Articulus 13
Articulus 13
Quale unitum est Christus, aut qua unitate Christus dicitur unum ?
Videtur enim, quod tcneat ratio Manichei : quia 1. Si aliqua duo omnino idem sunt in re, quidquid secundum rem convenit uni, convenit et alii : sed Filius Dei secundum rem omnino idem est cum divina natura, et e converso: ergo quid~ quid secundum rem convenit Filio Dei, convenit et nature divine : sed si carnem veram assumpsit, convenit Filio Dei esse natum, passum, lassatum, esurientem, et hujusmodi : ergo hoc convenit nature divine ; et ita inquinatur humana carne, ut videtur.
2. Praeterea, Non videtur conveniens exemplum quod ponit de radiis solis : quia illi non uniuntur feecibus.
3. Praeterea, Videmus quod etiam spirituals substantia quae simplicior est quam radii solis, passibilitatem, vel compassibilitatem contrahat a corpore cui unitur, ut anima rationalis : ergo videtur, quod similiter fiat in unione divine nature et humane.
Solutio Dicendum ad primum, quod idem re sunt essentia divina et persona : non tamen sunt idem in modo intelligendi et attribuendi. Non distingui enim attribuitur essentia#, distingui vero persone : et persone generare et generari, sed non essentiae : et ideo quae ad alterum sunt, conveniunt persone, et non essentiae : sed nasei, pati, et hujusmodi, vim distinguentium habent, ut supra habitum est; et ideo ista non conveniunt essentiae divinae : et quantum ad Theologum est mutatio predicamenti, quia mutatur quis in quid.
Si forte dicatur, quod secundum hoc etiam essentiae divine non convenit in~ carnari : dicendum secundum supra dicta, quod non convenit ei primo, imo persone primo convenit, et essentiae ut est idem persone. Sed non simile de incarnari, et pati, et nasci, et hujusmodi: quia incarnari non dicit nisi carn sociari, quod esl esse per se in alio, id estin eo quod allerum est in modo attribuendi. Sed nasci, pati, et hujusmodi, dicunt actus vel passiones ex carne consequentes : et ideo immediate sunt persone gratia nature humane, et non per se. Cum autem nature maneant in Christo distinct#, et etiam proprietates earum, sequitur quod non conveniant haec divine nature. Cujus probatio hee est: Cum essentiale predicabile praedicatur de aliquo, eo ipso quod illud ponitur de illo esse, oppositum illius pradicati removetur ab eodem subjecto : ut cum dicitur, Homo est animal, possum eo ipso inferre : ergo nec est lapis, nec lignum, nec hujusmodi, Ergo similiter cum dicitur, Christus natus, passus, ista sunt predicata non per se Filio Dei con- venientia, sed potius gratia nature humane: cum igitur natura huimana oppositionem et distinctionem habeat in Christo ad divinam, e0 1pso quod conveniunt gratia humane, gratia divine non conveniunt : ergo nec divine. Et sic sequitur, Christus est passus : ergo divina natura non est passa.
Ad id quod objicitur de exemplo, dicendum quod exemplum conveniens est : propter hoc enim quod ceelestium corporum et inferiorum non est materia una, ideo unum non agit in aliud immutando secundum speciem : ergo multo minus quorum nulla est convenientia nec in matoria nec in alio univoco, sicut se habet natura divina ad omnia creata : et sic non incurrit aliquid inquinatum in eam.
Ad 1 quod objicitur de anima rationali, dicendum quod secus est: quia licet ila non habeat materiam ex qua sit, tamen habet materiam m qua sit sicul motor et forma: et ideo unitur illi, et afficitur ex illa. Sic autem non in materia est deitas : sed potius sociata distincta manens ad perficiendam unionem in persona, cui propter unionem conveniunt ista, nasci, pati, etc.
On this page