Articulus 14
Articulus 14
An Christus simul sibi corpus formavit, consolidavit, et unit ?
Deinde veniendum est ad tertiam partem in qua Magister determinat, utrum simul tempore assumpsit corpus et animam ? et incipit, ibi, "Si autem quaeritur, Uirum Verbum, etc."
In isto autem capitulo determinatur, quod simul Christus formavit et univit sibi corpus: et Littera per se patet.
Dicit enim Apostolus, quod per omnia debuit fratribus assimilari : ergo videtur, quod in modo assumendi corpus, et ita prius debuit formare, et postea unire.
2. Item, Augustinus in libro IV de Trinitate dicit : "Nec immerito in edificatione Domini corporis in cujus figura templum a Judeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus esse intelligitur: dixerunt enim, Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex, qui numerus dierum complet novem menses et sex dies: qui tamquam decem menses parientibus foeminis imputantur : non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesie custodit auctoritas : octavo enim kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus". Ergo videtur, quod tanta fuit successio dierum in formatione corporis, quod non totum factum est semel et simul.
3. Item, Cum in aliis sit conversio, formatio, consolidatio, lineamentorum distinctio, et earundem in componendo corpus ordinatio, qualiter haec omnia simul potuerunt fieri cum unione? unio enim videtur anteponere animationem, animatio autem presupponit sibi alia.
Solutio Dicendum, quod omnia ista simul facta sunt: unde confortando et formando, solidando et distinguendo membra, et componendo corpus et aniinando, sibi univit, et e converso uniendo omuita illa fecit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod per omnia similis fuit fratribus que nobis expediebant, sed non in his quae defeelum important. Si enim successive ita formatum fuisset corpus ejus, tunc fuisset operatione nature factum, et non opere Spiritus sancti. Quidquid autem natura fit, non est elevatum supra naturam, et ita non esset Deus: unde hoc non expediebat nobis.
On this page