Articulus 6
Articulus 6
An mandatum de Deo diligendo et de prozimo, sift unum mandatum vel due ?
2. Item, Duo sunt mandata de hoc, "Non concupisces uxorem, et, Non concupisces rem :" quia alia est ratio con cupiscentiae in libidine carnis, elin avarilia oculorum: ergo ab opposito ubi una ratio movens, ibi idem mandatum : sed concessum est ante in Deo et proximo unam esse rationem moventem : ergo unum et idem debet esse mandatum, ut videtur.
Precepta multiplicantur secundum rationes opcrum : quod patet, quia multa sunt negativa propter multas rationes corruptionum, Cum igitur non sit una ratio operandi circa dilectum quod est Deus, et circa dilectum quod est proximus, licet propter Deum diligatur, non erit unum mandataum.
Solutio Dicendum, quod concedimus ultimam rationem : et ideo etiam dici~ mus ulterius, quod licet sint tantum duo mandata dilectionis, qualitas eorum exprimitur penes ea circa quae operari precipimur : quoniam si consideretur ulterius ratio operis circa Deum, et ratio diversa operis circa proximum, explicabitur illa ratio quae est circa Deum per tria praecepta, et illa ratio quae est circa proximum explicabitur per septem : et ideo sunt duo modo praedicto, quae specificari habent per decem, ut infra patebit.
Dicendum ergo ad primum, quod falsum supponit : quia ratio operis non sumitur ex universitate et multitudine habitus, sed potius ex rationibus quibus sumitur vel peccatur circa id quod operamur : et hoc est Deus et proximus.
Ad aliud dicendum, quod duo sunt illa mandata : quia diversis modis peccatur circa id quod est proximi per con~ cupiscentiam : est enim uxor ordinata ad conservationem specici, et bona fortune ad continuationem individui : et ita etiam diverse rationes operandi circa dilectum, quod est Deus, et dilectum quod est proximus.
On this page