Text List

Articulus 7

Articulus 7

An idem sit motus quo diligitur Deus ef proximus ?

ARTICULUS VII. An idem sit motus quo diligitur Deus ef proximus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in eodem capitulo C, ibi, sub finem: "Vel propter duos motus qui in mente gignuntur, dum Deus diligitur et proxiMus, EtG."

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Licet sint duo praecepta, tamen unum est inalio : ergo unus motus videtur esse in unum per aliud.

2. Item, In naturis idem motus est ad medium, et ad extremum proximus autem est medium, et Deus finis dilectionis: ergo idem motus est quo diligo proximum, et diligo Deum.

3. Item, Augustinus dicit hic, quod "in proximo nihil diligitur nisi Deus :" et hoc idem dicit in multis locis de 7rinitate: ergo idem motus est in proximum, et in Deum, ut videtur.

4. Item, Damascenus dicit, quod "adoratio imaginis refertur ad prototy- pum :" ergo et dilectio imaginis refertur ad exemplar : sed proximus diligitur ut imago : ergo motus perlingit usque ad Deum.

5. Item, Proximus non diligitur nisi usus dilectione : ad aliud autem refertur hujusmodi dilectum, seilicet ad id quo fruendum : ergo videtur, quod motus non quiescat nisi in Deo.

SED CONTRA : 1. Tria sunt quae exiguntur ad motum unum, scilicet unitas spatii, temporis, et mobilis : hoc autem tempore quo quis diligit proximum, non cogitat actu de Deo ergo non est necesse, quod sit unus. Si dicas, quod habitualiter refertur: hoc nihil est : quia nos querimus de identitate motus, cul non sufficit habitualis relatio, sed actualem oportet adesse.

2. Item, Motus numeratur a materia circa quam est in numero : sed hic sunt diverse materi# numero : ergo et diversi motus.

3. Item, Si propter finem esset unus motus, tunc etiam esset unus motus, cum diligo Petrum, cum diigo Paulum, utrumque propter Deum, quod est absurdum.

4. Tiem, Unus est intensior alio : quia ex toto corde diligimus Deum, proximum autem sicut nosipsos sed non potest esse unus motus sic intensior et remissior : ergo non potest esse unus molus numero.

Solutio Dicendum, quod potest esse unus, et possunt esse plures. Unus quando proximus non sumitur nisi ut imago divine bonitatis, in quam actualiter tendit dilectio : et hoc modo procedunt rationes primo inducte. Diversi autem quando actualiter non proceditur ulterius, nisi intentione habitual: et hoc modo concludunt sequentes rationes.

Solutio tamen ad rationes inductas de facili patet unicuique : quia ille quae in contrarium inducuntur, sunt solutiones precedentium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7