Divisio Textus
Divisio Textus
"Queritur etiam de carne Christi, An priusguam conciperetur, etc." Hic incipit teria pars quae est de conjunctione assumentis, et assumpti, et durat usque ad sextam distinctionem.
Continet ergo Lres distinctiones, secundum quas distinguitur in tres partes, secundum quod tria exiguntur ad conjunctionem, Quorum primum est dispositio debita in assumpto: et de hoc agitur in ista distinctione tertia, Secundo, quod sit aliquid operans et conjungens conjungibilia: et hoc in distinctione 1V, quae incipit ibi, A, "Cum vero incarnatio, ete." Tertio, exigitur unio in hypostasi et persona: et de hoc agitur in quinta distinchlone, ibi, A, "Praeterea inguiré oportet, etc."
Prima harum partium quae tota in hac distinctione tertia terminatur, dividitur in tres partes: in quarum prima explanatur sanctificatio Beate Virginis, et mo- dus conceptionis, quia sanctificatio ejus disposuit ad conceptionem. In secunda vero, quia Beata Virgo secundum totam suam carnem obnoxia fuit peccato in parentibus, quaeritur, Utrum Christus vel caro Christi secundum obnoxietalem peccati et signum obnoxietatis quod est decimatio, fuitin lumbis Patrum, sicut Abrahe, et aliorum? ibi, C, "Cum autem illa caro, cujus excellentia, etc." Quia vero dictum fuit in prima parte, quod Christus carnem factam univit sibi, ideo in tertia parte objicit contra, et solvit, ubi, E, "Ldli autem senientiae qua supra diximus, etc."
Prima harum adhuc in tres subdividitur: in quarum prima ostendit carnem assumptam antequam assumeretur, fuisse carnem Virginis, et peccato obnoxiam. In secunda, ostendit modum sanctificationis et conceptionis Christi in gloriosa Virgine, ibi, A, § 2: "Mariam quoque totam Spiritus sanctus, etc." In tertia, probat Beatam Virginem ex tune omni peccato caruisse, ibi, B, "Quod autem sacra Virgo ex tune, etc."
On this page