Articulus 11
Articulus 11
Quomodo se habeat unio Dei sive divtne essentiae ad alias uniones in Christi incarnatione ?
ARTICULUS XI. Quomodo se habeat unio Dei sive divtne essentiae ad alias uniones in Christi incarnatione ?
Et queruntur tria, scilicet de modo unionis ad naturalem unionem anime cum corpore. Secundo quaeritur, cujusmodi unum sit istud unum ? Tertio, utrum illa unio excludat rationem Manichei, vel non?
Circa primum proceditur sic : 1. Dicimus communiter, quod Deus est unitus carni : queratur ergo, quid significat ly unitus? Et videtur quod divinam essentiam connotando effectum in creatura, per hanc regulam : Omne dictum de Deo ex tempore ex comparatione ad creaturam, significat essentiam divinam connotando effectum in creafura : tale est cum dicimus, est unitus carni vel homini: ergo videtur essentiam divinam significare.
Sed contra : Per hor ly wnttus non haberet se ad Deum, nisi sicut ad causam : ergo sicut cum dico, Deus est creator, sufficienter exponitur, cum dicitur, hoc est, Deus a quo est haec creatura : ita suftficienter exponitur, Deus est unitus carni, id est, Deus est a quo est hase unio vel caro, quod falsum est, cum haec unio secundum Augustinum, Deum faciat hominem, et hominem Deum : ergo oportet, quod dicat aliquid plus, Et quero de illo plus, utrum ponatur circa essentiam divinam vel non? Si non tunc non facit unio illa Deum hominem, quod falsum est : quia nihil facit circa hoc circa quod non ponitur. Si autem ponitur circa Deum : aut ab aeterno est circa Deum: ergo ab aeterno fecit eum hominem, cum ille sit ejus effectus, ut dicit Augustinus. Si ex tempore : ergo aliquid ccepit esse circa Deum, quod non ab aterno fuit circa ipsum, et sic variabilis est, ut videtur, quod absit.
2. Si forte dicatur, ut quidam dicunt, quod illa unio secundum rem ponitur circa hominis naturam, et secundum intellectum ponitur circa Deum : sicut cum dicitur creator, dependentia quae est causa respectus, realiter ponitur circa creaturam : sed quia respectus creature non potest intelligi nisi correlativum ejus intelligatur, ideo ratio nostra ponit respectum circa creatorem, qui tamen non est secundum rem. Si, inquam, sic dicatur. Contra : Aliter est relativum pater, et aliter filius : quia pater est causa filii : similis autem simuilitudinem ponit in utroque similium, et non dicit unum magis dependentiam ad alterum quam reliquum. Similiter relationem dicit unio, que non significatur magis esse in altero unitorum quam in reliquo : unde non est simile de unione et creatore.
3. Praeterea, Cum istius unionis sit facere unum, circa quod non ponitur secundum rem, circa hoc non erit ejus effectus : si ergo circa Deum realiter non ponitur, non erit in Deo ejus effeetus, et ita realiter haec non esset vera, Deus est homo, quod falsum est.
Unrerius quaeritur, Si haec unio sit creator vel creatura? Si creator, tune videtur quod ab wterno fuerit : si creatura, tune quaeritur, secundum quid fuit in operibus sex dierum. Si dicatur, quod im ratione causal: vel substantiali, tune conjunctio adhuc videtur esse naturalis, quod falsum est,
Solutio Sine prejudicio dicendum, quod aliud est cum dicitur, wo, et aliud est unitus : sicut aliud est creatio, et alud creator : creatio enim dicit relationem prout est media inter creatorem et creaturam, quae secundum rem tenet se in creatura, et ideo non significat divinam essentiam, non est divina essentia. Similiter unio dicit relationem quae media est habitudo inter Deum et hominem, et non est divina essentia, sed secundum rem radicatur in hominis natura, Si autem dico, Deus est unitus, significat ly wntus habitudinem Dei et divine essentia in persona Filii ad hominis naturam, que est ex consequenti secundum rationem in Deo, et non ut primo, quod sic patet. Unio quae est relatio, est habitudo media inter Deum et hominem : ergo causatur ab aliqua mutatione vel immutatione : non autem hic mutatur nisi natura hominis quae assumitur : ergo causa relationis quae est mutatio, non imnvenitur nisi ex parte nature hominis, et ideo relatio illa radicatur in natura hominis : sed quia homo cum Deo unum esse non potest, nisi per consequens Deus unum sit cum homine, ideo e converso unio attingit sccundum rationem hoc modo Deum, licet ipse secundum rem non mutelur, sed uno modo se habeat : et hoc fit ideo, quia aliquid mutatur ad ipsum hoc modo mutationis qui est unio.
Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur Deus unitus, intelligitur unio secundum rationem attingens ex conse- quenti Deum : quia licet sit ab ipso, quia Deus facit eam, non tamen significatur ut ab ipso, et ideo bene concedo quod non est simile de creatore et creatura.
Ad aliud dicendum, quod non ab aeterno fuit in Deo : quia unio creature est et creatura, nec significatur ut realiter in ipso, quia circa eum non est causa relationis illius quae est mutatio, sed potius ut in ipso secundum rationem ex consequenti, ex eo quod aliud secundum illam relationem se incepit habere ad ipsum,
Ad id quod objicitur, quod non facit unum nisi in eo circa quod ponitur secundum rem, dicendum quod non ideo facit unum quod aequaliter secundum rem ponatur in utroque unitorum, sed potius ex consequenti respicit alterum unitorum, ut dictum est : quia scilicet homo unum cum Dei Filio esse non pot-- est, nisi etiam non tantum intelligatur, sed etiam sit e converso, ita tamen quia illud causatur ex eo quod creatum sic se habeat ad creatorem, non autem quod creator se aliqualiter quantum est de se habeat aliter quam habuit ab aeterno, et quantum ad hune modum unio ineffabilis et inintelligibilis est, ut dicit Joannes Damascenus.
Ad rutvp quod ulterius quaeritur, Secundum quid fuit in opcribus sex dierum? Dicendum, quod secundum quod radicaliter fundatur in creatura, fuit rbi in ratione causali materie, quae tamen ratio causalis nihil aliud est quam ratio obedientiae qua de creatura ficri potuit quod Creator per suam potentiam voluit, non quod per naluram vel Angelum possit produci, et sic adhuc manet miraculosa.
On this page