Articulus 6
Articulus 6
An Christus tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit ?
Sexto loco incidit dubium de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : "Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Verbum assumpsit, etc."
Hujus enim gratia queruntur tria propter hereses excludendas. Unum illorum est, si tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit. Secundo, Si non idem numero, sed origine assuinpserit, ulrum tale quale plantavit assumpsit ? Tertio, Qualiter assumpsit ?
Circa primum fuit heresis quaedam quae dixit, quod substantia corporis Christi per omnes partes ut lux quaedam descendit, non commixta partibus nature corrupt corruptione vitii, nec libidine coitus infecta : et erroris sui fulcimentum poterat habere, vel habebat hujusmodi :
1, Medicina et vulnus sunt diversarum qualitalum : cum igitur substantia Christi medicina fuerit, cum vulnere non debet esse ejusdem qualitatis : sed vulneris fuit corruptio vilii : ergo qualitas substantiae Christi semper mansit sine hujusmodi corruptione.
2. Item, Habetur in libro Sapientiae, vu, 30: Sapientiam non vineit malitia. Et ibidem, y. 25: Nihil inguinatum in eam incurriƩ : cum igitur sapientia Patris Christus sit, videtur quod in sui corporis substantiam numquam aliquid inquinatum incurrit.
3. Item, Major puritas quae possit esse sub Deo, Christo debetur : sed major puritas est numquam substantiam corporis ejus peccato subjacuisse, quam aliquando etiain in alio subjacuisse : ergo numquam subjacuit : ergo sicut lux tenebris impermixta per omnes descendit.
4, Item, Augustinus dicit, quod aliter fuit Christus in lumbis Abrahe, et aliter Levi. Levi enim qui per concubitum venturus erat inmatrem, fuit ibi per concupiscentiae legem, et per corpulentam substantiam : Christus autem qui per concubitum non erat venturus in matrem, fut ibi per corpulentam substanliam tantum : ergo videtur, quod similter fuit in aliis: ergo haec corpulenta substantia sine permixtione alterius infects substantiw descendit : ergo descendit ut lux.a primo parente.
5. Item, Primus homo non totus corruptus erat, aliter enim non fuisset possibilis ad medicinam : sed magis decuit uta parte integra formaretur substantia Christi, quam a corrupta: ergo Christi substantia tota semper descendit integra, corruptioni non permixta.
SED CONTRA: 1, Omnes partes primi hominis subjict debebant rationi aequaliler nulla excepta, et omnes vires mentis subjici debebant Deo: ergo cum punitus sit in hoc quod corpus sibi in hoc non subjiciebatur propter hoc quod ratio non subjiciebatur Deo, in omnibus partibus corporis debuit puniri, et totum corpus corrumpi : ergo nulla pars mansit non corrupta.
2. Item, In generatione Seth non fut nisi usus generationis actus: ergo quidquid substantiae Adae yenit in Seth, per illum actum descendit: sed substantia unde postea originaliler formatum est corpus Christi, ab Adam venit in Seth : ergo per illam actum descendit: ergo per concubitum. Et quidquid descendit per concubitum, lege concupiscentia est corruptum, ut dicit Augustinus : ergo substantia corporis Christi ibi existens, non ut in Christo permixta, fuit corrupta.
3. Item, In serie patrum aut fuit similitudo partium, aut dissimilitudo. Si primo modo, habeo propositum : quia cum in serie eorum descenderit Christus, substantia corporis Christi non fuit impermixta substantiae corporum aliorum. Si autem fuit dissimilitudo in partibus, dissimilis substantia dissimilis est actus transfusionis, et dissimile est receptaculum in quo servatur et custoditur : sed hujusmodi actum diversum transfusionis, et dissimile receptaculum impossibile est invenire, etiam fingere volentibus : ergo substantia corporis Christi a substantia corporis aliorum non fuif distincta.
4. Praeterea, Secundum hoc Christus non descendisset nisi ab Adam, et a nullo aliorum, si haec substantia servata distincta fuit in aliis tantum : quod est contra Psalmum dicentem : "Ego hodie genui te". Quod una Glossa exponit etiam de nalivitale temporali.
Solutio Dicendum, quod substantia corporis Christi non distincla transfusa est usque ad substantiam corporis gloriose Virginis : quod etiam ideo in utero sanclificatum est, et postea a Spiritu sanclo purgatum : ut vilium propagationis omnino ab ipso deleretur, quod Christus sibi sociare dignatus est.
Ad primum ergo dicendum, quod medicina fuit corpus assumptum ut assumptum, et hoc non in qualitate medicine, sed secundum originalem materiam tantum fuit in pluribus : et hoc sufticiebat.
Ad aliud dicendum, quod nibil inquinalum cucurrit in sapientiam umquam : sed materia propaginis non habebat relationem ad Christum nisi secundum Materiam, et non secundum corruptionem ab ipsa purgandam per sanctificationem in utero, et adventum Spiritus Sancti : et ideo etiam incurrere non potuit: sed tantum usque ad matrem cur rebat : sed incurrere in Christum non potuit.
Ad aliud dicendum, quod Christo debetur major puritas quae sub Deo intelligi possit, ila quod salvetur finis redemptionis quae facta est per ipsum. Impuritatem autem nullam facit, si de materia in origine vitiata Christus puram materiam sui corporis accepit. Ex hoc enim Christus numquam peccato subjacuit : licet ceteri cum quibus convenit in- materia, peccato subjacuerint.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus accipit materiam quae est in lumbis non absolute, sed cum comparatione ad eos quorum est materia: et sic recipit conjungibilitatem cum libidine necessario in quibusdam, et in quibusdam est impossibilis ad talem conjunctionem. Materia enim ut relata ad Christum non potest subjacere legi concupiscentiae, ut relata ad Levi non potest non subjacere. Si autem absolute consideratur materia lumborum, tota subjacet legi concupiscentiae : et hoc modo Joquitur Augustinus, sicut infra patebit, cum de decimatione Christi queretur,
Ad aliud dicendum, quod primus homo materialiter fuit totus corruptus : unde medicina non fuit in ipso nisi secundum potentiam tantum, scilicet quod in assumptione poterat purificari : et ideo illa objectio fundatur super frivolum. Quod autem dicit, quod si totum corruplum fuit, tune fuit impossibile ad curationem, dicendum, quod hoc etiam falsum est : quia non fuit ita corruptum, quin corruptio separabilis esset ab ipso, non sicut in demone a quo corruptio separari non potest
On this page