Divisio Textus
Divisio Textus
"Cum venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret." Iste est tertius liber de reparatione generis humani, vel hominis lapsi in his reparantibus quae sunt per modum rerum et signorum. Et ideo dividitur in duas partes : in quarum prima agitur de reparatore et convenientibus ei in eo quod reparator est : quia ipse reparator reparat effective. In secunda autem agitur de dispositionibus quae reparant formaliter, ut de virtutibus, et donis, et preceptis : quia ille dispositiones supponuntur in hac doctrina, ut res, et non ut signa. Et haec secunda pars incipit in distinctione XXXIII, ubi dicit : "Cum vero, etc."
Prima harum in duas dividitur: in quarum prima agit de his quae perficiunt unionem Filii Dei ad naturam humanam, et e converso. In secunda autem tangit de ipsis proprietatibus quae conveniunt ipsi Christo Filio Dei et filio hominis secundum quod unitus est, et gratia unionis ipsius. Et haec incipit in distinctione VI, ubi dicit: "Ex praedictis autem emergit questio, etc."
Et prima harum continens quinque distinctiones, dividitur ulterius in tres partes, secundum quod tria_perficiunt unionem, scilicet, uniens, unitum, et utrumque simul sociatum. Unde in prima agit de uniente. In secunda, de unito sive assumpto. Et hac incipit in secunda distinctione, ibi, A, "Et quia in homine tota natura humana, etc." In tertia, agit de utroque simul : et haec incipit in tertia dislinctione, ibi, A, "Queritur etiam de carne Verbi, etc."
Prima distinctio dividitur in duas partes: in quarum prima agit de tempore incarnationis, sive unionis ad carnem. In secunda, de uniente alium in persona : et haec incipit in secundo capitulo, ibi, B, "Diligenier vero annotandum est, etc."
Et haec ulterius dividitur in duas partes : in quarum prima determinat quare Filius, non Pater, nec Spiritus sanctus sibi carnem univit. In secunda, tangit dubitationem circa hoc, ibi, D, "Sed forte aliqui dicent, etc."
On this page