Text List

Articulus 5

Articulus 5

An sit unus et idem habitus, quo diligitur Deus et proximus ?

ARTICULUS V. An sit unus et idem habitus, quo diligitur Deus et proximus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Mie quaeritur, Si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus, qua diligitur prozimus, ete."

Videtur enim, quod sunt duo habitus, et due virtutes diligendi Deum, et diligendi proximum.

1. Sunt enim in cognitivis diversa dona Spiritus sancti, sapientia, et scientia : eo quod una est de wternis, scilicet sapientia : et altera de temporalibus, seilicel scientia : ergo cum affectus hic etiam dividatur, ut in charitate Dei sit de aeterno tantum, et in charitate proximi de temporali tantum, videtur quod sint due virtutes ad hoc moventes.

2. Item, Nihil est commune temporahbus et e#ternis : ergo non est una ratio movens in Deo et in proximo: ergo nec idem habitus ad dihgendum utrumque.

3. Hem, Bonum Dei non est bonum hominis, quoniam non est una ratio boniin omnibus bonis, ut probat Philosophus in I £thicorum : ergo habitus etiam respiciens bonum hoc et illud, non erit unus.

4. Item, Licet fides explicetur in quibusdam articulis per temporalia, tamen non inmititur nisi prime veritati : spes etiam non est nisi de aeternis : ergo videtur, quod etiam charitas est unus habitus condividens virtutem theologicam, cum illa non sit nisi de Deo, et alius est habitus de diligendo proximo.

5. Item, Voluntates differunt secundum volita : cum ergo charitas sit voluntas quaedam habilitate habitus praparata, ipsa secundum volita distingue~ tur :non autem idem volitum est in dilectione Dei et proximi : ergo non est eadem charitas habitus.

6. Si forte dicas, quod finis est unus in utraque dilectione. Conrra +: Quia omnium virtutum est ultimus finis unus : ergo secundum hoc omnes virtutes essent virtus una.

SED CONTRA 1. Non sunt nisi tres virtutes theologicx : cum igitur dilectio proximi non reducatur ad aliquam virtutum cardinalium, oportet quod sit charitatis, quae est virtus theologica una.

2. Item, Dicit Philosophus in II Topicorum, quod una scientia est plurium, velut amborum finium : unius quod est finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem : ergo et una virtus potest hoc modo esse plurium, ut Deus sit finis dilectionis, et proximus ut ad finem illum dilectus.

3. Hem, Augustinus dicit in Litera hic, quod "in proximo nihil diligitur nisi Deus :" ergo dilectione Dei et dilectione proximi idem est dilectum : ergo est charitas.

Solutio Dicendum, quod unus solus habitus est quo diligitur Deus et proximus, et omnia que ad charitatem ut diligenda ex charitate referuntur : sicut bene ostendunt ullime rationes, et precipue auctoritas Augustini.

Ad primum autem dicendum, quod in sapientia et scientia non est simile : quia non est ejusdem rationis movens in utroque habitu : ratio enim aeterni ut est aeternum, et ratio temporalis ut est tem- porale, movent in habitu sapientiae et scientias : et hoc non est hic : quia in proximo movet bonum increatum, relucens in eo, ex hoc quod capax est illius boni per actum beatitudinis : nulla enim (at infra dicit Magister) ex charitate prorie diliguntur, nisi quae nobiscum sunt ordinata ad eamdem beatitudinem participandam, quam nos.

Ad aliud dicendum, quod in utroque est bonum increatum : sed in charitate Dei ut inse, in charitate autem proximi ut m alio relucens est. Ratio autem illa procedit, ac siin dilectione proximi bonum creatum moveat ad diligendum.

Ad aliud dicendum, quod hoc falsum est : imo nthil est totum bonum hominis, nisi ipse Deus, ut dicit Augustinus.

Ad aliud patet solutio per dicta : quia sicut veritas divina in quibusdam articulis relucet in temporalibus, ita bonum divinum in bony proximi.

Ad aliud dicendum, quod voluntates differant penes volita, non per materiam tantum, sed per speciem differentia. Et hoc non est hic. Unde illa objectio non concludit.

Ad id quod contra solutionem objicitur, dicendum quod hoc bene verum est, quod virtutes differunt secundum fines proximos, qui sunt rationes acluum in suis materiis et suis objectis : sed in charitate idem est finis proximus ot ultimus omnium, scilicet summa bonitas : et ideo in co ratio actus est et finis : bonitas enim movet dilectionem, et eadem est finis omnium operationum et virtutum : quia omnia quae facimus, ideo facimus, ut bonitate perfruamur, ut dicit Augustinus, et ponitur in libro 1 Sententiarum', ubi ostenditur, quod aliter homo utitur homine diligendo, et aliier Deus homine : et ideo non est simile de aliis virtutibus et de dilectione Dei et proximi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5