Articulus 8
Articulus 8
An modus diligendi quo praecipitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, sit modus ordinate charitatis ?
ARTICULUS VIII. An modus diligendi quo praecipitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, sit modus ordinate charitatis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus, etc."
Modus enim quo diligam proximum sicut meipsum, non videtur esse ordinate charitatis : si enim ordinata charitate plus diligo magis mihi conjunctum, videtur quod precipue meipsum debeam diligere ; ergo non tantum proximum quantum meipsum.
Solutio Dicendum, quod sicut dicet infra, principalitas relinquitur materie : nec similitudo sumitur a quantitate affectus vel effectus in diligendo, sed potius a modo qui sumitur ex parte finis : et ideo exponit Augustinus, id est, "ad quod teipsum, in quo teipsum :" quia in gratia diligis te, et ad beatitudinem diligis te ; si diligis te in charitate, et in eodem et ad idem diligis alium ex charitafe : aut si aliter diligis, non diligis ex charitate.
On this page