Articulus 12
Articulus 12
Ad cujus unitatis similitudinem dicitur haec unio sive unitas ?
Videmus enim, quod ex materia et forma fit unum in natura, similiter ex accidente et subjecto fit unum, similiter tres persone in essentia una sunt unum : et quaeritur, ad similitudinem cujus unitatis sit istud unum ?
1. Patet autem, quod non ad similitudinem prime unitatis: quia illa sunt unum unitate forme perficientis potentiam : Christus autem non sic est unum, quia ipse est unum unitate persone et duas habet naturas.
Similiter non videtur esse unitas accidentis cum subjecto : quia neutra naturarum in Christo est alterius accidens.
2. Item, Quanto magis distant unita, tanto minus sunt unum quae uniuntur, quia dicit Philosophus quod habentium symbolum, facilior est transmutatio ad invicem : sed plus distant nature quarum alia est creata, alia increata, quam ille quarum una est accidens, alia substantia : ergo videtur, quod unio naturarum in Christo habeat minus de uno, quam unio subjecti et accidentis.
3. Item, Cum de multis dicatur unum, ipsa una inter se ordinata sunt ; unum enim ex materia et forma magis est unum quam unum ex subjecto et accidente, sicut dicimus individuum unum. Cum igitur persona addat etiam proprietatem pertinentem ad dignitatem aut nature, sicut quodlibet individuum rationalis nature est persona, vel etiam dignitatem civilem, sicut dicimus prelatos personas, videtur unum persone esse post unum ex subjecto et accidente : ergo est minus unum. Sed Christus est unum unitate persone : ergo ipse minus habet de uno quam unum ex subjecto et accidente.
Praterea quaeritur, Utrum magis uniantur nature in persona Christi, vel tres persone in una natura divina ?
Et videtur quod sic: quia tanta est unio in persona, quod Deum facit hominem, et hominem Deum: et quidquid convenit huic homini, convenit Filio Dei, et e converso : hoc autem non est in divinis : non enim una persona fit alia propter unionem nature cum eis : nec quidquid convenit uni persone, convenit et aliis necessario.
SED CONTRA: 1. Dicit Bernardus in libro V de Consideratione, quod inter omnia una arcem tenet unitas Trinitatis.
2. Praeterea, Quanto aliquid simpliclus est, tanto magis est unum : sed simplicissimum esse tres persone habent in divina natura : ergo maxime sunt unum in ipsa.
Solutio Dicendum, quod Christus est unum unitate persone aeterne : et ideo ipse magis est unum quam aliquod unum nature, et ideo nulli illorum unorum est similis sua unio: et hujus hec est ratio : quia unum in natura est secundum ea quae ordinant ad finem illius quod unitur et componitur : unde tot exiguntur ad unum hominem, quot exiguntur ad perfectionem ejus secundum finem nature qui est ratiocinari : et ideo exiguntur esse, vivere, sentire, intelligere. Similiter illa exiguntur ad unum quod est Christus, quae sufficiunt ad finem redemptionis : ad illum autem (ut supra habitum est) exiguntur ut debeat, et sic exigitur ut homo sit : exigitur etiam ut possit, et quoad hoc exigitur ut Deus perfectus sit : et ideo Deus et homo unus est Christus.
Ad aliud dicendum, quod virtus unius non accipitur secundum distantiam uni- torum tantum, sed etiam secundum virtutem unientis : et ideo licet plus distent natura creata et increata, quam alique nature create, tamen plus uniuntur propter infinitam virtutem unientis.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod unitas persone minima est in illis in quibus fit unio in personali proprietate consequente secundum naturam vel tempus unitatem suppositi ex materia et forma, et unitatem subjecti ex subjecto et accidente: sed hic non est ita, imo fit unio in personam existentem, quia in personam aeternam : et ideo ista major est aliis unionibus secundum naturam existentibus.
Ad ultimum dicendum, quod maxima unio est trium personarum in una essentia. Post hanc autem unio trium naturarum, scilicet corporis, et anime, et deitatis in una persona: quia persone simplicius esse habent in natura divina, sed nature componuntur, et diverse sub~ stantialiter manent in persona.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc non impedit simplicitatem nature, quod ea quae conveniunt uni persone non conveniunt alii : quia hoc est propter oppositionem relationis, et non propter natur@ divisionem. Sed in persona nature non manent tantum distincte : sed etiam substantialiter differentes. Sed unio in persona iterum vincit alias naturales uniones creaturarum : quia in illis uniuntur diversa in actum consequentem qui nullius est precedentium, nec aliquid eorum : sed quando uniuntur nature in persona Christi, unitur natura assumpta im unientem, non in aliquod tertium consequens unionem eorum.
On this page