Text List

Articulus 3

Articulus 3

ARTICULUS III.

An omnes creature etiam irrationales diligende sint ex charitate ?

Tertio quaeritur, Si omnes creatura etiam irrationales diligende sunt ex cha. ritate ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Sunt vestigium Dei: si ergo ex charitate diligimus proximum, quia imago Dei est, ex eadem ratione debemus diligere cuncta quae sunt vestigium,

2. Ttem, Conformari debemus Deo in diligendo : de ipso autem dicitur, Sapient. x1, 25: Diligis enim omnia quae sunt, et nthil odisti eorum quae fecisti. Ergo cum ipse non diligat aliqua dilectione nisi ex charitate, nos ex eadem charitate omnia debemus diligere.

3. Item, Ponamus, quod aliquis diligat bona temporalia tantum in illa ratione, quia sunt materia merendi per eleemosynas : constat, quod ipse dilectione illa meretur : ergo est dilectio charitatis : ergo bona temporalia diligi possunt ex charitate.

SED CONTRA : Cum dicitur, Hoc diligitur propter aliud, et non diligitur propter se, non signatur dilectionis actus transire in illud nisi per accidens : id autem quod diligitur per accidens, non facit numerum inter diligibilia : ergo irrationales creature cum tantum propter aliud diligantur, inter diligibilia non faciunt numerum.

Si dicas, quod nosipsos et etiam proximum diligimus propter aliud, et tamen faciunt numerum in diligibilibus : et ita non videtur valere ratio illa. Contra : Cum nos diligimus propter aliud vel proximum, non refertur dilectio ad usum, sed potius ad fructum Dei, ut Deo fruamur : et ideo capacitas fruibilis facit rationem

dilectionis per se, licet non propter se : sed cum dibgimus irrationalia, refertur toia dilectio immediate ad usum, et usus jin Deum: ergo excluditur ratio dilectionis per se, quia non ponitur in cis aliquid quare per se diligantur : ergo non sunt de numero diligendorum ex charitate.

Solutio Dicendum, quod irrationalia non diuiguntur ex charitate in quibus sit ratio diligibilitatis : sed charitas est uniyersalis motor, ut diximus in precedcenti distinctione: et sie fertur motu suo in omne quod est, sive sit proprium objectum, sive nen: sed hoc modo non loquimur hic, sed potius queeritur proprii ratio objecui charitalis m numero diligibiliam ex charitate.

Ab primUM ergo dicenduin, quod ratio vestigi non est ratio diligendi vestigium, sed eum cujus est vesiigiuin : et idem esset in ralione imaginis, si non esset capacitas bealiludinis in ipsa, qua Deum per bealitudinem capere potest, et permanere in aeternitate.

Ad aliud dicendum, quod Deus diligit omnia quae sunt, aequaliter et una charitate quoad ipsum :non tamen imprimit omnibus rationem unam dilgibilitatis, sed sunt multe : et ideo quaedam diligibilia sunt ad usum : et qaedam ad beatitudinem participandam, et illa sunt proprie objecta charitatis, Alia autem diliguntur ex charitate ad aliud, et non habent rationem proprii objecti charitatis.

Abd atiup dicendum, quod ipse meretur qui sic diligit temporalia: sed ideo meretur, quia non temporalia diligit, ut in quibus reficiatur charitas sua, sed poius quia non diligendo ea dispergit propier illum quem diligit : et hoc est quod quidam dicunt aliis verbis in eadem sententia, quod malta possunt diligi charitate eliciente motum didectionis, sed non nisi quatuor per rationem boni moventis charitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3