Text List

Articulus 9

Articulus 9

An in unione ad carnem indiguit medio ?

ARTICULUS IX. An in unione ad carnem indiguit medio ?

Circa primum autem horum sunt duo dubia : quorum primum est, utrum deitas in unione ad carnem indiguerit medio ?

Secundum est, quale sit illud medium ?

Circa pRImuM sic objicitur : 1. Extrema multum distantia non uniuntur nisi per medium aliquod : multum . autem distant corporeum corruptibile creatum, et incorporeum incorruptibile increatum : ergo non nisi aliquo medio uniuntur : talia autem sunt corpus et deitas : ergo videtur, quod talis conjunctio indigeat medio.

2. Item, Minus distant creatum cor- ruptibile corporeum, et creatum incorruptibile et incorporeum, quam deitas et corpus : et tamen illa duo uniuntur per medium, scilicet per spiritum corporeum qui movetur in corpore ad modum luminarium in mundo : ergo videtur, quod multo magis deitas et caro debeant habere medium.

SED CONTRA: 1. Quidquid aliquid per se facere poterit sine medio, si utitur medio illo, in illo medium erit superfluum : sed deitas se sine medio potest unire carni : ergo medium erit superfluum.

2. Praeterea, Videtur, quod non habuerit animam Christus. Ad vitam enim non requiritur nisi quod est causa vite, et quod est vitam suscipiens : deitas autem precipue est causa omnis vite, corpus autem suscipiens : ergo superfluam habuit animam.

3. Praeterea, Hoc videtur dicere Evangelium cum dicit: Verbum caro factum est, Non dicit aliquid de anima.

4, Praeterea, Unio redimens suffecit in origine peccati : sed origo peccati in carne est : ergo videtur, quod suffecit unio deitatis ad carnem,

3. Item, Christus venitre dimere propaginem : sed tantum secundum carnem propagamur : ergo secundum carnem tantum est unio, et non secundum spiritum : quia animas omnes Deus de novo creat.

ConTRA : 1. Totum totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret ; sed precipua pars nostri est anima : ergo illam prin~ cipaliter assumpsit.

2. Item, Precipua mors eratin anima: ergo cum mortem destruere vencrit, pracipue assumere animam debuit.

Solutio Dicendum, quod Christus assumpsit animam, et corpus, et omnes partes utriusque.

Ad id quod quaeritur de medio, dicen- dum quod ibi medium aliquo modo est unum ad alterum, sicut dicunt Sancti.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod deitas ex parte sui non indiget medio : sed congruebat mediam ex parte carnis, et hoc medium quale sit in sequenti arliculo questionis determinabitur.

Ad i quod objicitur, quod Christus non habuit animam, dicendum quod licet deitas sit per se causa vite, tamen non est causa vite, ut actus corporis physici : quia sic esset forma corpori unita, et faciens compositionem : quod absurdum est. Et talis causa vite exigitur in vita naturali : unde non esset verus homo si corpus tantum assumpsissct, nec vila sua esset ut a forma et causa naturali : sed potius essct per effectum miraculi, et non valeret nobis, eo quod ille talis non haberet convenientiam nobiscum in natura speciei, et ideo debitum nostrum solvere non potuisset.

Ad auvp dicendum, quod caro in Evangelio ponitur pro toto homine : sed nominatur defectibilior pars, ideo ut ostendatur Christum nullam partem nostre nature despexisse, et infirmiora nosira accepisse.

Ad aliud dicendum, quod licet peccatum in posteris sit 1m origine In corpore, tamen primo tantum est ab anima, et etiam in posteris inficit animam.

Item, In posteris non redimet tantum ab originali, sed etiam ab actuali : quia nostra pcenitentia mhil valeret, si sua salisfactio non occideret peccatum ante actuale, quod ut a causa prima ab anima est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9