Text List

Articulus 1

Articulus 1

An caro Christi antequam assumeretur, fuerit obnoxia peccato ?

ARTICULUS I. An caro Christi antequam assumeretur, fuerit obnoxia peccato ?

Oritur autem hic dubium de hoc quod concedit, carnem Christi antequam assumeretur, peccato obnoxiam,

1. Antequam enim assumeretur fuit in lumbis Patrum: et non furt nisi sicut medicina valneris, ut dicit Augustinus: ergo non fuit obnoxia peceato : quia obnoxium peccato non est medicina.

2. Item, Non conceditur, quod Christus fuerit in lumbis Patrum secundum legem concupiscentia: lex autem concupiscentiae est causa obnoxietatis peccati: ergo non debet concedi, quod etiam ante fuit obnoxia peccato.

3. Item, Non conceditur, quod caro Christi in carne Virginis vel Patrum decimata fuerit : ergo multo minus concedi debct, quod in eis obnoxia fuit peccato.

Solutio Dicendum, quod caro Christi duphciter potest accipi, scilicet materialiter tantum secundum potentiam indisposilam ad unionem : et sic ipsa fuit indistincia a reliqua Virginis carne in Virgine, et a reliqua Patrum carne in Patribus, et sic fuit obnoxia peccato : et ita intelligit hoc quod Magister dicit.

Potest etiam intelligi caro Christi in quantum Christi, vel cum relatione ad Christum: et sic non fuit umquam obnoxia peceato, sed semper medicina vulneris, nec umquam decimata, ut infra patebit.

Et per hoc patet solutio rationum quae ducuntur ad propositum : quia ille accipiunt carnem Christi sicut Christo de terminatam forma Christi, vel fide. Et quando fuitsub forma Christi, non fuit obnoxia, Fides autem determinans cam sibi, non determinavit ut obnoxiam, sicut fuit in decimis, et ratione medicine, et hujusmodi quae promulgavit fides de carne Christi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1