio consequens compositionem totius humane nature cum divina.
Ad id ergo quod objicitur de probatione Damasceni, dicendum, quod ipse non intendit, quod haec sit ratio, quod ipse non potest pradicari de pluribus: sed potius a consequenti probat antecedens. Quod enim impossibile est formam habere quae sequitur compositionem, impossibile est habere communicabilem formam : cum igitur omnis species quantum est de se communicabilis sit (sicut dictum est alibi) id quod impossibile est communicari de se, non habet speciem compositionis, sive formam totius, quodidem est; et ita cum Christum impossibile est habere formam communicabilem, impossibile est ipsum habere formam quae sequatur deitatis cum humanitate compositionem.
On this page