Articulus 8
Articulus 8
Qualiter corpus assumpsit Verbum Det quod in nostra natura plantavit, id est, an in viro perfecto, vel semine ?
ARTICULUS VIII. Qualiter corpus assumpsit Verbum Det quod in nostra natura plantavit, id est, an in viro perfecto, vel semine ?
Et videtur diccre Jeremias, quod totum virum perfectum in lineamentis corporis, et perfectionem anime secundum sapientiam et gratiam: quia, ut dicit, novum faciet Dominus super terram : Femina circumdabit virum 1. Et hoc tenet fides.
1. Ad Hebr. 1, 16: "Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahe apprehendit" ; ergo videtur in semine accepisse, et non in lineamentis perfectis.
2. Praeterea, Ad hoc videntur sequi duae hereses quae aliquando dicte sunt, scilicet, quod Christus non crevit in utero matris : si enim in instanti conceptionis habuit lineamenta et organa propter quae habenda crescunt alii parvuli, videtur ipse non crevisse. Alia heresis est, quod Christus non fuit in utero ita diusicut alius parvulus: quia in aliis quadraginta dies, ut dicit Augustinus, formationi lineamentorum debentur : illud autem in uno momento in Christo fuit perfectum: ergo videtur, quod in quadraginta diebus citius exicrit ex utero quam alius parvulus, quod est contra librum Sapientiae, ubi dicitur novem mensium tempore fuisse in utero sicut alius.
Solutio Dicendum ad hoc, quod sicut fides dicit, Christus accipiendo corpus in lineamenta formavit, et formando accepit et univit simul tempore : sicut in ultima parte istius distinctionis determinabitur.
Ad mw quod contra objicitur, dicendum quod semen ponitur pro natura humana redimenda: semen enim Abrahe sunt filii Abrahe. Sed ponitur semen Abrahe, ut intelligatur ad Abrahe benedictionem pertinere.
Ad RATIONEM prime heresis dicendum, quod non valet: quia Christus licet lineamentatum corpus accepit, tamen lineamenta in ea quantitate non fuerunt in quam crescunt lineamenta aliorum parvulorum, quando nascuntur ex utero. Unde quod in aliis parvulis debetur ad duo, hoc in Christo fuit ad unum. Tempus enim impregnationis in aliis est ad formationem lineamentorum, et ad incrementum eorum debitum : in Christo autem fuit tantum ad incrementum debitum.
On this page