Articulus 10
Articulus 10
An sit medium rei vel congruentiae ?
Quod non medium rei probatur hoc modo : Medio rei sublato aufertur conjunctio que illo medio tenebatur : sed in triduo anima non {uit conjuncta corpori: ergo si fuit medium rei, deitas tune nen debuit esse conjuncta corpori, quod falsum est: quia deitas fuit unita carni in sepulcro, et anime in inferno.
Contra : i. Medio congruentiae non posito in esse, adhuc extrema unibilia sunt : sed non posita anima, extrema non sunt unibilia ad finem redemptionis : ergo anima non est tantum medium congruentiae, Prima patet per se : Quia congruens est decens quidem et conveniens, sed non necessarium. Secunpa probatur per suppositionem sic: Ponamus Christum assumpsisse corpus sine anima, tunc Christus non esset verus homo, et non posset solvere debitum.
Uxrerivs quaeritur de hoc quod dicitur animam per spiritum assumpsisse : anima enim et spiritus, id est, inferior et superior pars im anima, sunt una substantia, ut dicit Augustinus : ergo unum per aliud non est assumptibile a Deo.
Solutio Dicendum ad primum quod anima habet aliquid de medio rei. In tenendo enim extrema habet rationem medii congruenti# : sed in causando unibilitatem in altero cxtremorum, scilicet in carne, ut probat objectio, sic habet rationem medii rei : et hoc extrahitur a Littera, ubi dicit, quod corpori de limo terre formato non conguit deitatem uniri : et hoc verum est, nisi secundum quod corpus -participet animam. Et sic patet solutio ad primum quesitum.
Ad illud quod ulterius quaeritur, dicendum, quod anima, ut dicit Philosophus, dicitur ab animando, et animat per vires affixas organis, et ille sunt vegetabilis potentia et sensibilis, et ille potenti nisi conjungantur rationali, de se unibiles, scilicet deitati, non sunt : et ideo quantum ad hoc quod rationalis facit eas unibiles, efficitureis medium rei, sed in tenendo est medium congruentiae : quia posito per impossibile quod rationalis separetur a sensibili, non propter hoc oporteret separari deitatem ab eadem, sicut quando separata fuit anima a corpore, non propter hoc deitas separabatur ab eodem.
On this page