Expositio Textus
Expositio Textus
Nota, quod justo non est lex posita. Unde esse sab lege dicitur tribus modis, scilicet, ex causa, vel observatione quorumdam mandatorum legis, vel ex motivo legis. Ex causa sic omnes in peccato nati fuerunt sub lege. Secundum observationem autem dupliciter contingit esse sub lege, scilicet, per obedientiam, vel per consummationem : per obedientiam sicut justi sunt sub lege: ut consummatio autem, sicut Christus qui implevit legem. Sub motivo autem legis quod erat timor, fuerunt qui ex servili timore servabant.
On this page